出埃及记 17
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1以色列 全会众都遵耶和华的吩咐,按着站口从 汛 的旷野往前行,在 利非订 安营。百姓没有水喝,
1Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
2所以与 摩西 争闹,说:「给我们水喝吧!」 摩西 对他们说:「你们为什么与我争闹?为什么试探耶和华呢?」
2Qui jurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid jurgamini contra me? cur tentatis Dominum?
3百姓在那里甚渴,要喝水,就向 摩西 发怨言,说:「你为什么将我们从 埃及 领出来,使我们和我们的儿女并牲畜都渴死呢?」
3Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti?
4摩西 就呼求耶和华说:「我向这百姓怎样行呢?他们几乎要拿石头打死我。」
4Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me.
5耶和华对 摩西 说:「你手里拿着你先前击打河水的杖,带领 以色列 的几个长老,从百姓面前走过去。
5Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israël: et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade.
6我必在 何烈 的磐石那里,站在你面前。你要击打磐石,从磐石里必有水流出来,使百姓可以喝。」 摩西 就在 以色列 的长老眼前这样行了。
6En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël:
7他给那地方起名叫 玛撒 ,又叫 米利巴 ;因 以色列 人争闹,又因他们试探耶和华,说:「耶和华是在我们中间不是?」
7et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Estne Dominus in nobis, an non?
8那时, 亚玛力 人来在 利非订 ,和 以色列 人争战。
8Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim.
9摩西 对 约书亚 说:「你为我们选出人来,出去和 亚玛力 人争战。明天我手里要拿着 神的杖,站在山顶上。」
9Dixitque Moyses ad Josue: Elige viros: et egressus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.
10于是 约书亚 照着 摩西 对他所说的话行,和 亚玛力 人争战。 摩西 、 亚伦 ,与 户珥 都上了山顶。
10Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec: Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.
11摩西 何时举手, 以色列 人就得胜,何时垂手, 亚玛力 人就得胜。
11Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.
12但 摩西 的手发沉,他们就搬石头来,放在他以下,他就坐在上面。 亚伦 与 户珥 扶着他的手,一个在这边,一个在那边,他的手就稳住,直到日落的时候。
12Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.
13约书亚 用刀杀了 亚玛力 王和他的百姓。
13Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii.
14耶和华对 摩西 说:「我要将 亚玛力 的名号从天下全然涂抹了;你要将这话写在书上作纪念,又念给 约书亚 听。」
14Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalec sub cælo.
15摩西 筑了一座坛,起名叫「耶和华尼西」,
15Ædificavitque Moyses altare: et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens:
16又说:「耶和华已经起了誓,必世世代代和 亚玛力 人争战。」
16Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.