出埃及记
Chapter 13
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1耶和华晓谕 摩西 说:
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2「 以色列 中凡头生的,无论是人是牲畜,都是我的,要分别为圣归我。」
2Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis: mea sunt enim omnia.
3摩西 对百姓说:「你们要记念从 埃及 为奴之家出来的这日,因为耶和华用大能的手将你们从这地方领出来。有酵的饼都不可吃。
3Et ait Moyses ad populum: Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem.
4亚笔月间的这日是你们出来的日子。
4Hodie egredimini mense novarum frugum.
5将来耶和华领你进 迦南 人、 赫 人、 亚摩利 人、 希未 人、 耶布斯 人之地,就是他向你的祖宗起誓应许给你那流奶与蜜之地,那时你要在这月间守这礼。
5Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Hevæi, et Jebusæi, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.
6你要吃无酵饼七日,到第七日要向耶和华守节。
6Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini.
7这七日之久,要吃无酵饼;在你四境之内不可见有酵的饼,也不可见发酵的物。
7Azyma comedetis septem diebus: non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis.
8当那日,你要告诉你的儿子说:『这是因耶和华在我出 埃及 的时候为我所行的事。
8Narrabisque filio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Ægypto.
9这要在你手上作记号,在你额上作纪念,使耶和华的律法常在你口中,因为耶和华曾用大能的手将你从 埃及 领出来。
9Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos: et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto.
10所以你每年要按着日期守这例。』」
10Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.
11「将来,耶和华照他向你和你祖宗所起的誓将你领进 迦南 人之地,把这地赐给你,
11Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam:
12那时你要将一切头生的,并牲畜中头生的,归给耶和华;公的都要属耶和华。
12separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis: quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.
13凡头生的驴,你要用羊羔代赎;若不代赎,就要打折它的颈项。凡你儿子中头生的都要赎出来。
13Primogenitum asini mutabis ove: quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes.
14日后,你的儿子问你说:『这是什么意思?』你就说:『耶和华用大能的手将我们从 埃及 为奴之家领出来。
14Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis.
15那时法老几乎不容我们去,耶和华就把 埃及 地所有头生的,无论是人是牲畜,都杀了。因此,我把一切头生的公 牲畜 献给耶和华为祭,但将头生的儿子都赎出来。
15Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum: idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.
16这要在你手上作记号,在你额上作经文,因为耶和华用大能的手将我们从 埃及 领出来。』」
16Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos: eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto.
17法老容百姓去的时候, 非利士 地的道路虽近, 神却不领他们从那里走;因为 神说:「恐怕百姓遇见打仗后悔,就回 埃及 去。」
17Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terræ Philisthiim quæ vicina est: reputans ne forte pœniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum.
18所以 神领百姓绕道而行,走 红海 旷野的路。 以色列 人出 埃及 地,都带着兵器上去。
18Sed circumduxit per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum: et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti.
19摩西 把 约瑟 的骸骨一同带去;因为 约瑟 曾叫 以色列 人严严地起誓, 对他们 说:「 神必眷顾你们,你们要把我的骸骨从这里一同带上去。」
19Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum: eo quod adjurasset filios Israël, dicens: Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum.
20他们从 疏割 起行,在旷野边的 以倘 安营。
20Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.
21日间,耶和华在云柱中领他们的路;夜间,在火柱中光照他们,使他们日夜都可以行走。
21Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore.
22日间云柱,夜间火柱,总不离开百姓的面前。
22Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.