出埃及记
Chapter 20
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1神吩咐这一切的话说:
1Locutusque est Dominus cunctos sermones hos:
2「我是耶和华—你的 神,曾将你从 埃及 地为奴之家领出来。
2Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.
3「除了我以外,你不可有别的神。
3Non habebis deos alienos coram me.
4「不可为自己雕刻偶像,也不可做什么形象仿佛上天、下地,和地底下、水中的 百物 。
4Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.
5不可跪拜那些像,也不可事奉它,因为我耶和华—你的 神是忌邪的 神。恨我的,我必追讨他的罪,自父及子,直到三四代;
5Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me:
6爱我、守我诫命的,我必向他们发慈爱,直到千代。
6et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.
7「不可妄称耶和华—你 神的名;因为妄称耶和华名的,耶和华必不以他为无罪。
7Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
8「当记念安息日,守为圣日。
8Memento ut diem sabbati sanctifices.
9六日要劳碌做你一切的工,
9Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
10但第七日是向耶和华—你 神当守的安息日。 这一日 你和你的儿女、仆婢、牲畜,并你城里寄居的客旅,无论何工都不可做;
10Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.
11因为六日之内,耶和华造天、地、海,和其中的万物,第七日便安息,所以耶和华赐福与安息日,定为圣日。
11Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
12「当孝敬父母,使你的日子在耶和华—你 神所赐你的地上得以长久。
12Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
13「不可杀人。
13Non occides.
14「不可奸淫。
14Non mœchaberis.
15「不可偷盗。
15Non furtum facies.
16「不可作假见证陷害人。
16Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
17「不可贪恋人的房屋;也不可贪恋人的妻子、仆婢、牛驴,并他一切所有的。」
17Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.
18众百姓见雷轰、闪电、角声、山上冒烟,就都发颤,远远地站立,
18Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem: et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,
19对 摩西 说:「求你和我们说话,我们必听;不要 神和我们说话,恐怕我们死亡。」
19dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.
20摩西 对百姓说:「不要惧怕;因为 神降临是要试验你们,叫你们时常敬畏他,不致犯罪。」
20Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.
21于是百姓远远地站立; 摩西 就挨近 神所在的幽暗之中。
21Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.
22耶和华对 摩西 说:「你要向 以色列 人这样说:『你们自己看见我从天上和你们说话了。
22Dixit præterea Dominus ad Moysen: Hæc dices filiis Israël: Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.
23你们不可做什么 神像 与我相配,不可为自己做金银的神像。
23Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
24你要为我筑土坛,在上面以牛羊献为燔祭和平安祭。凡记下我名的地方,我必到那里赐福给你。
24Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi.
25你若为我筑一座石坛,不可用凿成的石头,因你在上头一动家具,就把坛污秽了。
25Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.
26你上我的坛,不可用台阶,免得露出你的下体来。』」
26Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.