Job
Chapter 39
Clementine Vulgate, 1598
vs Septuagint (Greek …
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Job 39

Clementine Vulgate, 1598
Septuagint (Greek Old Testament), second edition
1[Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti?
1ΕΙ ἔγνως καιρὸν τοκετοῦ τραγελάφων πέτρας, ἐφύλαξας δὲ ὠδῖνας ἐλάφων;
2Dinumerasti menses conceptus earum, et scisti tempus partus earum?
2ἠρίθμησας δὲ μῆνας αὐτῶν πλήρεις τοκετοῦ αὐτῶν, ὠδῖνας δὲ αὐτῶν ἔδυσας;
3Incurvantur ad fœtum, et pariunt, et rugitus emittunt.
3ἐξέθρεψας δὲ αὐτῶν τὰ παιδία ἔξω φόβου; ὠδῖνας δὲ αὐτῶν ἐξαποστελεῖς;
4Separantur filii earum, et pergunt ad pastum: egrediuntur, et non revertuntur ad eas.
4ἀπορρήξουσι τὰ τέκνα αὐτῶν, πληθυνθήσονται ἐν γεννήματι· ἐξελεύσονται, καὶ οὐ μὴ ἀνακάμψουσιν αὐτοῖς.
5Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit?
5τίς δέ ἐστιν ὁ ἀφεὶς ὄνον ἄγριον ἐλεύθερον, δεσμοὺς δὲ αὐτοῦ τίς ἔλυσεν;
6cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis.
6ἐθέμην δὲ τὴν δίαιταν αὐτοῦ ἔρημον, καὶ τὰ σκηνώματα αὐτοῦ ἁλμυρίδα·
7Contemnit multitudinem civitatis: clamorem exactoris non audit.
7καταγελῶν πολυοχλίας πόλεως, μέμψιν δὲ φορολόγου οὐκ ἀκούων,
8Circumspicit montes pascuæ suæ, et virentia quæque perquirit.
8κατασκέψεται ὄρη νομὴν αὐτοῦ καὶ ὀπίσω παντὸς χλωροῦ ζητεῖ.
9Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad præsepe tuum?
9βουλήσεται δέ σοι μονόκερως δουλεῦσαι ἢ κοιμηθῆναι ἐπὶ φάτνης σου;
10Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te?
10δήσεις δὲ ἐν ἱμᾶσι ζυγὸν αὐτοῦ ἢ ἑλκύσει σου αὔλακας ἐν πεδίῳ;
11Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos?
11πέποιθας δὲ ἐπ᾿ αὐτῷ, ὅτι πολλὴ ἡ ἰσχὺς αὐτοῦ, ἐπαφήσεις δὲ αὐτῷ τὰ ἔργα σου;
12Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget?
12πιστεύσεις δὲ ὅτι ἀποδώσει σοι τὸν σπόρον, εἰσοίσει δέ σου τὸν ἅλωνα;
13Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris.
13πτέρυξ τερπομένων νεέλασα, ἐὰν συλλάβῃ ἀσίδα καὶ νέσσα·
14Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea?
14ὅτι ἀφήσει εἰς γῆν τὰ ὠὰ αὐτῆς καὶ ἐπὶ χοῦν θάλψει
15Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat.
15καὶ ἐπελάθετο ὅτι ποὺς σκορπιεῖ καὶ θηρία ἀγροῦ καταπατήσει·
16Duratur ad filios suos, quasi non sint sui: frustra laboravit, nullo timore cogente.
16ἀπεσκλήρυνε τὰ τέκνα ἑαυτῆς, ὥστε μὴ ἑαυτήν, εἰς κενὸν ἐκοπίασεν ἄνευ φόβου·
17Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam.
17ὅτι κατεσιώπησεν αὐτῇ ὁ Θεὸς σοφίαν καὶ οὐκ ἐπεμέρισεν αὐτῇ ἐν τῇ συνέσει.
18Cum tempus fuerit, in altum alas erigit: deridet equum et ascensorem ejus.
18κατὰ καιρὸν ἐν ὕψει ὑψώσει, καταγελάσεται ἵππου καὶ τοῦ ἐπιβάτου αὐτοῦ.
19Numquid præbebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum?
19ἦ σὺ περιέθηκας ἵππῳ δύναμιν, ἐνέδυσας δὲ τραχήλῳ αὐτοῦ φόβον;
20Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium ejus terror.
20περιέθηκας δὲ αὐτῷ πανοπλίαν, δόξαν δὲ στηθέων αὐτοῦ τόλμῃ;
21Terram ungula fodit; exultat audacter: in occursum pergit armatis.
21ἀνορύσσων ἐν πεδίῳ γαυριᾷ, ἐκπορεύεται δὲ εἰς πεδίον ἐν ἰσχύϊ·
22Contemnit pavorem, nec cedit gladio.
22συναντῶν βασιλεῖ καταγελᾷ καὶ οὐ μὴ ἀποστραφῇ ἀπὸ σιδήρου·
23Super ipsum sonabit pharetra; vibrabit hasta et clypeus:
23ἐπ᾿ αὐτῷ γαυριᾷ τόξον καὶ μάχαιρα,
24fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubæ sonare clangorem.
24καὶ ὀργῇ ἀφανιεῖ τὴν γῆν καὶ οὐ μὴ πιστεύσει, ἕως ἂν σημάνῃ σάλπιγξ·
25Ubi audierit buccinam, dicit: Vah ! procul odoratur bellum: exhortationem ducum, et ululatum exercitus.
25σάλπιγγος δὲ σημαινούσης λέγει· εὖγε. πόρρωθεν δὲ ὀσφραίνεται πολέμου σὺν ἅλματι καὶ κραυγῇ.
26Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum?
26ἐκ δὲ τῆς σῆς ἐπιστήμης ἕστηκεν ἱέραξ, ἀναπετάσας τὰς πτέρυγας, ἀκίνητος, καθορῶν τὰ πρὸς νότον;
27Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum?
27ἐπὶ δὲ σῷ προστάγματι ὑψοῦται ἀετός, γὺψ δὲ ἐπὶ νοσσιᾶς αὐτοῦ καθεσθεὶς αὐλίζεται
28In petris manet, et in præruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus.
28ἐπ᾿ ἐξοχῇ πέτρας καὶ ἀποκρύφῳ;
29Inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt.
29ἐκεῖσε ὢν ζητεῖ τὰ σῖτα, πόρρωθεν οἱ ὀφθαλμοὶ αὐτοῦ σκοπεύουσι·
30Pulli ejus lambent sanguinem: et ubicumque cadaver fuerit, statim adest.]
30νεοσσοὶ δὲ αὐτοῦ φύρονται ἐν αἵματι, οὗ δ᾿ ἂν ὦσι τεθνεῶτες, παραχρῆμα εὑρίσκονται.
31Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job:
no verse 31 in this text
32[Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.]
no verse 32 in this text
33Respondens autem Job Domino, dixit:
no verse 33 in this text
34[Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum.
no verse 34 in this text
35Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.]
no verse 35 in this text

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.