I Samuelis 8
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël.
1撒母耳 年纪老迈,就立他儿子作 以色列 的士师。
2Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël: et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee.
2长子名叫 约珥 ,次子名叫 亚比亚 ;他们在 别是巴 作士师。
3Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium.
3他儿子不行他的道,贪图财利,收受贿赂,屈枉正直。
4Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha.
4以色列 的长老都聚集,来到 拉玛 见 撒母耳 ,
5Dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis: constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes.
5对他说:「你年纪老迈了,你儿子不行你的道。现在求你为我们立一个王治理我们,像列国一样。」
6Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.
6撒母耳 不喜悦他们说「立一个王治理我们」,他就祷告耶和华。
7Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi: non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.
7耶和华对 撒母耳 说:「百姓向你说的一切话,你只管依从;因为他们不是厌弃你,乃是厌弃我,不要我作他们的王。
8Juxta omnia opera sua quæ fecerunt, a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.
8自从我领他们出 埃及 到如今,他们常常离弃我,事奉别神。现在他们向你所行的,是照他们素来所行的。
9Nunc ergo vocem eorum audi: verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.
9故此你要依从他们的话,只是当警戒他们,告诉他们将来那王怎样管辖他们。」
10Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem.
10撒母耳 将耶和华的话都传给求他立王的百姓,说:
11Et ait: Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis: filios vestros tollet, et ponet in curribus suis: facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum,
11「管辖你们的王必这样行:他必派你们的儿子为他赶车、跟马,奔走在车前;
12et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum.
12又派他们作千夫长、五十夫长,为他耕种田地,收割庄稼,打造军器和车上的器械;
13Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas.
13必取你们的女儿为他制造香膏,做饭烤饼;
14Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.
14也必取你们最好的田地、葡萄园、橄榄园赐给他的臣仆。
15Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.
15你们的粮食和葡萄园所出的,他必取十分之一给他的太监和臣仆;
16Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo.
16又必取你们的仆人婢女,健壮的少年人和你们的驴,供他的差役。
17Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.
17你们的羊群他必取十分之一,你们也必作他的仆人。
18Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.
18那时你们必因所选的王哀求耶和华,耶和华却不应允你们。」
19Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos,
19百姓竟不肯听 撒母耳 的话,说:「不然!我们定要一个王治理我们,
20et erimus nos quoque sicut omnes gentes: et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.
20使我们像列国一样,有王治理我们,统领我们,为我们争战。」
21Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.
21撒母耳 听见百姓这一切话,就将这话陈明在耶和华面前。
22Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël: Vadat unusquisque in civitatem suam.
22耶和华对 撒母耳 说:「你只管依从他们的话,为他们立王。」 撒母耳 对 以色列 人说:「你们各归各城去吧!」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.