I Samuelis
Chapter 21
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

I Samuelis 21

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem: et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei: Quare tu solus, et nullus est tecum?
1大卫 到了 挪伯 祭司 亚希米勒 那里, 亚希米勒 战战兢兢地出来迎接他,问他说:「你为什么独自来,没有人跟随呢?」
2Et ait David ad Achimelech sacerdotem: Rex præcepit mihi sermonem, et dixit: Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cujusmodi præcepta tibi dederim: nam et pueris condixi in illum et illum locum.
2大卫 回答祭司 亚希米勒 说:「王吩咐我一件事说:『我差遣你委托你的这件事,不要使人知道。』故此我已派定少年人在某处等候我。
3Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris.
3现在你手下有什么?求你给我五个饼或是别样的食物。」
4Et respondens sacerdos ad David, ait illi: Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum: si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus?
4祭司对 大卫 说:「我手下没有寻常的饼,只有圣饼;若少年人没有亲近妇人才可以给。」
5Et respondit David sacerdoti, et dixit ei: Equidem, si de mulieribus agitur: continuimus nos ab heri et nudiustertius quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via hæc polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis.
5大卫 对祭司说:「实在约有三日我们没有亲近妇人;我出来的时候,虽是寻常行路,少年人的器皿还是洁净的;何况今日不更是洁净吗?」
6Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem: neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi.
6祭司就拿圣 饼 给他;因为在那里没有别样饼,只有更换新饼,从耶和华面前撤下来的陈设饼。 (
7Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus in tabernaculo Domini: et nomen ejus Doëg Idumæus, potentissimus pastorum Saul.
7当日有 扫罗 的一个臣子留在耶和华面前。他名叫 多益 ,是 以东 人,作 扫罗 的司牧长。)
8Dixit autem David ad Achimelech: Si habes hic ad manum hastam aut gladium? quia gladium meum et arma mea non tuli mecum: sermo enim regis urgebat.
8大卫 问 亚希米勒 说:「你手下有枪有刀没有?因为王的事甚急,连刀剑器械我都没有带。」
9Et dixit sacerdos: Ecce hic gladius Goliath Philisthæi, quem percussisti in Valle terebinthi: est involutus pallio post ephod: si istum vis tollere, tolle: neque enim hic est alius absque eo. Et ait David: Non est huic alter similis: da mihi eum.
9祭司说:「你在 以拉谷 杀 非利士 人 歌利亚 的那刀在这里,裹在布中,放在以弗得后边,你要就可以拿去;除此以外,再没有别的。」 大卫 说:「这刀没有可比的!求你给我。」
10Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul: et venit ad Achis regem Geth.
10那日 大卫 起来,躲避 扫罗 ,逃到 迦特 王 亚吉 那里。
11Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David: Numquid non iste est David rex terræ? nonne huic cantabant per choros, dicentes: [Percussit Saul mille, et David decem millia?]
11亚吉 的臣仆对 亚吉 说:「这不是 以色列 国王 大卫 吗?那里的妇女跳舞唱和,不是指着他说『 扫罗 杀死千千, 大卫 杀死万万』吗?」
12Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth.
12大卫 将这话放在心里,甚惧怕 迦特 王 亚吉 ,
13Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum: et impingebat in ostia portæ, defluebantque salivæ ejus in barbam.
13就在众人面前改变了寻常的举动,在他们手下假装疯癫,在城门的门扇上胡写乱画,使唾沫流在胡子上。
14Et ait Achis ad servos suos: Vidistis hominem insanum: quare adduxistis eum ad me?
14亚吉 对臣仆说:「你们看,这人是疯子。为什么带他到我这里来呢?
15an desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me præsente? hiccine ingredietur domum meam?
15我岂缺少疯子,你们带这人来在我面前疯癫吗?这人岂可进我的家呢?」

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.