I Paralipomenon
Chapter 13
Clementine Vulgate, 1598
vs Freedom Bible (フリー…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

I Paralipomenon 13

Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus,
1ダビデは、千人の長たち、百人の長たち、およびすべての指導者たちと協議した。
2et ait ad omnem cœtum Israël: Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël, et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos,
2ダビデはイスラエルの全会衆に言った。「もしあなたがたが良いと思い、それが私たちの神、主から出たことであるなら、イスラエル全土に残っている兄弟たちと、牧草地のある町々に住む祭司やレビ人に各地から知らせを送り、私たちのもとに集まってもらおう。
3et reducamus arcam Dei nostri ad nos: non enim requisivimus eam in diebus Saul.
3そして、私たちの神の箱を私たちのもとに移そう。サウルの時代には、私たちがこの箱を求めなかったからだ。」
4Et respondit universa multitudo ut ita fieret: placuerat enim sermo omni populo.
4全会衆はそうしようと言った。この事がすべての民の目に正しく映ったからである。
5Congregavit ergo David cunctum Israël, a Sihor Ægypti usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.
5そこでダビデは、神の箱をキルヤテ・エアルィムから運んで来るために、エジプトのシホルからハマトの入り口に至るまでの全イスラエルを集めた。
6Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus.
6ダビデと全イスラエルは、ケルビムの上に座しておられる神、主の箱をそこから運び上るために、バアラ、すなわちユダに属するキルヤテ・エアルィムへ上って行った。その箱は御名によって呼ばれていた。
7Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab: Oza autem, et frater ejus minabant plaustrum.
7彼らはアビナダブの家から神の箱を新しい車に載せて運び出した。ウザとアヒオがその車を御していた。
8Porro David, et universus Israël, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.
8ダビデと全イスラエルは、力の限り神の御前で喜び、歌い、竪琴、琴、タンバリン、シンバル、ラッパを奏でた。
9Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam: bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam.
9彼らがキドンの打ち場に着いたとき、ウザは手を伸ばして箱を押さえた。牛がつまずいたからである。
10Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam: et mortuus est ibi coram Domino.
10主の怒りがウザに向かって燃え上がり、彼が箱に手を伸ばしたため、主は彼を打たれた。彼はその場で神の御前に死んだ。
11Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam: vocavitque locum illum Divisio Ozæ, usque in præsentem diem.
11主がウザを激しく打たれたので、ダビデは怒った。その場所は今日に至るまでペレツ・ウザと呼ばれている。
12Et timuit Deum tunc temporis, dicens: Quomodo possum ad me introducere arcam Dei?
12その日、ダビデは神を恐れて言った。「どうして神の箱を私のもとに運ぶことができようか。」
13et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethæi.
13そこでダビデは、その箱を自分のいるダビデの町へは移さず、ガテ人オベド・エドムの家へ運ばせた。
14Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus: et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quæ habebat.
14神の箱はオベド・エドムの家族とともに彼の家に三か月とどまった。主はオベド・エドムの家と彼のすべての持ち物を祝福された。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.