マルコ 10
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1イエスはそこを発ち、ユダヤ地方とヨルダン川の向こう側へ来られた。群衆が再びイエスのもとに集まって来たので、いつものように彼らを教えられた。
1Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem: et conveniunt iterum turbæ ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos.
2パリサイ人たちがイエスを試そうとして近づき、「夫が妻を離縁することは、律法で許されていますか」と尋ねた。
2Et accedentes pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum.
3イエスは答えられた。 「モーセはあなたがたに何と命じたか。」
3At ille respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses?
4彼らは言った。「モーセは離縁状を書いて妻を離縁することを許しました。」
4Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
5しかしイエスは彼らに言われた。 「あなたがたの心が頑ななので、モーセはこの戒めを書いたのである。
5Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud:
6しかし、創造の初めから、神は人を男と女に造られた。
6ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.
7それゆえ、男は父と母を離れ、妻と結ばれ、
7Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam:
8二人は一つの肉体となる。 こうして、彼らはもはや二人ではなく、一つの肉体である。
8et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.
9だから、神が結び合わせたものを、人が引き離してはならない。」
9Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
10家に入ってから、弟子たちはこのことについて再びイエスに尋ねた。
10Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.
11イエスは彼らに言われた。 「妻を離縁して別の女と結婚する者は、妻に対して姦淫を犯す。
11Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
12また、女が夫を離縁して別の男と結婚するなら、姦淫を犯す。」
12Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.
13人々は、イエスに触れていただこうとして、幼い子どもたちを連れて来た。しかし弟子たちは、連れて来た人々を叱った。
13Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.
14イエスはそれをご覧になると憤り、弟子たちに言われた。 「幼い子どもたちを私のところに来させなさい。止めてはならない。神の御国は、このような者たちのものだ。
14Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei.
15まことに、あなたがたに言う。幼い子どものように神の御国を受け入れない者は、決してそこに入ることはない。」
15Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
16そして子どもたちを腕に抱き、彼らの上に手を置いて祝福された。
16Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
17イエスが道に出ようとされると、一人の人が走り寄り、御前にひざまずいて尋ねた。「良い先生、永遠のいのちを受け継ぐためには、何をすればよいでしょうか。」
17Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam?
18イエスは彼に言われた。 「なぜ私を良いと言うのか。神お一人のほかに、良い者はいない。
18Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus.
19あなたは戒めを知っている。『殺してはならない』『姦淫してはならない』『盗んではならない』『偽りのあかしをしてはならない』『だまし取ってはならない』『父と母を敬いなさい。』」
19Præcepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudum feceris, honora patrem tuum et matrem.
20彼はイエスに言った。「先生、私はこれらをみな、幼いころから守ってきました。」
20At ille respondens, ait illi: Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.
21イエスは彼を見つめ、慈しんで言われた。 「あなたには一つ欠けていることがある。行って、持っている物をすべて売り、貧しい人々に与えなさい。そうすれば、天に宝を持つことになる。それから来て、十字架を負い、私について来なさい。」
21Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
22しかし彼はこの言葉に顔を曇らせ、悲しみながら立ち去った。多くの財産を持っていたからである。
22Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones.
23イエスは辺りを見回し、弟子たちに言われた。 「富を持つ者が神の御国に入るのは、なんと難しいことか。」
23Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !
24弟子たちはその言葉に驚いた。しかしイエスは再び彼らに言われた。 「子たちよ、富に頼る者が神の御国に入るのは、なんと難しいことか。
24Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !
25金持ちが神の御国に入るより、らくだが針の穴を通るほうが易しい。」
25Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
26弟子たちはますます驚き、イエスに言った。「それでは、だれが救われるのでしょうか。」
26Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri?
27イエスは彼らを見つめて言われた。 「人には不可能だが、神にはそうではない。神にはすべてのことが可能だからである。」
27Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum.
28ペテロがイエスに言い始めた。「見よ、私たちはすべてを捨てて、あなたに従って来ました。」
28Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
29イエスは言われた。 「まことに、あなたがたに言う。私と福音のために、家、兄弟、姉妹、父、母、妻、子ども、土地を後にした者で、
29Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
30今この世で、迫害と共に、家、兄弟、姉妹、母、子ども、土地を百倍受け、来たるべき世で永遠のいのちを受けない者はいない。
30qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
31しかし、先の者の多くが後になり、後の者が先になる。」
31Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
32一行はエルサレムへ上る道を進んでいた。イエスが先頭に立って行かれるので、弟子たちは驚き、ついて行く者たちは恐れていた。イエスは再び十二人をそばに呼び、これからご自分に起ころうとしていることを話し始められた。
32Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et præcedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.
33「見よ、私たちはエルサレムへ上って行く。人の子は祭司長たちと律法学者たちに引き渡される。彼らは人の子を死刑に定め、異邦人に引き渡す。
33Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus:
34そして人の子をあざけり、唾をかけ、むち打ち、殺す。しかし三日目に、彼はよみがえる。」
34et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget.
35ゼベダイの子ヤコブとヨハネがイエスに近づいて言った。「先生、私たちがお願いすることをかなえていただきたいのです。」
35Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
36イエスは彼らに言われた。 「何をしてほしいのか。」
36At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis?
37彼らは言った。「あなたの栄光のうちで、私たちの一人をあなたの右に、もう一人を左に座らせてください。」
37Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.
38しかしイエスは彼らに言われた。 「あなたがたは、自分が何を求めているのか分かっていない。私が飲む杯を飲み、私が受けるバプテスマを受けられるか。」
38Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari?
39彼らは言った。「できます。」 イエスは彼らに言われた。 「確かにあなたがたは、私が飲む杯を飲み、私が受けるバプテスマを受ける。
39At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini:
40しかし、私の右と左に座らせることは、私が与えることではなく、それが備えられている人々に与えられる。」
40sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.
41ほかの十人はこれを聞くと、ヤコブとヨハネに腹を立て始めた。
41Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne.
42イエスは彼らを呼び寄せて言われた。 「あなたがたも知っているように、異邦人の支配者と認められている者たちは、人々の上に君臨し、偉い者たちは権力を振るっている。
42Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum.
43しかし、あなたがたの間では、そうであってはならない。あなたがたの間で偉くなりたい者は、あなたがたに仕える者となりなさい。
43Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister:
44あなたがたの間で一番になりたい者は、すべての人の僕となりなさい。
44et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
45人の子も、仕えられるためではなく仕えるために、また多くの人のための贖いの代価として、自分のいのちを与えるために来たのである。」
45Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
46一行はエリコに来た。イエスが弟子たちや大勢の群衆と共にエリコを出て行かれるとき、ティマイの子で、目の見えない物乞いバルティマイが道端に座っていた。
46Et veniunt Jericho: et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans.
47彼はナザレのイエスだと聞くと、「ダビデの子イエスよ、私をあわれんでください」と叫び始めた。
47Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei.
48多くの人が彼を黙らせようと叱ったが、彼はますます、「ダビデの子よ、私をあわれんでください」と叫んだ。
48Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.
49イエスは立ち止まり、 「あの人を呼びなさい」 と言われた。 人々は目の見えない人を呼んで言った。「元気を出しなさい。立ちなさい。あなたを呼んでおられる。」
49Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat te.
50彼は上着を脱ぎ捨て、跳び上がってイエスのもとに来た。
50Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.
51イエスは彼に尋ねられた。 「私に何をしてほしいのか。」 目の見えない人は言った。「ラボニ、 もう一度見えるようになりたいのです。」
51Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Cæcus autem dixit ei: Rabboni, ut videam.
52イエスは彼に言われた。 「行きなさい。あなたの信仰があなたを癒した。」 彼はすぐに見えるようになり、道を進むイエスについて行った。
52Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.