マルコ 13
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1イエスが神殿から出て行かれると、弟子の一人が言った。「先生、ご覧ください。なんと見事な石、なんと見事な建物でしょう。」
1Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ.
2イエスは彼に言われた。 「この大きな建物を見ているのか。ここでは、石が一つもほかの石の上に残らず、すべて崩される。」
2Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
3イエスが神殿の向かい側にあるオリーブ山に座っておられると、ペテロ、ヤコブ、ヨハネ、アンデレがひそかに尋ねた。
3Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas:
4「お話しください。そのことはいつ起こるのでしょうか。それらがすべて成就しようとするときには、どんなしるしがあるのでしょうか。」
4Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari?
5イエスは彼らに答え始められた。 「だれにも惑わされないように気をつけなさい。
5Et respondens Jesus cœpit dicere illis: Videte ne quid vos seducat:
6多くの者が私の名によって来て、『私がそれだ』 と言い、多くの人を惑わすからである。
6multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et multos seducent.
7戦争や戦争のうわさを聞いても、動揺してはならない。これらは起こらなければならないが、まだ終わりではない。
7Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis.
8民族は民族に、国は国に敵対して立ち上がる。各地に地震があり、飢饉や騒乱が起こる。これらは産みの苦しみの始まりである。
8Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.
9しかし、あなたがたは自分自身に気をつけなさい。人々はあなたがたを議会に引き渡し、あなたがたは会堂で打たれる。また、私のために総督や王たちの前に立たされる。それは彼らへのあかしとなるためである。
9Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
10まず、すべての国民に福音が宣べ伝えられなければならない。
10Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.
11人々があなたがたを連れて行って引き渡すとき、何を話そうかと前もって心配したり、考えておいたりしてはならない。その時に与えられることを話しなさい。話すのはあなたがたではなく、聖霊だからである。
11Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.
12兄弟は兄弟を、父は子を死に引き渡す。子どもたちは両親に逆らって立ち上がり、彼らを死なせる。
12Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.
13あなたがたは私の名のために、すべての人から憎まれる。しかし、最後まで耐え忍ぶ者は救われる。
13Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
14預言者ダニエルが語った『荒廃をもたらす忌まわしいもの』が、 立ってはならない所に立っているのを見たなら」 ――読者は悟りなさい―― 「ユダヤにいる者たちは山へ逃げなさい。
14Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes:
15屋上にいる者は、家から何かを取り出そうとして下りたり、中に入ったりしてはならない。
15et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua:
16畑にいる者は、上着を取りに戻ってはならない。
16et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
17その日には、身重の女たちと乳飲み子に乳を飲ませている女たちは災いである。
17Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.
18逃げるのが冬にならないように祈りなさい。
18Orate vero ut hieme non fiant.
19その日には、神が世界を創造された初めから今に至るまでなかった、また今後もないほどの苦難がある。
19Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
20もし主がその日々を短くされなかったなら、だれも救われない。しかし主は、ご自分が選ばれた者たちのために、その日々を短くされた。
20Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
21そのとき、だれかがあなたがたに、『見よ、キリストはここにいる』とか、『見よ、あそこにいる』と言っても、信じてはならない。
21Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
22偽キリストや偽預言者たちが現れ、できることなら選ばれた者たちさえ惑わそうとして、しるしや不思議なわざを行うからである。
22Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
23だから、あなたがたは気をつけなさい。 見よ、私はすべてのことを前もってあなたがたに話した。
23Vos ergo videte: ecce prædixi vobis omnia.
24しかし、その日には、その苦難の後、太陽は暗くなり、月は光を放たず、
24Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum:
25星は空から落ち、天にある諸力は揺り動かされる。
25et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.
26そのとき人々は、人の子が大いなる力と栄光を帯び、雲に乗って来るのを見る。
26Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
27そのとき、人の子は御使いたちを遣わし、地の果てから天の果てまで、四方から選ばれた者たちを集める。
27Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.
28いちじくの木から、このたとえを学びなさい。枝が柔らかくなって葉が出ると、夏が近いことが分かる。
28A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas:
29同じように、あなたがたも、これらのことが起こるのを見たなら、その時が近く、戸口まで来ていることを知りなさい。
29sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.
30まことに、あなたがたに言う。これらのことがすべて起こるまでは、この世代 は決して過ぎ去らない。
30Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.
31天と地は過ぎ去るが、私の言葉は決して過ぎ去らない。
31Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
32しかし、その日、その時はだれも知らない。天にいる御使いたちも、子も知らず、父だけが知っておられる。
32De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.
33気をつけ、目を覚まし、祈っていなさい。その時がいつなのか、あなたがたは知らないからである。
33Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.
34それは、外国へ旅立つ人のようなものである。彼は家を後にし、僕たちに権限を与え、それぞれに仕事を割り当て、門番には目を覚ましているよう命じた。
34Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,
35だから、目を覚ましていなさい。家の主人がいつ帰って来るか、夕方か、真夜中か、鶏が鳴くころか、明け方か、あなたがたは知らないからである。
35vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),
36主人が突然帰って来て、あなたがたが眠っているのを見つけることがないようにしなさい。
36ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
37私があなたがたに言うことを、すべての人に言う。目を覚ましていなさい。」
37Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.