マタイ 18
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1その時、弟子たちがイエスのもとに来て尋ねた。「いったい、天の御国ではだれが一番偉いのですか。」
1In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno cælorum?
2イエスは一人の幼い子どもを呼び寄せ、彼らの真ん中に立たせ、
2Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum,
3言われた。 「まことに、あなたがたに言う。心を改めて幼い子どものようにならなければ、決して天の御国に入ることはできない。
3et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.
4だから、この幼い子どものように自分を低くする者が、天の御国で一番偉いのである。
4Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum.
5また、私の名のゆえに、このような幼い子どもの一人を受け入れる者は、私を受け入れるのである。
5Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit:
6しかし、私を信じるこの小さい者たちの一人をつまずかせる者は、大きな石臼を首に掛けられ、深い海に沈められるほうがよい。
6qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.
7つまずきをもたらすもののゆえに、世は災いである。つまずきが起こることは避けられないが、つまずきをもたらすその人は災いである。
7Væ mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit.
8もし、あなたの手や足があなたをつまずかせるなら、それを切り落として捨てなさい。両手、両足がそろったまま永遠の火に投げ込まれるより、片手や片足を失っていのちに入るほうがよい。
8Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum.
9もし、あなたの目があなたをつまずかせるなら、それをえぐり出して捨てなさい。両目がそろったまま火の燃えるゲヘナ に投げ込まれるより、片目でいのちに入るほうがよい。
9Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
10この小さい者たちの一人をも軽んじないように気をつけなさい。あなたがたに言う。彼らの御使いたちは、天におられる私の父の御顔をいつも見ているからである。
10Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est.
11人の子は、失われた者を救うために来たのである。
11Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
12あなたがたはどう思うか。ある人が百匹の羊を持っていて、そのうちの一匹が迷い出たなら、九十九匹を残して山へ行き、迷い出た一匹を捜さないだろうか。
12Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit?
13もしそれを見つけたなら、まことに、あなたがたに言う。その人は、迷わなかった九十九匹以上に、その一匹のことを喜ぶ。
13Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt.
14このように、この小さい者たちの一人が滅びることは、天におられるあなたがたの父の御心ではない。
14Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.
15もし、あなたの兄弟があなたに対して罪を犯したなら、行って、二人だけの間でその過ちを指摘しなさい。兄弟があなたの言うことを聞くなら、あなたは兄弟を取り戻したのである。
15Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
16しかし、聞かなければ、ほかに一人か二人を連れて行きなさい。それは、『二人または三人の証人の証言によって、すべての事実が確かめられる』ためである。
16Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
17それでも彼らの言うことを聞かなければ、教会に知らせなさい。教会の言うことも聞かなければ、その人を異邦人や徴税人と同じように扱いなさい。
17Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
18まことに、あなたがたに言う。あなたがたが地上で縛るものは何でも、天ですでに縛られており、あなたがたが地上で解くものは何でも、天ですでに解かれている。
18Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo.
19また、まことに、あなたがたに言う。あなたがたのうち二人が、願い求めるどんなことについても地上で心を合わせるなら、天におられる私の父がそれをかなえてくださる。
19Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est.
20二人または三人が私の名によって集まるところには、私もその真ん中にいるからである。」
20Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
21そのときペテロがイエスのもとに来て尋ねた。「主よ、兄弟が私に対して罪を犯したら、何度赦せばよいのでしょうか。七回までですか。」
21Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies?
22イエスは彼に言われた。 「七回までとは言わない。七十倍の七回までである。
22Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies.
23だから、天の御国は、家来たちと勘定を清算しようとした、ある王にたとえられる。
23Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
24清算を始めると、一万タラントの借金がある者が王のもとに連れて来られた。
24Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.
25しかし、その者には返済することができなかったので、主人は彼自身と妻と子どもたち、また全財産を売って、返済するよう命じた。
25Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.
26そこで家来はひれ伏し、主人にひざまずいて言った。『どうか私を待ってください。すべてお返しします。』
26Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
27その家来の主人は深くあわれみ、彼を解放し、借金を免じてやった。
27Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.
28ところが、その家来は出て行き、自分に百デナリの借金がある仲間の家来に出会った。 彼はその仲間を捕まえて首を絞め、『借りたものを返せ』と言った。
28Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes.
29そこで仲間の家来は彼の足元にひれ伏し、『どうか待ってくれ。必ず返すから』と懇願した。
29Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
30しかし、彼は承知せず、その仲間を連れて行き、借金を返すまで牢獄に入れた。
30Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.
31仲間の家来たちは、起こったことを見て非常に悲しみ、主人のところへ行って、事の一部始終を知らせた。
31Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.
32そこで主人は彼を呼び寄せて言った。『悪い家来だ。おまえが懇願したので、私はあの借金をすべて免じてやった。
32Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me:
33私がおまえをあわれんだように、おまえも仲間の家来をあわれむべきではなかったか。』
33nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?
34主人は怒って、借金をすべて返すまで、彼を責めさいなむ者たちに引き渡した。
34Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
35あなたがたも、それぞれ心から兄弟の過ちを赦さないなら、天におられる私の父も同じようになさる。」
35Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.