マタイ 12
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1そのころ、イエスは安息日に麦畑を通られた。弟子たちは空腹だったので、麦の穂を摘んで食べ始めた。
1In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.
2パリサイ人たちはそれを見て、イエスに言った。「見よ、あなたの弟子たちは、安息日にしてはならないことをしています。」
2Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
3しかし、イエスは彼らに言われた。 「ダビデとその供の者たちが空腹だったとき、ダビデが何をしたか、読んだことがないのか。
3At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant:
4彼は神の家に入り、祭司のほかは、自分も供の者たちも食べることを許されていない供えのパンを食べた。
4quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?
5また、安息日に神殿の祭司たちが安息日を破っても罪に問われないことを、律法で読んだことがないのか。
5aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?
6しかし、あなたがたに言う。神殿よりも偉大なものがここにある。
6Dico autem vobis, quia templo major est hic.
7『私が望むのはあわれみであって、いけにえではない』とはどういう意味かを知っていたなら、 あなたがたは罪のない者たちを罪に定めなかっただろう。
7Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes:
8人の子は安息日の主だからである。」
8dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.
9イエスはそこを去り、彼らの会堂に入られた。
9Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
10見よ、そこに片手の萎えた人がいた。彼らはイエスを訴えるため、「安息日に癒すことは許されていますか」と尋ねた。
10Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum.
11イエスは彼らに言われた。 「あなたがたのうち、羊を一匹持っている人がいて、その羊が安息日に穴に落ちたなら、つかんで引き上げないだろうか。
11Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?
12人は羊より、どれほど価値があることか。だから、安息日に良いことをするのは許されている。」
12Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere.
13それから、その人に 「手を伸ばしなさい」 と言われた。彼が手を伸ばすと、もう一方の手と同じように元どおりになった。
13Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
14しかし、パリサイ人たちは出て行き、どうすればイエスを殺せるかと相談した。
14Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
15イエスはそれを知って、そこから退かれた。大勢の群衆がイエスに従い、イエスは彼らをみな癒された。
15Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes:
16そして、ご自分のことを人々に知らせないよう、彼らに命じられた。
16et præcepit eis ne manifestum eum facerent.
17これは、預言者イザヤを通して語られたことが成就するためであった。
17Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:
18「見よ、私が選んだ私の僕、 私の心が喜ぶ、私の愛する者。 私は彼の上に私の霊を置く。 彼は諸国民に公正を告げ知らせる。
18[Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.
19彼は争わず、叫ばず、 通りでその声を聞く者もない。
19Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus:
20傷ついた葦を折らず、 くすぶる灯芯を消さない。 公正を勝利へと導くまで。
20arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium:
21諸国民は彼の名に望みを置く。」
21et in nomine ejus gentes sperabunt.]
22その時、悪霊につかれ、目が見えず、口も利けない人が、イエスのもとに連れて来られた。イエスが彼を癒すと、その人は話し、見えるようになった。
22Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
23群衆はみな驚いて、「この方がダビデの子ではないだろうか」と言った。
23Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David?
24しかし、パリサイ人たちはこれを聞いて言った。「この男が悪霊どもを追い出すのは、悪霊どもの支配者ベルゼブルによるほかはない。」
24Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.
25イエスは彼らの考えを知って、言われた。 「内輪で分裂した国はすべて荒れ果て、内輪で分裂した町や家は立ち行かない。
25Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.
26もしサタンがサタンを追い出すなら、彼は内輪で分裂している。それでは、どうして彼の国が立ち行くだろうか。
26Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus?
27もし私がベルゼブルによって悪霊どもを追い出しているのなら、あなたがたの子らはだれによって追い出すのか。だから、彼らがあなたがたを裁く者となる。
27Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt.
28しかし、私が神の霊によって悪霊どもを追い出しているのなら、神の御国はすでにあなたがたのところに来ている。
28Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
29また、まず強い者を縛らなければ、どうしてその家に入って家財を奪うことができるだろうか。縛ってから、その家を略奪するのである。
29Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet.
30私と共にいない者は私に敵対している。私と共に集めない者は散らしている。
30Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mihi, spargit.
31だから、あなたがたに言う。人のあらゆる罪と冒涜は赦される。しかし、聖霊に対する冒涜は赦されない。
31Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
32人の子に逆らう言葉を語る者は赦される。しかし、聖霊に逆らう言葉を語る者は、この時代でも、来るべき時代でも赦されない。
32Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.
33木を良いとするなら、その実も良いとしなさい。木を悪いとするなら、その実も悪いとしなさい。木はその実によって分かるからである。
33Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
34まむしの子らよ。悪い者であるあなたがたに、どうして良いことを語れるだろうか。心に満ちていることを口が語るからである。
34Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.
35良い人は、その良い蓄えから良いものを取り出し、 悪い人は、その悪い蓄えから悪いものを取り出す。
35Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.
36あなたがたに言う。人々が口にする無益な言葉はすべて、裁きの日に申し開きをしなければならない。
36Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.
37あなたは自分の言葉によって義とされ、自分の言葉によって罪に定められるからである。」
37Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.
38すると、律法学者とパリサイ人の何人かが答えた。「先生、あなたからしるしを見せていただきたいのです。」
38Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre.
39しかし、イエスは彼らに答えられた。 「邪悪で不実な時代はしるしを求めるが、預言者ヨナのしるしのほかには、しるしは与えられない。
39Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.
40ヨナが三日三晩、巨大な魚の腹の中にいたように、人の子も三日三晩、地の中心にいるからである。
40Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.
41ニネベの人々は、裁きの時にこの時代の人々と共に立ち上がり、彼らを罪に定める。ニネベの人々はヨナの宣教を聞いて悔い改めたからである。見よ、ヨナよりも偉大な者がここにいる。
41Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.
42南の女王は、裁きの時にこの時代の人々と共によみがえり、彼らを罪に定める。彼女はソロモンの知恵を聞くために、地の果てから来たからである。見よ、ソロモンよりも偉大な者がここにいる。
42Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.
43汚れた霊が人から出て行くと、休み場を求めて水のない所を通り歩くが、見つからない。
43Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.
44そこで、『出て来た自分の家に帰ろう』と言う。帰ってみると、家は空いていて、掃除され、整えられている。
44Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
45そこで出かけて行き、自分より悪いほかの七つの霊を連れて来る。彼らは中に入って住みつく。その人の後の状態は、初めよりも悪くなる。この悪い時代も同じようになる。」
45Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.
46イエスがまだ群衆に話しておられると、見よ、母と兄弟たちがイエスに話そうとして外に立っていた。
46Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei.
47ある人がイエスに言った。「見よ、あなたのお母様と兄弟たちが、あなたに話そうとして外に立っています。」
47Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te.
48しかし、イエスはそう告げた人に答えられた。 「私の母とはだれか。私の兄弟たちとはだれか。」
48At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei?
49そして弟子たちのほうに手を伸ばして、言われた。 「見よ、私の母、私の兄弟たちである。
49Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
50天におられる私の父の御心を行う者はだれでも、私の兄弟、姉妹、また母だからである。」
50Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.