マタイ 16
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1パリサイ人たちとサドカイ人たちが来て、イエスを試そうとし、天からのしるしを見せてほしいと求めた。
1Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.
2しかし、イエスは彼らに答えられた。 「夕方になると、あなたがたは、『空が赤いから、晴れるだろう』と言う。
2At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cælum.
3また朝には、『空が赤く、どんよりしているから、今日は荒れ模様だろう』と言う。偽善者たちよ。あなたがたは空模様を見分けることができるのに、時代のしるしを見分けることができない。
3Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.
4邪悪で不実な時代はしるしを求めるが、預言者ヨナのしるしのほかには、何のしるしも与えられない。」 イエスは彼らを残して立ち去られた。
4Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.
5弟子たちは向こう岸に着いたが、パンを持って来るのを忘れていた。
5Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.
6イエスは彼らに言われた。 「パリサイ人とサドカイ人のパン種に注意し、用心しなさい。」
6Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum.
7弟子たちは、「私たちはパンを持って来なかった」と互いに論じ合った。
7At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus.
8イエスはそれに気づいて言われた。 「信仰の薄い者たちよ。なぜ、パンを持って来なかったことを論じ合っているのか。
8Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis?
9まだ分からないのか。五千人に五つのパンを分けたとき、幾つのかごいっぱいに拾い集めたか、覚えていないのか。
9Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?
10また、四千人に七つのパンを分けたとき、幾つのかごいっぱいに拾い集めたか、覚えていないのか。
10neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis?
11私がパンについて話したのではないことが、どうして分からないのか。パリサイ人とサドカイ人のパン種に用心しなさい。」
11Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum?
12そのとき弟子たちは、イエスが用心するように言われたのはパンに入れるパン種のことではなく、パリサイ人とサドカイ人の教えのことだと理解した。
12Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.
13さて、イエスはカイサリア・ピリポ地方に来られたとき、弟子たちに尋ねられた。 「人々は、人の子である私をだれだと言っているか。」
13Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?
14弟子たちは答えた。「バプテスマのヨハネだと言う人もいれば、エリヤだと言う人もいます。また、エレミヤ、あるいは預言者の一人だと言う人もいます。」
14At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.
15イエスは彼らに言われた。 「では、あなたがたは私をだれだと言うのか。」
15Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis?
16シモン・ペテロが答えた。「あなたはキリスト、生ける神の子です。」
16Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.
17イエスは彼に答えられた。 「バルヨナ・シモン、あなたは幸いである。このことをあなたに示したのは、肉と血ではなく、天におられる私の父だからである。
17Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.
18私もあなたに言う。あなたはペテロである。 私はこの岩の上に 私の教会を建てる。ハデス の門も、それに打ち勝つことはない。
18Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.
19私はあなたに天の御国の鍵を与える。あなたが地上で縛るものは何でも、天ですでに縛られており、あなたが地上で解くものは何でも、天ですでに解かれている。」
19Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.
20それからイエスは、ご自分がキリストであることをだれにも言わないよう、弟子たちに命じられた。
20Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.
21その時から、イエスはご自分がエルサレムへ行き、長老たち、祭司長たち、律法学者たちから多くの苦しみを受け、殺され、三日目によみがえらなければならないことを、弟子たちに示し始められた。
21Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
22するとペテロはイエスを脇へお連れし、いさめ始めた。「主よ、どうかそんなことがありませんように。そんなことがあなたに起こるはずはありません。」
22Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc.
23しかし、イエスは振り向いてペテロに言われた。 「サタンよ、私の後ろに退け。あなたは私をつまずかせる者だ。神のことを思わず、人のことを思っているからである。」
23Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum.
24それからイエスは弟子たちに言われた。 「だれでも私について来たいと思うなら、自分を捨て、自分の十字架を負って、私に従いなさい。
24Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
25自分のいのちを救おうとする者はそれを失い、私のために自分のいのちを失う者はそれを見いだすからである。
25Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
26たとえ全世界を手に入れても、自分のいのちを失うなら、何の益があるだろうか。また、人は自分のいのちと引き換えに何を差し出せるだろうか。
26Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
27人の子は、御使いたちと共に父の栄光のうちに来る。そのとき、一人ひとりにその行いに応じて報いる。
27Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.
28まことに、あなたがたに言う。ここに立っている者の中には、人の子が御国のうちに来るのを見るまでは、決して死を味わわない者がいる。」
28Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.