イザヤ書
Chapter 60
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1「起きよ。光を放て。あなたの光が来たからだ。 主の栄光があなたの上に昇った。
1[Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
2見よ、闇が地を覆い、 濃い闇が諸国の民を覆う。 しかし、主はあなたの上に昇られ、 その栄光があなたの上に現れる。
2Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur.
3国々はあなたの光のもとに来て、 王たちはあなたの昇る輝きのもとに来る。
3Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.
4「目を上げて周囲を見よ。 彼らはみな集まり、 あなたのもとに来る。 あなたの息子たちは遠くから来て、 あなたの娘たちは腕に抱かれて来る。
4Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi; filii tui de longe venient et filiæ tuæ de latere surgent.
5その時、あなたは見て輝き、 あなたの胸は高鳴り、心は広くなる。 海の豊かさがあなたのもとに移され、 国々の富があなたのもとに来るからだ。
5Tunc videbis, et afflues; mirabitur et dilatabitur cor tuum: quando conversa fuerit ad te multitudo maris; fortitudo gentium venerit tibi.
6らくだの大群があなたを覆う。 ミディアンとエパのヒトコブラクダも。 シェバからの者たちはみな来る。 彼らは金と乳香を携え、 主への賛美を告げ知らせる。
6Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes.
7ケダルのすべての羊の群れがあなたのもとに集められ、 ネバヨテの雄羊があなたに仕える。 それらはわたしの祭壇に受け入れられるささげ物となり、 わたしは栄光あるわたしの家を美しくする。
7Omne pecus Cedar congregabitur tibi; arietes Nabaioth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo.
8「雲のように飛び、 鳩が自分の窓へ飛ぶように来る、この者たちはだれか。
8Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas?
9まことに、島々はわたしを待ち望み、 タルシシュの船々が先頭に立つ。 あなたの息子たちを遠くから、 彼らの銀と金とともに連れて来るためである。 あなたの神、主の御名のため、 イスラエルの聖なる方のためである。 その方があなたに栄光を与えたからだ。
9Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te.
10「外国人たちはあなたの城壁を建て直し、 彼らの王たちはあなたに仕える。 わたしは怒りによってあなたを打ったが、 恵みをもってあなたをあわれんだからだ。
10Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; in indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui.
11あなたの門は絶えず開かれ、昼も夜も閉じられない。国々の富があなたのもとへ運ばれ、その王たちが連れられて来るためである。
11Et aperientur portæ tuæ jugiter; die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur.
12あなたに仕えない国と王国は滅び、その国々は完全に荒れ果てる。
12Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur.
13「レバノンの栄光、すなわち糸杉、松、つげの木が、ともにあなたのもとに来る。わたしの聖所の場所を美しくし、わたしの足を置く場所に栄光を与える。
13Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meæ; et locum pedum meorum glorificabo.
14あなたを苦しめた者たちの息子は、身をかがめてあなたのもとに来る。 あなたをさげすんだ者たちはみな、あなたの足の裏にひれ伏す。 彼らはあなたを『主の都』、 『イスラエルの聖なる方のシオン』と呼ぶ。
14Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi: et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël.
15「あなたは見捨てられ、憎まれ、 だれも通る者がいなかったが、 わたしはあなたを永遠の誇り、 代々にわたる喜びとする。
15Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret: ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem:
16あなたは国々の乳を飲み、王たちの乳房から乳を飲む。 その時、あなたは知る。 わたし、主があなたの救い主、 あなたを贖う方、 ヤコブの力ある方であることを。
16et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob.
17青銅の代わりに金を持って来る。 鉄の代わりに銀を、 木の代わりに青銅を、 石の代わりに鉄を持って来る。 また、わたしは平和をあなたの監督者とし、 義をあなたの支配者とする。
17Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum: et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam.
18あなたの地では、もはや暴力が聞かれず、 国境の内では、荒廃も滅びも聞かれない。 あなたは自分の城壁を『救い』と呼び、 門を『賛美』と呼ぶ。
18Non audietur ultra iniquitas in terra tua; vastitas et contritio in terminis tuis: et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio.
19昼には、太陽がもはやあなたの光とはならず、 月の輝きもあなたを照らさない。 主があなたの永遠の光となり、 あなたの神があなたの栄光となられる。
19Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.
20あなたの太陽はもはや沈まず、 あなたの月も姿を隠さない。 主があなたの永遠の光となり、 あなたの嘆きの日々は終わるからだ。
20Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.
21その時、あなたの民はみな義人となり、 永遠に地を受け継ぐ。 彼らはわたしが植えた若枝、 わたしの手の業であり、 わたしが栄光を現すためのものである。
21Populus autem tuus omnes justi; in perpetuum hæreditabunt terram: germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum.
22小さな者は千人となり、 最も小さい者は強い国となる。 わたし、主が、その時が来れば速やかにこれを行う。」
22Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud.]

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.