イザヤ書
Chapter 59
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1見よ、主の御手は救えないほど短くなく、 その耳は聞こえないほど鈍くない。
1[Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.
2しかし、あなたがたの咎が、あなたがたと、あなたがたの神との間を隔て、 あなたがたの罪が御顔を隠したので、 主は聞こうとされない。
2Sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum; et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret.
3あなたがたの手は血で汚れ、 指は咎で汚れている。 あなたがたの唇は偽りを語り、 舌は悪をつぶやく。
3Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur.
4義をもって訴える者はなく、 真実をもって弁護する者もいない。 彼らはむなしいものに信頼し、 偽りを語る。 災いを身ごもり、 咎を産む。
4Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere: sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates; conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
5彼らはまむしの卵をかえし、 蜘蛛の巣を織る。 その卵を食べる者は死に、 卵がつぶされると、まむしが出て来る。
5Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur; et quod confotum est, erumpet in regulum.
6その巣が衣になることはなく、 彼らは自分の行いで身を覆うこともできない。 彼らの行いは咎の行いであり、 その手には暴力の業がある。
6Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis; opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum.
7彼らの足は悪へ走り、 罪のない者の血を流そうと急ぐ。 彼らの思いは咎の思い。 荒廃と滅びがその道にある。
7Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum.
8彼らは平和の道を知らず、 その道筋には公正がない。 彼らは自分のために曲がった道を造った。 そこを歩む者はだれも平和を知らない。
8Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum; semitæ eorum incurvatæ sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.
9それゆえ、公正はわれわれから遠く、 義はわれわれに追いつかない。 われわれは光を待ち望むが、見よ、闇があり、 輝きを待ち望むが、暗がりの中を歩く。
9Propter hoc elongatum est judicium a nobis, et non apprehendet nos justitia. Exspectavimus lucem, et ecce tenebræ; splendorem, et in tenebris ambulavimus.
10われわれは目の見えない者のように壁を手探りし、 目のない者のように手探りする。 真昼でも夕暮れのようにつまずき、 力ある者たちの間で、死者のようになっている。
10Palpavimus sicut cæci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus: impegimus meridie quasi in tenebris; in caliginosis quasi mortui.
11われわれはみな熊のようにうなり、 鳩のように悲しげにうめく。 公正を待ち望むが、それはなく、 救いを待ち望むが、われわれから遠く離れている。
11Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbæ meditantes gememus: exspectavimus judicium, et non est; salutem, et elongata est a nobis.
12われわれの背きは御前で増し加わり、 われわれの罪はわれわれに不利な証言をする。 われわれの背きはわれわれとともにあり、 われわれは自分たちの咎を知っている。
12Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te, et peccata nostra responderunt nobis, quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus.
13主に背き、主を否み、 われわれの神に従うことから離れ、 虐げと反逆を語り、 心に偽りの言葉を思い描いて口にする。
13Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.
14公正は後ろへ退けられ、 義は遠く離れて立っている。 真実は通りで倒れ、 正直は入ることができない。
14Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi.
15まことに、真実は失われ、 悪を離れる者が獲物とされる。 主はこれを見られ、 公正がないことを良いとされなかった。
15Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, prædæ patuit. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium.
16主は人がいないのを見て、 執り成す者がいないことに驚かれた。 それゆえ、ご自分の御腕が救いをもたらし、 ご自分の義が主を支えた。
16Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat; et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum.
17主は義を胸当てのように身に着け、 救いのかぶとを頭にかぶられた。 復讐の衣をまとい、 熱意を外套のように身にまとわれた。
17Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli:
18彼らの行いに応じて、 主はふさわしく報いる。 敵対する者たちには憤りを、 敵には報いを与え、 島々にもその受けるべきものを返す。
18sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis; insulis vicem reddet.
19人々は西から主の御名を恐れ、 日の昇る所からその栄光を恐れる。 主は押し寄せる川のように来られ、 主の息がそれを駆り立てるからだ。
19Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit;
20「贖う方がシオンに来る。 ヤコブの中で背きから立ち返る者たちのもとに来る」と、主は言われる。
20et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus.
21主は言われる。「わたしは、これを彼らと結ぶわたしの契約とする。あなたの上にあるわたしの霊と、わたしがあなたの口に置いたわたしの言葉は、あなたの口からも、あなたの子孫の口からも、あなたの子孫の子孫の口からも離れない」と主は言われる。「今から永遠に。」
21Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus: spiritus meus qui est in te, et verba mea quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.]

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.