ヘブル人への手紙
Chapter 9

ヘブル人への手紙

Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

ヘブル人への手紙 9

Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1さて、最初の 契約にも、礼拝に関する規定と地上の聖所がありました。
1Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare.
2幕屋が設けられ、その第一の部分には燭台、机、供えのパンがあり、そこは聖所と呼ばれました。
2Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta.
3第二の垂れ幕の奥には、至聖所と呼ばれる幕屋があり、
3Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum:
4そこには金の香壇と、全面を金で覆われた契約の箱がありました。その箱の中には、マナを入れた金の壺、芽を出したアロンの杖、契約の板がありました。
4aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,
5箱の上には、贖罪の蓋を覆う栄光のケルビムがありました。しかし今は、これらについて詳しく語ることはできません。
5superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula.
6これらのものがこのように整えられると、祭司たちは第一の幕屋に絶えず入り、礼拝の務めを果たします。
6His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes:
7しかし第二の幕屋には、大祭司だけが年に一度入ります。しかも、自分自身と民の過ちのためにささげる血を携えずに入ることはありません。
7in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia:
8聖霊はこれによって、第一の幕屋が立っている間は、聖所への道がまだ明らかにされていなかったことを示しておられます。
8hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum:
9この幕屋は、今の時代を示す象徴です。そこでは供え物といけにえがささげられますが、それらは礼拝する人の良心を完全にすることができません。
9quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,
10それらは、食物、飲み物、さまざまな洗いに関する肉体上の規定にすぎず、物事が改められる時まで課されているものです。
10et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.
11しかしキリストは、来たるべき良いものの大祭司として来られ、人の手で造られたのではない、すなわちこの被造世界に属さない、より偉大で完全な幕屋を通り、
11Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis:
12やぎや子牛の血によってではなく、ご自分の血によって、ただ一度聖所に入り、永遠の贖いを成し遂げられました。
12neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.
13やぎと雄牛の血、また若い雌牛の灰を汚れた人々に振りかけることで、肉体が清められ、聖なる者とされるのなら、
13Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis:
14まして、永遠の霊によって、傷のないご自分を神にささげたキリストの血は、生ける神に仕えるために、あなたがたの良心を死んだ行いからどれほど清めてくださることでしょう。
14quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?
15それゆえ、キリストは新しい契約の仲介者です。最初の契約のもとで犯された違反を贖うためにキリストが死なれたので、召された人々は約束された永遠の相続財産を受けられるのです。
15Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.
16遺言がある場合には、遺言を作った者が死ななければなりません。
16Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.
17遺言は死によって効力を生じるものであり、作った者が生きている間は決して効力を持たないからです。
17Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.
18そのため、最初の契約も血なしに成立したのではありません。
18Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.
19モーセは律法に従って、すべての戒めを民全体に語った後、水、緋色の羊毛、ヒソプとともに、子牛とやぎの血を取り、巻物そのものと民全体に振りかけ、
19Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
20「これは、神があなたがたに命じられた契約の血である」と言いました。
20dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.
21また同じように、幕屋と務めに用いるすべての器にも血を振りかけました。
21Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.
22律法によれば、ほとんどすべてのものが血によって清められます。血が流されなければ、赦しはありません。
22Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio.
23ですから、天にあるものの写しはこれらによって清められる必要がありました。しかし、天にあるもの自体は、これらよりも優れたいけにえによって清められる必要がありました。
23Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari: ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis.
24キリストが入られたのは、真の聖所をかたどった人の手による聖所ではなく、天そのものです。今、私たちのために神の御前に現れておられます。
24Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis:
25また、大祭司が毎年、自分のものではない血を携えて聖所に入るように、キリストがご自分を何度もささげる必要もありません。
25neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno:
26もしそうなら、世界の基が据えられて以来、何度も苦しみを受けなければならなかったでしょう。しかし今、キリストは、ご自分をいけにえとして罪を取り除くため、時代の終わりにただ一度、現れました。
26alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.
27人には一度死ぬこと、その後に裁きを受けることが定められているように、
27Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium:
28キリストも、多くの人の罪を負うために一度ささげられ、二度目には罪とは関わりなく、ご自分を待ち望む人々を救うために現れます。
28sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.