歷代志上
Chapter 16
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1眾人將上帝的 約 櫃請進去,安放在 大衛 所搭的帳幕裏,就在上帝面前獻燔祭和平安祭。
1Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
2大衛 獻完了燔祭和平安祭,就奉耶和華的名給民祝福,
2Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
3並且分給 以色列 人,無論男女,每人一個餅,一塊 肉 ,一個葡萄餅。
3Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.
4大衛 派幾個 利未 人在耶和華的 約 櫃前事奉,頌揚,稱謝,讚美耶和華- 以色列 的上帝:
4Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël:
5為首的是 亞薩 ,其次是 撒迦利雅 、 雅薛 、 示米拉末 、 耶歇 、 瑪他提雅 、 以利押 、 比拿雅 、 俄別‧以東 、 耶利 ,鼓瑟彈琴;惟有 亞薩 敲鈸,大發響聲;
5Asaph principem, et secundum ejus Zachariam: porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Jehiel super organa psalterii et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret:
6祭司 比拿雅 和 雅哈悉 常在上帝的約櫃前吹號。
6Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.
7那日, 大衛 初次藉 亞薩 和他的弟兄以詩歌稱頌耶和華, 說 :
7In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus:
8你們要稱謝耶和華,求告他的名, 在萬民中傳揚他的作為!
8[Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: notas facite in populis adinventiones ejus.
9要向他唱詩、歌頌, 談論他一切奇妙的作為。
9Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus.
10要以他的聖名誇耀; 尋求耶和華的人,心中應當歡喜。
10Laudate nomen sanctum ejus: lætetur cor quærentium Dominum.
11要尋求耶和華與他的能力, 時常尋求他的面。
11Quærite Dominum, et virtutem ejus: quærite faciem ejus semper.
12他僕人 以色列 的後裔, 他所揀選 雅各 的子孫哪, 你們要記念他奇妙的作為和他的奇事, 並他口中的判語。
12Recordamini mirabilium ejus quæ fecit; signorum illius, et judiciorum oris ejus,
no verse 13 in this text
13semen Israël servi ejus, filii Jacob electi ejus.
14他是耶和華-我們的上帝, 全地都有他的判斷。
14Ipse Dominus Deus noster: in universa terra judicia ejus.
15你們要記念他的約,直到永遠; 他所吩咐的話,直到千代,
15Recordamini in sempiternum pacti ejus: sermonis quem præcepit in mille generationes,
16就是與 亞伯拉罕 所立的約, 向 以撒 所起的誓。
16quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac.
17他又將這約向 雅各 定為律例, 向 以色列 定為永遠的約,
17Et constituit illud Jacob in præceptum, et Israël in pactum sempiternum,
18說:我必將 迦南 地賜給你, 作你產業的分。
18dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ:
19當時你們人丁有限,數目稀少, 並且在那地為寄居的;
19cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus.
20他們從這邦游到那邦, 從這國行到那國。
20Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
21耶和華不容甚麼人欺負他們, 為他們的緣故責備君王,
21Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
22說:不可難為我受膏的人, 也不可惡待我的先知!
22Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
23全地都要向耶和華歌唱! 天天傳揚他的救恩,
23Cantate Domino omnis terra; annuntiate ex die in diem salutare ejus:
24在列邦中述說他的榮耀, 在萬民中述說他的奇事。
24narrate in gentibus gloriam ejus; in cunctis populis mirabilia ejus.
25因耶和華為大,當受極大的讚美; 他在萬神之上,當受敬畏。
25Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.
26外邦的神都屬虛無, 惟獨耶和華創造諸天。
26Omnes enim dii populorum idola: Dominus autem cælos fecit.
27有尊榮和威嚴在他面前, 有能力和喜樂在他聖所。
27Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco ejus.
28民中的萬族啊, 你們要將榮耀能力歸給耶和華,都歸給耶和華!
28Afferte Domino, familiæ populorum: afferte Domino gloriam et imperium.
29要將耶和華的名所當得的榮耀歸給他, 拿供物來奉到他面前; 當以聖潔的妝飾敬拜耶和華。
29Date Domino gloriam; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus: et adorate Dominum in decore sancto.
30全地要在他面前顫抖, 世界也堅定不得動搖。
30Commoveatur a facie ejus omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem.
31願天歡喜,願地快樂; 願人在列邦中說: 耶和華作王了!
31Lætentur cæli, et exultet terra, et dicant in nationibus: Dominus regnavit.
32願海和其中所充滿的澎湃; 願田和其中所有的都歡樂。
32Tonet mare et plenitudo ejus; exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.
33那時,林中的樹木都要在耶和華面前歡呼, 因為他來要審判全地。
33Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit judicare terram.
34應當稱謝耶和華; 因他本為善,他的慈愛永遠長存!
34Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in æternum misericordia ejus.
35要說:拯救我們的上帝啊,求你救我們, 聚集我們,使我們脫離外邦, 我們好稱讚你的聖名,以讚美你為誇勝。
35Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
36耶和華- 以色列 的上帝, 從亙古直到永遠,是應當稱頌的! 眾民都說:「阿們!」並且讚美耶和華。
36Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum.] Et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino.
37大衛 派 亞薩 和他的弟兄在約櫃前常常事奉耶和華,一日盡一日的職分;
37Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.
38又派 俄別‧以東 和他的弟兄六十八人,與 耶杜頓 的兒子 俄別‧以東 ,並 何薩 作守門的;
38Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores;
39且派祭司 撒督 和他弟兄眾祭司在 基遍 的邱壇、耶和華的帳幕前燔祭壇上,每日早晚,照着耶和華律法書上所吩咐 以色列 人的,常給耶和華獻燔祭。
39Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,
no verse 40 in this text
40ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli.
41與他們一同被派的有 希幔 、 耶杜頓 ,和其餘被選名字錄在冊上的,稱謝耶和華,因他的慈愛永遠長存。
41Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus.
42希幔 、 耶杜頓 同着他們吹號、敲鈸,大發響聲,並用別的樂器隨着歌頌上帝。 耶杜頓 的子孫作守門的。
42Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios.
43於是眾民各歸各家; 大衛 也回去為家眷祝福。
43Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suæ.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.