歷代志上 19
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1此後, 亞捫 人的王 拿轄 死了,他兒子接續他作王。
1Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo.
2大衛 說:「我要照 哈嫩 的父親 拿轄 厚待我的恩典厚待 哈嫩 。」於是 大衛 差遣使者為他喪父安慰他。 大衛 的臣僕到了 亞捫 人的境內見 哈嫩 ,要安慰他,
2Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas: præstitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon,
3但 亞捫 人的首領對 哈嫩 說:「 大衛 差人來安慰你,你想他是尊敬你父親嗎?他的臣僕來見你不是為詳察窺探、傾覆這地嗎?」
3dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te: nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus.
4哈嫩 便將 大衛 臣僕 的鬍鬚 剃去 一半 ,又割斷他們下半截的衣服,使他們露出下體,打發他們回去。
4Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et præcidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos.
5有人將臣僕所遇的事告訴 大衛 ,他就差人去迎接他們,因為他們甚覺羞恥;告訴他們說:「可以住在 耶利哥 ,等到鬍鬚長起再回來。」
5Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et præcepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur.
6亞捫 人知道 大衛 憎惡他們, 哈嫩 和 亞捫 人就打發人拿一千他連得銀子,從 美索不達米亞 、 亞蘭 、 瑪迦 、 瑣巴 雇戰車和馬兵,
6Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites.
7於是雇了三萬二千輛戰車和 瑪迦 王並他的軍兵;他們來安營在 米底巴 前。 亞捫 人也從他們的城裏出來,聚集交戰。
7Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum.
8大衛 聽見了,就差派 約押 統帶勇猛的全軍出去。
8Quod cum audisset David, misit Joab, et omnem exercitum virorum fortium:
9亞捫 人出來在城門前擺陣,所來的諸王另在郊野擺陣。
9egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt.
10約押 看見敵人在他前後擺陣,就從 以色列 軍中挑選精兵,使他們對着 亞蘭 人擺陣;
10Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israël, et perrexit contra Syrum.
11其餘的兵交與他兄弟 亞比篩 ,對着 亞捫 人擺陣。
11Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui: et perrexerunt contra filios Ammon.
12約押 對 亞比篩 說:「 亞蘭 人若強過我,你就來幫助我; 亞捫 人若強過你,我就去幫助你。
12Dixitque: Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi: si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in præsidium.
13我們都當剛強,為本國的民和上帝的城邑作大丈夫,願耶和華憑他的意旨而行。」
13Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri: Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet.
14於是 約押 和跟隨他的人前進攻打 亞蘭 人; 亞蘭 人在 約押 面前逃跑。
14Perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad prælium: et fugavit eos.
15亞捫 人見 亞蘭 人逃跑,他們也在 約押 的兄弟 亞比篩 面前逃跑進城。 約押 就回 耶路撒冷 去了。
15Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem: reversusque est etiam Joab in Jerusalem.
16亞蘭 人見自己被 以色列 人打敗,就打發使者將大河那邊的 亞蘭 人調來, 哈大利謝 的將軍 朔法 率領他們。
16Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israël, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium: Sophach autem princeps militiæ Adarezer erat dux eorum.
17有人告訴 大衛 ,他就聚集 以色列 眾人過 約旦河 ,來到 亞蘭 人那裏,迎着他們擺陣。 大衛 既擺陣攻擊 亞蘭 人, 亞蘭 人就與他打仗。
17Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israël, et transivit Jordanem, irruitque in eos et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus.
18亞蘭 人在 以色列 人面前逃跑。 大衛 殺了 亞蘭 七千輛戰車 的人 ,四萬步兵,又殺了 亞蘭 的將軍 朔法 。
18Fugit autem Syrus Israël, et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem.
19屬 哈大利謝 的諸王 見自己被 以色列 人打敗,就與 大衛 和好,歸服他。於是 亞蘭 人不敢再幫助 亞捫 人了。
19Videntes autem servi Adarezer se ab Israël esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei: noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.