哥林多前书 15
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1弟兄们,我如今把先前所传给你们的福音告诉你们知道;这福音你们也领受了,又靠着站立得住,
1Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
2并且你们若不是徒然相信,能以持守我所传给你们的,就必因这福音得救。
2per quod et salvamini: qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.
3我当日所领受又传给你们的:第一,就是基督照圣经所说,为我们的罪死了,
3Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas:
4而且埋葬了;又照圣经所说,第三天复活了,
4et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas:
5并且显给 矶法 看,然后显给十二使徒看;
5et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim:
6后来一时显给五百多弟兄看,其中一大半到如今还在,却也有已经睡了的。
6deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt:
7以后显给 雅各 看,再显给众使徒看,
7deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus:
8末了也显给我看;我如同未到产期而生的人一般。
8novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.
9我原是使徒中最小的,不配称为使徒,因为我从前逼迫 神的教会。
9Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.
10然而,我今日成了何等人,是蒙 神的恩才成的,并且他所赐我的恩不是徒然的。我比众使徒格外劳苦;这原不是我,乃是 神的恩与我同在。
10Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum:
11不拘是我,是众使徒,我们如此传,你们也如此信了。
11sive enim ego, sive illi: sic prædicamus, et sic credidistis.
12既传基督是从死里复活了,怎么在你们中间有人说没有死人复活的事呢?
12Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est?
13若没有死人复活的事,基督也就没有复活了。
13Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit.
14若基督没有复活,我们所传的便是枉然,你们所信的也是枉然;
14Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra:
15并且明显我们是为 神妄作见证的,因我们见证 神是叫基督复活了。若死人真不复活, 神也就没有叫基督复活了。
15invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
16因为死人若不复活,基督也就没有复活了。
16Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
17基督若没有复活,你们的信便是徒然,你们仍在罪里。
17Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris.
18就是在基督里睡了的人也灭亡了。
18Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
19我们若靠基督只在今生有指望,就算比众人更可怜。
19Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
20但基督已经从死里复活,成为睡了之人初熟的果子。
20Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,
21死既是因一人而来,死人复活也是因一人而来。
21quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
22在 亚当 里众人都死了;照样,在基督里众人也都要复活。
22Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
23但各人是按着自己的次序复活:初熟的果子是基督;以后,在他来的时候,是那些属基督的。
23Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.
24再后,末期到了,那时基督既将一切执政的、掌权的、有能的都毁灭了,就把国交与父 神。
24Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
25因为基督必要作王,等 神把一切仇敌都放在他的脚下。
25Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.
26尽末了所毁灭的仇敌就是死。
26Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat:
27因为 经上 说:「 神叫万物都服在他的脚下。」既说万物都服了他,明显那叫万物服他的,不在其内了。
27Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.
28万物既服了他,那时子也要自己服那叫万物服他的,叫 神在万物之上,为万物之主。
28Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
29不然,那些为死人受洗的,将来怎样呢?若死人总不复活,因何为他们受洗呢?
29Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis?
30我们又因何时刻冒险呢?
30ut quid et nos periclitamur omni hora?
31弟兄们,我在我主基督耶稣里,指着你们所夸的口极力地说,我是天天 冒 死。
31Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.
32我若当日像寻常人,在 以弗所 同野兽战斗,那于我有什么益处呢?若死人不复活, 我们就吃吃喝喝吧! 因为明天要死了。
32Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
33你们不要自欺;滥交是败坏善行。
33Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala.
34你们要醒悟为善,不要犯罪,因为有人不认识 神。我说这话是要叫你们羞愧。
34Evigilate justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
35或有人问:「死人怎样复活,带着什么身体来呢?」
35Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient?
36无知的人哪,你所种的,若不死就不能生。
36Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur:
37并且你所种的不是那将来的形体,不过是子粒,即如麦子,或是别样的谷。
37et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.
38但 神随自己的意思给他一个形体,并叫各等子粒各有自己的形体。
38Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus.
39凡肉体各有不同:人是一样,兽又是一样,鸟又是一样,鱼又是一样。
39Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
40有天上的形体,也有地上的形体;但天上形体的荣光是一样,地上形体的荣光又是一样。
40Et corpora cælestia, et corpora terrestria: sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.
41日有日的荣光,月有月的荣光,星有星的荣光;这星和那星的荣光也有分别。
41Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate:
42死人复活也是这样:所种的是必朽坏的,复活的是不朽坏的;
42sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
43所种的是羞辱的,复活的是荣耀的;所种的是软弱的,复活的是强壮的;
43Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute:
44所种的是血气的身体,复活的是灵性的身体。若有血气的身体,也必有灵性的身体。
44seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est:
45经上 也是这样记着说:「首先的人 亚当 成了有灵的活人」;末后的 亚当 成了叫人活的灵。
45Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
46但属灵的不在先,属血气的在先,以后才有属灵的。
46Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale.
47头一个人是出于地,乃属土;第二个人是出于天。
47Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis.
48那属土的怎样,凡属土的也就怎样;属天的怎样,凡属天的也就怎样。
48Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cælestis, tales et cælestes.
49我们既有属土的形状,将来也必有属天的形状。
49Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.
50弟兄们,我告诉你们说,血肉 之体 不能承受 神的国,必朽坏的不能承受不朽坏的。
50Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit.
51我如今把一件奥秘的事告诉你们:我们不是都要睡觉,乃是都要改变,
51Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
52就在一霎时,眨眼之间,号筒末次吹响的时候。因号筒要响,死人要复活成为不朽坏的,我们也要改变。
52In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur.
53这必朽坏的总要变成不朽坏的,这必死的总要变成不死的。
53Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem.
54这必朽坏的既变成不朽坏的,这必死的既变成不死的,那时 经上 所记「死被得胜吞灭」的话就应验了。
54Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria.
55死啊!你得胜的权势在哪里? 死啊!你的毒钩在哪里?
55Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus?
56死的毒钩就是罪,罪的权势就是律法。
56Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex.
57感谢 神,使我们借着我们的主耶稣基督得胜。
57Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
58所以,我亲爱的弟兄们,你们务要坚固,不可摇动,常常竭力多做主工;因为知道,你们的劳苦在主里面不是徒然的。
58Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.