哥林多前书
Chapter 5
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1风闻在你们中间有淫乱的事。这样的淫乱连外邦人中也没有,就是有人收了他的继母。
1Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.
2你们还是自高自大,并不哀痛,把行这事的人从你们中间赶出去。
2Et vos inflati estis: et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit.
3我身子虽不在你们那里,心却在你们那里,好像我亲自与你们同在,已经判断了行这事的人。
3Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est,
4就是你们聚会的时候,我的心也同在。奉我们主耶稣的名,并用我们主耶稣的权能,
4in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu,
5要把这样的人交给撒但,败坏他的肉体,使他的灵魂在主耶稣的日子可以得救。
5tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.
6你们这自夸是不好的。岂不知一点面酵能使全团发起来吗?
6Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit?
7你们既是无酵的面,应当把旧酵除净,好使你们成为新团;因为我们逾越节的 羔羊 基督已经被杀献祭了。
7Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.
8所以,我们守这节不可用旧酵,也不可用恶毒、邪恶的酵,只用诚实真正的无酵饼。
8Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis.
9我先前写信给你们说,不可与淫乱的人相交。
9Scripsi in epistola: Ne commisceamini fornicariis:
10此话不是指这世上一概行淫乱的,或贪婪的,勒索的,或拜偶像的;若是这样,你们除非离开世界方可。
10non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exiisse.
11但如今我写信给你们说,若有称为弟兄是行淫乱的,或贪婪的,或拜偶像的,或辱骂的,或醉酒的,或勒索的,这样的人不可与他相交,就是与他吃饭都不可。
11Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere.
12因为审判 教 外的人与我何干? 教 内的人岂不是你们审判的吗?
12Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis?
13至于外人有 神审判他们。你们应当把那恶人从你们中间赶出去。
13nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.