Corinthios Ii 4
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,
1我们既然蒙怜悯,受了这职分,就不丧胆,
2sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
2乃将那些暗昧可耻的事弃绝了;不行诡诈,不谬讲 神的道理,只将真理表明出来,好在 神面前把自己荐与各人的良心。
3Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum:
3如果我们的福音蒙蔽,就是蒙蔽在灭亡的人身上。
4in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei.
4此等不信之人被这世界的神弄瞎了心眼,不叫基督荣耀福音的光照着他们。基督本是 神的像。
5Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum:
5我们原不是传自己,乃是传基督耶稣为主,并且自己因耶稣作你们的仆人。
6quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.
6那吩咐光从黑暗里照出来的 神,已经照在我们心里,叫我们得知 神荣耀的光显在耶稣基督的面上。
7Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.
7我们有这宝贝放在瓦器里,要显明这莫大的能力是出于 神,不是出于我们。
8In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur:
8我们四面受敌,却不被困住;心里作难,却不至失望;
9persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus:
9遭逼迫,却不被丢弃;打倒了,却不至死亡。
10semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.
10身上常带着耶稣的死,使耶稣的生也显明在我们身上。
11Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.
11因为我们这活着的人是常为耶稣被交于死地,使耶稣的生在我们这必死的身上显明出来。
12Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.
12这样看来,死是在我们身上发动,生却在你们身上发动。
13Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur:
13但我们既有信心,正如 经上 记着说:「我因信,所以如此说话。」我们也信,所以也说话。
14scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum.
14自己知道那叫主耶稣复活的,也必叫我们与耶稣一同复活,并且叫我们与你们一同站在他面前。
15Omnia enim propter vos: ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.
15凡事都是为你们,好叫恩惠因人多越发加增,感谢格外显多,以致荣耀归与 神。
16Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.
16所以,我们不丧胆。外体虽然毁坏,内心却一天新似一天。
17Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis,
17我们这至暂至轻的苦楚,要为我们成就极重无比、永远的荣耀。
18non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt: quæ autem non videntur, æterna sunt.
18原来我们不是顾念所见的,乃是顾念所不见的;因为所见的是暂时的,所不见的是永远的。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.