Corinthios Ii 12
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini.
1我自夸固然无益,但我是不得已的。如今我要说到主的显现和启示。
2Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum.
2我认得一个在基督里的人,他前十四年被提到第三层天上去;(或在身内,我不知道;或在身外,我也不知道;只有 神知道。)
3Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit:
3我认得这人;(或在身内,或在身外,我都不知道,只有 神知道。)
4quoniam raptus est in paradisum: et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.
4他被提到乐园里,听见隐秘的言语,是人不可说的。
5Pro hujusmodi gloriabor: pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.
5为这人,我要夸口;但是为我自己,除了 我的 软弱以外,我并不夸口。
6Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me.
6我就是愿意夸口也不算狂,因为我必说实话;只是我禁止不说,恐怕有人把我看高了,过于他在我身上所看见所听见的。
7Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet.
7又恐怕我因所得的启示甚大,就过于自高,所以有一根刺加在我肉体上,就是撒但的差役要攻击我,免得我过于自高。
8Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me:
8为这事,我三次求过主,叫这刺离开我。
9et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
9他对我说:「我的恩典够你用的,因为我的能力是在人的软弱上显得完全。」所以,我更喜欢夸自己的软弱,好叫基督的能力覆庇我。
10Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum.
10我为基督的缘故,就以软弱、凌辱、急难、逼迫、困苦为可喜乐的;因我什么时候软弱,什么时候就刚强了。
11Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum:
11我成了愚妄人,是被你们强逼的。我本该被你们称许才是。我虽算不了什么,却没有一件事在那些最大的使徒以下。
12signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus.
12我在你们中间,用百般的忍耐,借着神迹、奇事、异能显出使徒的凭据来。
13Quid est enim, quod minus habuistis præ ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? donate mihi hanc injuriam.
13除了我不累着你们这一件事,你们还有什么事不及别的教会呢?这不公之处,求你们饶恕我吧。
14Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
14如今,我打算第三次到你们那里去,也必不累着你们;因我所求的是你们,不是你们的 财物 。儿女不该为父母积财,父母该为儿女积财。
15Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar.
15我也甘心乐意为你们的灵魂费财费力。难道我越发爱你们,就越发少得你们的爱吗?
16Sed esto: ego vos non gravavi: sed cum essem astutus, dolo vos cepi.
16罢了,我自己并没有累着你们, 你们却有人说 ,我是诡诈,用心计牢笼你们。
17Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos?
17我所差到你们那里去的人,我借着他们一个人占过你们的便宜吗?
18Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit? nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis?
18我劝了 提多 到你们那里去 ,又差那位兄弟与他同去。 提多 占过你们的便宜吗?我们行事,不同是一个心灵吗?不同是一个脚踪吗?
19Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram.
19你们到如今,还想我们是向你们分诉;我们本是在基督里当 神面前说话。亲爱的 弟兄 啊,一切的事都是为造就你们。
20Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos:
20我怕我再来的时候,见你们不合我所想望的,你们见我也不合你们所想望的;又怕有纷争、嫉妒、恼怒、结党、毁谤、谗言、狂傲、混乱的事。
21ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt.
21且怕我来的时候,我的 神叫我在你们面前惭愧,又因许多人从前犯罪,行污秽、奸淫、邪荡的事不肯悔改,我就忧愁。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.