I Regum 16
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Factus est autem sermo Domini ad Jehu filium Hanani contra Baasa, dicens:
1耶和华的话临到 哈拿尼 的儿子 耶户 ,责备 巴沙 说:
2Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui te ducem super populum meum Israël, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israël, ut me irritares in peccatis eorum:
2「我既从尘埃中提拔你,立你作我民 以色列 的君,你竟行 耶罗波安 所行的道,使我民 以色列 陷在罪里,惹我发怒,
3ecce ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus, et faciam domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat.
3我必除尽你和你的家,使你的家像 尼八 的儿子 耶罗波安 的家一样。
4Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes: et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres cæli.
4凡属 巴沙 的人,死在城中的必被狗吃,死在田野的必被空中的鸟吃。」
5Reliqua autem sermonum Baasa, et quæcumque fecit, et prælia ejus, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël?
5巴沙 其余的事,凡他所行的和他的勇力,都写在 以色列 诸王记上。
6Dormivit ergo Baasa cum patribus suis, sepultusque est in Thersa: et regnavit Ela filius ejus pro eo.
6巴沙 与他列祖同睡,葬在 得撒 。他儿子 以拉 接续他作王。
7Cum autem in manu Jehu filii Hanani prophetæ verbum Domini factum esset contra Baasa, et contra domum ejus, et contra omne malum quod fecerat coram Domino, ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Jeroboam: ob hanc causam occidit eum, hoc est, Jehu filium Hanani prophetam.
7耶和华的话临到 哈拿尼 的儿子先知 耶户 ,责备 巴沙 和他的家,因他行耶和华眼中看为恶的一切事,以他手所做的惹耶和华发怒,像 耶罗波安 的家一样,又因他杀了 耶罗波安 的全家。
8Anno vigesimo sexto Asa regis Juda, regnavit Ela filius Baasa super Israël in Thersa, duobus annis.
8犹大 王 亚撒 二十六年, 巴沙 的儿子 以拉 在 得撒 登基作 以色列 王共二年。
9Et rebellavit contra eum servus suus Zambri, dux mediæ partis equitum: erat autem Ela in Thersa bibens, et temulentus in domo Arsa præfecti Thersa.
9有管理他一半战车的臣子 心利 背叛他。当他在 得撒 家宰 亚杂 家里喝醉的时候,
10Irruens ergo Zambri, percussit et occidit eum, anno vigesimo septimo Asa regis Juda, et regnavit pro eo.
10心利 就进去杀了他,篡了他的位。这是 犹大 王 亚撒 二十七年的事。
11Cumque regnasset, et sedisset super solium ejus, percussit omnem domum Baasa, et non dereliquit ex ea mingentem ad parietem: et propinquos et amicos ejus.
11心利 一坐王位就杀了 巴沙 的全家,连他的亲属、朋友也没有留下一个男丁。
12Delevitque Zambri omnem domum Baasa, juxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Jehu prophetæ,
12心利 这样灭绝 巴沙 的全家,正如耶和华借先知 耶户 责备 巴沙 的话。
13propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii ejus, qui peccaverunt, et peccare fecerunt Israël, provocantes Dominum Deum Israël in vanitatibus suis.
13这是因 巴沙 和他儿子 以拉 的一切罪,就是他们使 以色列 人陷在罪里的那罪,以虚无 的神 惹耶和华— 以色列 神的怒气。
14Reliqua autem sermonum Ela, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël?
14以拉 其余的事,凡他所行的,都写在 以色列 诸王记上。
15Anno vigesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zambri septem diebus in Thersa: porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum.
15犹大 王 亚撒 二十七年, 心利 在 得撒 作王七日。那时民正安营围攻 非利士 的 基比顿 。
16Cumque audisset rebellasse Zambri, et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israël Amri, qui erat princeps militiæ super Israël in die illa in castris.
16民在营中听说 心利 背叛,又杀了王,故此 以色列 众人当日在营中立元帅 暗利 作 以色列 王。
17Ascendit ergo Amri, et omnis Israël cum eo, de Gebbethon, et obsidebant Thersa.
17暗利 率领 以色列 众人,从 基比顿 上去,围困 得撒 。
18Videns autem Zambri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium, et succendit se cum domo regia: et mortuus est
18心利 见城破失,就进了王宫的卫所,放火焚烧宫殿,自焚而死。
19in peccatis suis quæ peccaverat, faciens malum coram Domino, et ambulans in via Jeroboam, et in peccato ejus, quo fecit peccare Israël.
19这是因他犯罪,行耶和华眼中看为恶的事,行 耶罗波安 所行的,犯他使 以色列 人陷在罪里的那罪。
20Reliqua autem sermonum Zambri, et insidiarum ejus, et tyrannidis, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël?
20心利 其余的事和他背叛的情形都写在 以色列 诸王记上。
21Tunc divisus est populus Israël in duas partes: media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem: et media pars Amri.
21那时, 以色列 民分为两半:一半随从 基纳 的儿子 提比尼 ,要立他作 王;一半随从 暗利 。
22Prævaluit autem populus qui erat cum Amri, populo qui sequebatur Thebni filium Gineth: mortuusque est Thebni, et regnavit Amri.
22但随从 暗利 的民胜过随从 基纳 的儿子 提比尼 的民。 提比尼 死了, 暗利 就作了王。
23Anno trigesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Israël, duodecim annis: in Thersa regnavit sex annis.
23犹大 王 亚撒 三十一年, 暗利 登基作 以色列 王共十二年;在 得撒 作王六年。
24Emitque montem Samariæ a Somer duobus talentis argenti: et ædificavit eum, et vocavit nomen civitatis quam exstruxerat, nomine Semer domini montis, Samariam.
24暗利 用二他连得银子向 撒玛 买了 撒马利亚山 ,在山上造 城 ,就按着山的原主 撒玛 的名,给所造的城起名叫 撒马利亚 。
25Fecit autem Amri malum in conspectu Domini, et operatus est nequiter, super omnes qui fuerunt ante eum.
25暗利 行耶和华眼中看为恶的事,比他以前的列王作恶更甚。
26Ambulavitque in omni via Jeroboam filii Nabat, et in peccatis ejus quibus peccare fecerat Israël, ut irritaret Dominum Deum Israël in vanitatibus suis.
26因他行了 尼八 的儿子 耶罗波安 所行的,犯他使 以色列 人陷在罪里的那罪,以虚无 的神 惹耶和华— 以色列 神的怒气。
27Reliqua autem sermonum Amri, et prælia ejus quæ gessit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël?
27暗利 其余的事和他所显出的勇力都写在 以色列 诸王记上。
28Dormivitque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria: regnavitque Achab filius ejus pro eo.
28暗利 与他列祖同睡,葬在 撒马利亚 。他儿子 亚哈 接续他作王。
29Achab vero filius Amri regnavit super Israël anno trigesimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Achab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis.
29犹大 王 亚撒 三十八年, 暗利 的儿子 亚哈 登基作了 以色列 王。 暗利 的儿子 亚哈 在 撒马利亚 作 以色列 王二十二年。
30Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum.
30暗利 的儿子 亚哈 行耶和华眼中看为恶的事,比他以前的列王更甚,
31Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabat: insuper duxit uxorem Jezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum.
31犯了 尼八 的儿子 耶罗波安 所犯的罪;他还以为轻,又娶了 西顿 王 谒巴力 的女儿 耶洗别 为妻,去事奉敬拜 巴力 ,
32Et posuit aram Baal in templo Baal, quod ædificaverat in Samaria,
32在 撒马利亚 建造 巴力 的庙,在庙里为 巴力 筑坛。
33et plantavit lucum: et addidit Achab in opere suo, irritans Dominum Deum Israël super omnes reges Israël qui fuerunt ante eum.
33亚哈 又做 亚舍拉 ,他所行的惹耶和华— 以色列 神的怒气,比他以前的 以色列 诸王更甚。
34In diebus ejus ædificavit Hiel de Bethel Jericho: in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun.
34亚哈 在位 的时候,有 伯特利 人 希伊勒 重修 耶利哥 城 ;立根基的时候,丧了长子 亚比兰 ;安门的时候,丧了幼子 西割 ,正如耶和华借 嫩 的儿子 约书亚 所说的话。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.