I Regum 6
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Israël, ædificari cœpit domus Domino.
1以色列 人出 埃及 地后四百八十年, 所罗门 作 以色列 王第四年西弗月,就是二月,开工建造耶和华的殿。
2Domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine.
2所罗门 王为耶和华所建的殿,长六十肘,宽二十肘,高三十肘。
3Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi: et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi.
3殿前的廊子长二十肘,与殿的宽窄一样,阔十肘;
4Fecitque in templo fenestras obliquas.
4又为殿做了严紧的窗棂。
5Et ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu.
5靠着殿墙,围着外殿内殿,造了三层旁屋;
6Tabulatum quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non hærerent muris templi.
6下层宽五肘,中层宽六肘,上层宽七肘。殿外旁屋 的梁木 搁在殿墙坎上,免得插入殿墙。
7Domus autem cum ædificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis ædificata est: et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum ædificaretur.
7建殿是用山中凿成的石头。建殿的时候,锤子、斧子,和别样铁器的响声都没有听见。
8Ostium lateris medii in parte erat domus dextræ: et per cochleam ascendebant in medium cœnaculum, et a medio in tertium.
8在殿右边当中的旁屋有门,门内有旋螺的楼梯,可以上到第二层,从第二层可以上到第三层。
9Et ædificavit domum, et consummavit eam: texit quoque domum laquearibus cedrinis.
9所罗门 建殿,安置香柏木的栋梁,又用香柏木板遮盖。
10Et ædificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis.
10靠着殿所造的旁屋,每层高五肘,香柏木的栋梁搁在殿墙 坎上 。
11Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens:
11耶和华的话临到 所罗门 说:
12Domus hæc, quam ædificas, si ambulaveris in præceptis meis, et judicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum:
12「论到你所建的这殿,你若遵行我的律例,谨守我的典章,遵从我的一切诫命,我必向你应验我所应许你父亲 大卫 的话。
13et habitabo in medio filiorum Israël, et non derelinquam populum meum Israël.
13我必住在 以色列 人中间,并不丢弃我民 以色列 。」
14Igitur ædificavit Salomon domum, et consummavit eam.
14所罗门 建造殿宇。
15Et ædificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis: a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus: et texit pavimentum domus tabulis abiegnis.
15殿里面用香柏木板贴墙,从地到棚顶都用木板遮蔽,又用松木板铺地。
16Ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora: et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum.
16内殿,就是至圣所,长二十肘,从地到 棚顶 用香柏木板遮蔽。
17Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.
17内殿前的外殿,长四十肘。
18Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas, et cælaturas eminentes: omnia cedrinis tabulis vestiebantur: nec omnino lapis apparere poterat in pariete.
18殿里一点石头都不显露,一概用香柏木遮蔽;上面刻着野瓜和初开的花。
19Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam fœderis Domini.
19殿里预备了内殿,好安放耶和华的约柜。
20Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis: et operuit illud atque vestivit auro purissimo: sed et altare vestivit cedro.
20内殿长二十肘,宽二十肘,高二十肘,墙面都贴上精金;又用香柏木做坛,包上精金。
21Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis.
21所罗门 用精金贴了殿内的墙,又用金链子挂在内殿前 门扇 ,用金包裹。
22Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur: sed et totum altare oraculi texit auro.
22全殿都贴上金子,直到贴完;内殿前的坛,也都用金包裹。
23Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis.
23他用橄榄木做两个基路伯,各高十肘,安在内殿。
24Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera: id est, decem cubitos habentes, a summitate alæ unius usque ad alæ alterius summitatem.
24这一个基路伯有两个翅膀,各长五肘,从这翅膀尖到那翅膀尖共有十肘;
25Decem quoque cubitorum erat cherub secundus: in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim,
25那一个基路伯 的两个翅膀 也是十肘,两个基路伯的尺寸、形象都是一样。
26id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus.
26这基路伯高十肘,那基路伯也是如此。
27Posuitque cherubim in medio templi interioris: extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum: alæ autem alteræ in media parte templi se invicem contingebant.
27他将两个基路伯安在内殿里;基路伯的翅膀是张开的,这基路伯的一个翅膀挨着这边的墙,那基路伯的一个翅膀挨着那边的墙,里边的两个翅膀在殿中间彼此相接;
28Texit quoque cherubim auro.
28又用金子包裹二基路伯。
29Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis cælaturis et torno: et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes.
29内殿、外殿周围的墙上都刻着基路伯、棕树,和初开的花。
30Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus.
30内殿、外殿的地板都贴上金子。
31Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque.
31又用橄榄木制造内殿的门扇、门楣、门框;门口 有墙的 五分之一。
32Et duo ostia de lignis olivarum: et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia: et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro.
32在橄榄木做的两门扇上刻着基路伯、棕树,和初开的花,都贴上金子。
33Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos,
33又用橄榄木制造外殿的门框,门口有 墙的 四分之一。
34et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus: et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur.
34用松木做门两扇。这扇分两扇,是折叠的;那扇分两扇,也是折叠的。
35Et sculpsit cherubim, et palmas, et cælaturas valde eminentes: operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam.
35上面刻着基路伯、棕树,和初开的花,都用金子贴了。
36Et ædificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri.
36他又用凿成的石头三层、香柏木一层建筑内院。
37Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio:
37所罗门 在位 第四年西弗月,立了耶和华殿的根基。
38et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus), perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis: ædificavitque eam annis septem.
38到十一年布勒月,就是八月,殿和一切属殿的都按着样式造成。他建殿的工夫共有七年。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.