ローマ人への手紙
Chapter 5

ローマ人への手紙

Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

ローマ人への手紙 5

Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1こうして、私たちは信仰によって義とされたのですから、私たちの主イエス・キリストを通して、神との間に平和を得ています。
1Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum:
2また、この方によって、信仰を通して、今立っているこの恵みに入る道が開かれました。そして、神の栄光にあずかる希望を喜びとしています。
2per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei.
3それだけでなく、苦難をも喜んでいます。苦難が忍耐を生み、
3Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur:
4忍耐が練られた品性を、練られた品性が希望を生むと知っているからです。
4patientia autem probationem, probatio vero spem,
5この希望は私たちを失望させません。私たちに与えられた聖霊によって、神の愛が私たちの心に注がれているからです。
5spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
6私たちがまだ弱かったとき、定められた時に、キリストは不敬虔な者たちのために死んでくださいました。
6Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est?
7義人のために死ぬ人は、ほとんどいません。善良な人のためなら、あえて死のうとする人がいるかもしれません。
7vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori.
8しかし、私たちがまだ罪人であったとき、キリストが私たちのために死んでくださったことによって、神は私たちに対するご自分の愛を示されました。
8Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,
9まして今、私たちはキリストの血によって義とされたのですから、この方を通して神の怒りから救われます。
9Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.
10私たちが敵であったときでさえ、御子の死によって神と和解させられたのなら、和解した今はなおさら、御子の命によって救われます。
10Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.
11それだけではありません。今や私たちの主イエス・キリストによって和解を受けた私たちは、この方を通して神をも喜んでいます。
11Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
12ですから、一人の人を通して罪が世界に入り、罪を通して死が入りました。こうして、すべての人が罪を犯したため、死がすべての人に及びました。
12Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.
13律法が与えられる前にも、罪は世界にありました。しかし、律法がなければ、罪は罪として数えられません。
13Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset.
14それでも、アダムからモーセまで、アダムの違反と同じような罪を犯さなかった人々に対してさえ、死は支配しました。アダムは、後に来る方の予型です。
14Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri.
15しかし、恵みの賜物は違反と同じではありません。一人の違反によって多くの人が死んだのであれば、なおさら、神の恵みと、一人の人イエス・キリストの恵みによる賜物は、多くの人に豊かに注がれました。
15Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit.
16また、この賜物は、一人が罪を犯した結果とは異なります。一人の罪から裁きが下って有罪となりましたが、恵みの賜物は多くの違反を越えて、人を義とするものとなったからです。
16Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem.
17一人の違反によって、その一人を通して死が支配したのであれば、なおさら、豊かな恵みと義の賜物を受ける人々は、一人の方イエス・キリストを通して、命のうちに王として支配します。
17Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum.
18したがって、一つの違反によってすべての人に有罪判決が及んだように、一つの義の行為によって、すべての人が義とされて命を得るに至りました。
18Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ.
19一人の人の不従順によって多くの人が罪人とされたように、一人の方の従順によって多くの人が義人とされます。
19Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi.
20律法が入って来たのは、違反が増し加わるためでした。しかし、罪が増し加わったところには、恵みがさらにあふれました。
20Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia:
21それは、罪が死によって支配したように、恵みが義を通して支配し、私たちの主イエス・キリストによる永遠の命をもたらすためです。
21ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.