耶利米書 52
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1西底家 登基的時候年二十一歲,在 耶路撒冷 作王十一年。他母親名叫 哈慕她 ,是 立拿 人 耶利米 的女兒。
1Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem. Et nomen matris ejus Amital filia Jeremiæ de Lobna.
2西底家 行耶和華眼中看為惡的事,是照 約雅敬 一切所行的。
2Et fecit malum in oculis Domini, juxta omnia quæ fecerat Joakim,
3因此耶和華的怒氣在 耶路撒冷 和 猶大 發作,以致將人民從自己的面前趕出。
3quoniam furor Domini erat in Jerusalem et in Juda, usquequo projiceret eos a facie sua: et recessit Sedecias a rege Babylonis.
4西底家 背叛 巴比倫 王。他作王第九年十月初十日, 巴比倫 王 尼布甲尼撒 率領全軍來攻擊 耶路撒冷 ,對城安營,四圍築壘攻城。
4Factum est autem in anno nono regni ejus, in mense decimo, decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, adversus Jerusalem: et obsederunt eam, et ædificaverunt contra eam munitiones in circuitu.
5於是城被圍困直到 西底家 王十一年。
5Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciæ.
6四月初九日,城裏有大饑荒,甚至百姓都沒有糧食。
6Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames civitatem, et non erant alimenta populo terræ.
7城被攻破,一切兵丁就在夜間從靠近王園兩城中間的門,出城逃跑; 迦勒底 人正在四圍攻城。他們就往 亞拉巴 逃去。
7Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores ejus fugerunt, exieruntque de civitate nocte, per viam portæ quæ est inter duos muros, et ducit ad hortum regis, Chaldæis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam quæ ducit in eremum.
8迦勒底 的軍隊追趕 西底家 王,在 耶利哥 的平原追上他。他的全軍都離開他四散了。
8Persecutus est autem Chadæorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in deserto quod est juxta Jericho: et omnis comitatus ejus diffugit ab eo.
9迦勒底 人就拿住王,帶他到在 哈馬 地 利比拉 的 巴比倫 王那裏; 巴比倫 王便審判他。
9Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quæ est in terra Emath, et locutus est ad eum judicia.
10巴比倫 王在 西底家 眼前殺了他的眾子,又在 利比拉 殺了 猶大 的一切首領,
10Et jugulavit rex Babylonis filios Sedeciæ in oculis ejus, sed et omnes principes Juda occidit in Reblatha.
11並且剜了 西底家 的眼睛,用銅鍊鎖着他,帶到 巴比倫 去,將他囚在監裏,直到他死的日子。
11Et oculos Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis ejus.
12巴比倫 王 尼布甲尼撒 十九年五月初十日,在 巴比倫 王面前侍立的護衛長 尼布撒拉旦 進入 耶路撒冷 ,
12In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps militiæ, qui stabat coram rege Babylonis, in Jerusalem,
13用火焚燒耶和華的殿和王宮,又焚燒 耶路撒冷 的房屋,就是各大戶家的房屋。
13et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem: et omnem domum magnam igni combussit:
14跟從護衛長 迦勒底 的全軍就拆毀 耶路撒冷 四圍的城牆。
14et totum murum Jerusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldæorum qui erat cum magistro militiæ.
15那時護衛長 尼布撒拉旦 將民中最窮的和城裏所剩下的百姓,並已經投降 巴比倫 王的人,以及大眾所剩下的人,都擄去了。
15De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate, et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiæ.
16但護衛長 尼布撒拉旦 留下些民中最窮的,使他們修理葡萄園,耕種田地。
16De pauperibus vero terræ reliquit Nabuzardan princeps militiæ vinitores et agricolas.
17耶和華殿的銅柱並殿內的 盆 座和銅海, 迦勒底 人都打碎了,將那銅運到 巴比倫 去了,
17Columnas quoque æreas quæ erant in domo Domini, et bases, et mare æneum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et tulerunt omne æs eorum in Babylonem,
18又帶去鍋、鏟子、蠟剪、盤子、調羹,並所用的一切銅器、
18et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa ærea quæ in ministerio fuerant, tulerunt:
19杯、火鼎、碗、盆、燈臺、調羹、爵,無論金的銀的,護衛長也都帶去了。
19et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos, quotquot aurea, aurea, et quotquot argentea, argentea, tulit magister militiæ:
20所羅門 為耶和華殿所造的兩根 銅 柱、一個 銅 海,並座下的十二隻銅牛,這一切的銅多得無法可稱。
20et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim æreos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini. Non erat pondus æris omnium horum vasorum.
21這一根柱子高十八肘,厚四指,是空的,圍十二肘。
21De columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam: porro grossitudo ejus quatuor digitorum, et intrinsecus cava erat.
22柱上有銅頂,高五肘;銅頂的周圍有網子和石榴,都是銅的。那一根柱子照此一樣,也有石榴。
22Et capitella super utramque ærea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super coronam in circuitu, omnia ærea: similiter columnæ secundæ, et malogranata.
23柱子四面有九十六個石榴,在網子周圍,共有一百石榴。
23Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia: et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur.
24護衛長拿住大祭司 西萊雅 、副祭司 西番亞 ,和三個把門的,
24Et tulit magister militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres custodes vestibuli:
25又從城中拿住一個管理兵丁的官,並在城裏所遇常見王面的七個人和檢點國民軍長的書記,以及城裏所遇見的國民六十個人。
25et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat præpositus super viros bellatores: et septem viros de his qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate: et scribam principem militum, qui probabat tyrones: et sexaginta viros de populo terræ, qui inventi sunt in medio civitatis.
26護衛長 尼布撒拉旦 將這些人帶到 利比拉 的 巴比倫 王那裏。
26Tulit autem eos Nabuzardan magister militiæ, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha:
27巴比倫 王就把他們擊殺在 哈馬 地的 利比拉 。這樣, 猶大 人被擄去離開本地。
27et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua.
28尼布甲尼撒 所擄的民數記在下面:在他第七年擄去 猶大 人三千零二十三名;
28Iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Judæos tria millia et viginti tres:
29尼布甲尼撒 十八年從 耶路撒冷 擄去八百三十二人;
29in anno octavodecimo Nabuchodonosor, de Jerusalem animas octingentas triginta duas:
30尼布甲尼撒 二十三年,護衛長 尼布撒拉旦 擄去 猶大 人七百四十五名;共有四千六百人。
30in anno vigesimo tertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiæ animas Judæorum septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo animæ, quatuor millia sexcentæ.
31猶大 王 約雅斤 被擄後三十七年, 巴比倫 王 以未‧米羅達 元 年十二月二十五日,使 猶大 王 約雅斤 抬頭,提他出監,
31Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Joachin regis Juda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Joachin regis Juda, et eduxit eum de domo carceris.
32又對他說恩言,使他的位高過與他一同在 巴比倫 眾王的位,
32Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum ejus super thronos regum qui erant post se in Babylone.
33給他脫了囚服。他終身在 巴比倫 王面前吃飯。
33Et mutavit vestimenta carceris ejus, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitæ suæ.
34巴比倫 王賜他所需用的食物,日日賜他一分,終身是這樣,直到他死的日子。
34Et cibaria ejus, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis, statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suæ, cunctis diebus vitæ ejus.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.