耶利米書 41
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1七月間,王的大臣宗室 以利沙瑪 的孫子、 尼探雅 的兒子 以實瑪利 帶着十個人,來到 米斯巴 見 亞希甘 的兒子 基大利 。他們在 米斯巴 一同吃飯。
1Et factum est in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ filii Elisama, de semine regali, et optimates regis, et decem viri cum eo, ad Godoliam filium Ahicam, in Masphath, et comederunt ibi panes simul in Masphath.
2尼探雅 的兒子 以實瑪利 和同他來的那十個人起來,用刀殺了 沙番 的孫子 亞希甘 的兒子 基大利 ,就是 巴比倫 王所立為全地省長的。
2Surrexit autem Ismahel filius Nathaniæ, et decem viri qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio, et interfecerunt eum quem præfecerat rex Babylonis terræ.
3以實瑪利 又殺了在 米斯巴 、 基大利 那裏的一切 猶大 人和所遇見的 迦勒底 兵丁。
3Omnes quoque Judæos qui erant cum Godolia in Masphath, et Chaldæos qui reperti sunt ibi, et viros bellatores, percussit Ismahel.
4他殺了 基大利 ,無人知道。
4Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente,
5第二天,有八十人從 示劍 和 示羅 ,並 撒馬利亞 來,鬍鬚剃去,衣服撕裂,身體劃破,手拿素祭和乳香,要奉到耶和華的殿。
5venerunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria, octoginta viri, rasi barba, et scissis vestibus, et squallentes: et munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini.
6尼探雅 的兒子 以實瑪利 出 米斯巴 迎接他們,隨走隨哭;遇見了他們,就對他們說:「你們可以來見 亞希甘 的兒子 基大利 。」
6Egressus ergo Ismahel filius Nathaniæ in occursum eorum de Masphath, incedens et plorans ibat: cum autem occurrisset eis, dixit ad eos: Venite ad Godoliam filium Ahicam.
7他們到了城中, 尼探雅 的兒子 以實瑪利 和同着他的人就將他們殺了,拋在坑中。
7Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismahel filius Nathaniæ circa medium laci, ipse et viri qui erant cum eo.
8只是他們中間有十個人對 以實瑪利 說:「不要殺我們,因為我們有許多大麥、小麥、油、蜜藏在田間。」於是他住了手,沒有將他們殺在弟兄中間。
8Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismahel: Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti, et hordei, et olei, et mellis: et cessavit, et non interfecit eos cum fratribus suis.
9以實瑪利 將所殺之人的屍首都拋在坑裏 基大利 的旁邊;這坑是從前 亞撒 王因怕 以色列 王 巴沙 所挖的。 尼探雅 的兒子 以實瑪利 將那些被殺的人填滿了坑。
9Lacus autem in quem projecerat Ismahel omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam, ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israël: ipsum replevit Ismahel filius Nathaniæ occisis.
10以實瑪利 將 米斯巴 剩下的人,就是眾公主和仍住在 米斯巴 所有的百姓,原是護衛長 尼布撒拉旦 交給 亞希甘 的兒子 基大利 的,都擄去了。 尼探雅 的兒子 以實瑪利 擄了他們,要往 亞捫 人那裏去。
10Et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphath, filias regis, et universum populum qui remanserat in Masphath, quos commendaverat Nabuzardan princeps militiæ, Godoliæ filio Ahicam: et cepit eos Ismahel filius Nathaniæ, et abiit ut transiret ad filios Ammon.
11加利亞 的兒子 約哈難 和同着他的眾軍長聽見 尼探雅 的兒子 以實瑪利 所行的一切惡,
11Audivit autem Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathaniæ,
12就帶領眾人前往,要和 尼探雅 的兒子 以實瑪利 爭戰,在 基遍 的大水旁遇見他。
12et assumptis universis viris, profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniæ: et invenerunt eum ad aquas multas quæ sunt in Gabaon.
13以實瑪利 那裏的眾人看見 加利亞 的兒子 約哈難 和同着他的眾軍長,就都歡喜。
13Cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Johanan filium Caree, et universos principes bellatorum qui erant cum eo, lætati sunt:
14這樣, 以實瑪利 從 米斯巴 所擄去的眾人都轉身歸 加利亞 的兒子 約哈難 去了。
14et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel, in Masphath, reversusque abiit ad Johanan filium Caree.
15尼探雅 的兒子 以實瑪利 和八個人脫離 約哈難 的手 ,逃往 亞捫 人那裏去了。
15Ismahel autem filius Nathaniæ fugit cum octo viris a facie Johanan, et abiit ad filios Ammon.
16尼探雅 的兒子 以實瑪利 殺了 亞希甘 的兒子 基大利 ,從 米斯巴 將剩下的一切百姓、兵丁、婦女、孩童、太監擄到 基遍 之後, 加利亞 的兒子 約哈難 和同着他的眾軍長將他們都奪回來,
16Tulit ergo Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismahel filio Nathaniæ de Masphath, postquam percussit Godoliam filium Ahicam: fortes viros ad prælium, et mulieres, et pueros, et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon.
17帶到靠近 伯利恆 的 金罕寓 住下,要進入 埃及 去;
17Et abierunt, et sederunt peregrinantes in Chamaam, quæ est juxta Bethlehem, ut pergerent, et introirent Ægyptum,
18因為 尼探雅 的兒子 以實瑪利 殺了 巴比倫 王所立為省長的 亞希甘 的兒子 基大利 , 約哈難 懼怕 迦勒底 人。
18a facie Chaldæorum: timebant enim eos, quia percusserat Ismahel filius Nathaniæ Godoliam filium Ahicam, quem præposuerat rex Babylonis in terra Juda.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.