耶利米書 10
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1以色列 家啊,要聽耶和華對你們所說的話。
1[Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël.
2耶和華如此說: 你們不要效法列國的行為, 也不要為天象驚惶, 因列國為此事驚惶。
2Hæc dicit Dominus: Juxta vias gentium nolite discere, et a signis cæli nolite metuere, quæ timent gentes,
3眾民的風俗是虛空的; 他們在樹林中用斧子砍伐一棵樹, 匠人用手工造成 偶像 。
3quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia:
4他們用金銀妝飾它, 用釘子和錘子釘穩, 使它不動搖。
4argento et auro decoravit illud: clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur:
5它好像棕樹,是鏇成的, 不能說話,不能行走, 必須有人抬着。 你們不要怕它; 它不能降禍, 也無力降福。
5in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene.
6耶和華啊,沒有能比你的! 你本為大,有大能大力的名。
6Non est similis tui, Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.
7萬國的王啊,誰不敬畏你? 敬畏你本是合宜的; 因為在列國的智慧人中, 雖有政權的尊榮, 也不能比你。
7Quis non timebit te, o Rex gentium? tuum est enim decus: inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui.
8他們盡都是畜類,是愚昧的。 偶像的訓誨算甚麼呢? 偶像不過是木頭。
8Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est.
9有銀子打成片,是從 他施 帶來的, 並有從 烏法 來的金子, 都是匠人和銀匠的手工, 又有藍色紫色料的衣服, 都是巧匠的工作。
9Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis et manus ærarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum: opus artificum universa hæc.
10惟耶和華是真上帝, 是活上帝,是永遠的王。 他一發怒,大地震動; 他一惱恨,列國都擔當不起。 (
10Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.
11你們要對他們如此說:不是那創造天地的神,必從地上從天下被除滅!)
11Sic ergo dicetis eis: Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt !
12耶和華用能力創造大地, 用智慧建立世界, 用聰明鋪張穹蒼。
12Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos:
13他一發聲,空中便有多水激動; 他使雲霧從地極上騰; 他造電隨雨而閃, 從他府庫中帶出風來。
13ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo, et elevat nebulas ab extremitatibus terræ: fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis.
14各人都成了畜類,毫無知識; 各銀匠都因他雕刻的偶像羞愧。 他所鑄的偶像本是虛假的, 其中並無氣息,
14Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis.
15都是虛無的, 是迷惑人的工作; 到追討的時候必被除滅。
15Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis suæ peribunt.
16雅各 的分不像這些, 因他是造作萬有的 主 。 以色列 也是他產業的支派, 萬軍之耶和華是他的名。
16Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi.
17受圍困的人哪,當收拾你的財物, 從國中帶出去。
17Congrega de terra confusionem tuam, quæ habitas in obsidione:
18因為耶和華如此說: 這時候,我必將此地的居民, 好像用機弦甩出去, 又必加害在他們身上, 使他們覺悟。
18quia hæc dicit Dominus: Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur.
19民 說 :禍哉!我受損傷; 我的傷痕極其重大。 我卻說:這真是我的痛苦, 必須忍受。
19Væ mihi super contritione mea: pessima plaga mea. Ego autem dixi: Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam.
20我的帳棚毀壞; 我的繩索折斷。 我的兒女離我出去,沒有了。 無人再支搭我的帳棚,掛起我的幔子。
20Tabernaculum meum vastatum est; omnes funiculi mei dirupti sunt: filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas.
21因為牧人都成為畜類, 沒有求問耶和華, 所以不得順利; 他們的羊群也都分散。
21Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est.
22有風聲!看哪, 敵人 來了! 有大擾亂從北方出來, 要使 猶大 城邑變為荒涼, 成為野狗的住處。
22Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis: ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum.
23耶和華啊,我曉得人的道路不由自己, 行路的人也不能定自己的腳步。
23Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.
24耶和華啊,求你從寬懲治我, 不要在你的怒中懲治我, 恐怕使我歸於無有。
24Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.
25願你將忿怒傾在不認識你的列國中, 和不求告你名的各族上; 因為他們吞了 雅各 ,不但吞了,而且滅絕, 把他的住處變為荒場。
25Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt: quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.