耶利米書 11
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1耶和華的話臨到 耶利米 說:
1Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens:
2「當聽這約的話,告訴 猶大 人和 耶路撒冷 的居民,
2[Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Jerusalem,
3對他們說,耶和華- 以色列 的上帝如此說:不聽從這約之話的人必受咒詛。
3et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus
4這約是我將你們列祖從 埃及 地領出來、脫離鐵爐的那日所吩咐他們的,說:『你們要聽從我的話,照我一切所吩咐的去行。』這樣,你們就作我的子民,我也作你們的上帝;
4quod præcepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum:
5我好堅定向你們列祖所起的誓,給他們流奶與蜜之地,正如今日一樣。」我就回答說:「耶和華啊,阿們!」
5ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies hæc.] Et respondi, et dixi: Amen, Domine.
6耶和華對我說:「你要在 猶大 城邑中和 耶路撒冷 街市上,宣告這一切話說:你們當聽從遵行這約的話。
6Et dixit Dominus ad me: [Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, dicens: Audite verba pacti hujus, et facite illa,
7因為我將你們列祖從 埃及 地領出來的那日,直到今日,都是從早起來,切切誥誡他們說:『你們當聽從我的話。』
7quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc: mane consurgens contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam.
8他們卻不聽從,不側耳而聽,竟隨從自己頑梗的惡心去行。所以我使這約中一切 咒詛 的話臨到他們身上;這約是我吩咐他們行的,他們卻不去行。」
8Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali: et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod præcepi ut facerent, et non fecerunt.]
9耶和華對我說:「在 猶大 人和 耶路撒冷 居民中有同謀背叛的事。
9Et dixit Dominus ad me: [Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem.
10他們轉去效法他們的先祖,不肯聽我的話,犯罪作孽,又隨從別神,事奉它。 以色列 家和 猶大 家背了我與他們列祖所立的約。」
10Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea: et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum.
11所以耶和華如此說:「我必使災禍臨到他們,是他們不能逃脫的。他們必向我哀求,我卻不聽。
11Quam ob rem hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt: et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
12那時, 猶大 城邑的人和 耶路撒冷 的居民要去哀求他們燒香所供奉的神;只是遭難的時候,這些神毫不拯救他們。
12Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum.
13猶大 啊,你神的數目與你城的數目相等;你為那可恥的 巴力 所築燒香的壇也與 耶路撒冷 街道的數目相等。
13Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Juda: et secundum numerum viarum Jerusalem, posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim.
14「所以你不要為這百姓祈禱,不要為他們呼求禱告;因為他們遭難向我哀求的時候,我必不應允。
14Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum.
15我所親愛的,既行許多淫亂,聖肉也離了你,你在我殿中做甚麼呢?你作惡就喜樂。
15Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es?
16從前耶和華給你起名叫青橄欖樹,又華美又結好果子;如今他用鬨嚷之聲,點火在其上,枝子也被折斷。
16Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum: ad vocem loquelæ, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus.
17原來栽培你的萬軍之耶和華已經說,要降禍攻擊你,是因 以色列 家和 猶大 家行惡,向 巴力 燒香,惹我發怒,是自作自受。」
17Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israël, et domus Juda, quæ fecerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim.]
18耶和華指示我,我就知道; 你將他們所行的給我指明。
18[Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi: tunc ostendisti mihi studia eorum.
19我卻像柔順的羊羔被牽到宰殺之地; 我並不知道他們設計謀害我, 說 :我們把樹連果子都滅了吧! 將他從活人之地剪除, 使他的名不再被紀念。
19Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius.
20按公義判斷、察驗人肺腑心腸的萬軍之耶和華啊, 我卻要見你在他們身上報仇, 因我將我的案件向你稟明了。
20Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam.
21所以,耶和華論到尋索你命的 亞拿突 人如此說:「他們說:你不要奉耶和華的名說預言,免得你死在我們手中。
21Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quærunt animam tuam, et dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris:
22所以萬軍之耶和華如此說:看哪,我必刑罰他們;他們的少年人必被刀劍殺死,他們的兒女必因饑荒滅亡,
22propterea hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego visitabo super eos: juvenes morientur in gladio; filii eorum et filiæ eorum morientur in fame.
23並且沒有餘剩的人留給他們;因為在追討之年,我必使災禍臨到 亞拿突 人。」
23Et reliquiæ non erunt ex eis: inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.