耶利米書
Chapter 30
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1耶和華的話臨到 耶利米 說:
1Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens:
2「耶和華- 以色列 的上帝如此說:你將我對你說過的一切話都寫在書上。
2Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens: Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro.
3耶和華說:日子將到,我要使我的百姓 以色列 和 猶大 被擄的人歸回;我也要使他們回到我所賜給他們列祖之地,他們就得這地為業。這是耶和華說的。」
3Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.
4以下是耶和華論到 以色列 和 猶大 所說的話:
4Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam:
5耶和華如此說:我們聽見聲音, 是戰抖懼怕而不平安的聲音。
5[Quoniam hæc dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax.
6你們且訪問看看, 男人有產難嗎? 我怎麼看見人人用手掐腰, 像產難的婦人, 臉面都變青了呢?
6Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem?
7哀哉!那日為大, 無日可比; 這是 雅各 遭難的時候, 但他必被救出來。
7Væ ! quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.
8萬軍之耶和華說:「到那日,我必從你頸項上折斷仇敵的軛,扭開他的繩索;外邦人不得再使你作他們的奴僕。
8Et erit in die illa, ait Dominus exercituum: conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni:
9你們卻要事奉耶和華-你們的上帝和我為你們所要興起的王 大衛 。」
9sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.
10故此,耶和華說: 我的僕人 雅各 啊,不要懼怕; 以色列 啊,不要驚惶; 因我要從遠方拯救你, 從被擄到之地拯救你的後裔; 雅各 必回來得享平靖安逸, 無人使他害怕。
10Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:
11因我與你同在,要拯救你, 也要將所趕散你到的那些國滅絕淨盡, 卻不將你滅絕淨盡,倒要從寬懲治你, 萬不能不罰你。 這是耶和華說的。
11quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.
12耶和華如此說: 你的損傷無法醫治; 你的傷痕極其重大。
12Quia hæc dicit Dominus: Insanabilis fractura tua; pessima plaga tua:
13無人為你分訴, 使你的傷痕得以纏裹; 你沒有醫治的良藥。
13non est qui judicet judicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi.
14你所親愛的都忘記你, 不來探問你。 我因你的罪孽甚大,罪惡眾多, 曾用仇敵加的傷害傷害你, 用殘忍者的懲治懲治你。
14Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
15你為何因損傷哀號呢? 你的痛苦無法醫治。 我因你的罪孽甚大,罪惡眾多, 曾將這些加在你身上。
15Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus: propter multitudinem iniquitatis tuæ, et propter dura peccata tua, feci hæc tibi.
16故此,凡吞吃你的必被吞吃; 你的敵人個個都被擄去; 擄掠你的必成為擄物; 搶奪你的必成為掠物。
16Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant vastabuntur, cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.
17耶和華說:我必使你痊癒, 醫好你的傷痕, 都因人稱你為被趕散的, 說 :這是 錫安 ,無人來探問的!
17Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion: hæc est, quæ non habebat requirentem.
18耶和華如此說: 我必使 雅各 被擄去的帳棚歸回, 也必顧惜他的住處。 城必建造在原舊的山岡; 宮殿也照舊有人居住。
18Hæc dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor: et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur:
19必有感謝和歡樂的聲音從其中發出, 我要使他們增多,不致減少; 使他們尊榮,不致卑微。
19et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
20他們的兒女要如往日; 他們的會眾堅立在我面前; 凡欺壓他們的,我必刑罰他。
20Et erunt filii ejus sicut a principio, et cœtus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
21他們的君王必是屬乎他們的; 掌權的必從他們中間而出。 我要使他就近我, 他也要親近我; 不然,誰有膽量親近我呢? 這是耶和華說的。
21Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? ait Dominus:
22你們要作我的子民, 我要作你們的上帝。
22et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
23看哪,耶和華的忿怒 好像暴風已經發出; 是掃滅的暴風, 必轉到惡人的頭上。
23Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens: in capite impiorum conquiescet.
24耶和華的烈怒必不轉消, 直到他心中所擬定的成就了; 末後的日子你們要明白。
24Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui: in novissimo dierum intelligetis ea.]

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.