哥林多后书 11
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1但愿你们宽容我这一点愚妄,其实你们原是宽容我的。
1Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me:
2我为你们起的愤恨,原是 神那样的愤恨。因为我曾把你们许配一个丈夫,要把你们如同贞洁的童女,献给基督。
2æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.
3我只怕你们的心或偏于邪,失去那向基督所存纯一清洁的心,就像蛇用诡诈诱惑了 夏娃 一样。
3Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo.
4假如有人来另传一个耶稣,不是我们所传过的;或者你们另受一个灵,不是你们所受过的;或者另得一个福音,不是你们所得过的;你们容让他也就罢了。
4Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini.
5但我想,我一点不在那些最大的使徒以下。
5Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.
6我的言语虽然粗俗,我的知识却不粗俗。这是我们在凡事上向你们众人显明出来的。
6Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.
7我因为白白传 神的福音给你们,就自居卑微,叫你们高升,这算是我犯罪吗?
7Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis?
8我亏负了别的教会,向他们取了工价来给你们效力。
8Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum.
9我在你们那里缺乏的时候,并没有累着你们一个人;因我所缺乏的,那从 马其顿 来的弟兄们都补足了。我向来凡事谨守,后来也必谨守,总不至于累着你们。
9Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.
10既有基督的诚实在我里面,就无人能在 亚该亚 一带地方阻挡我这自夸。
10Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ.
11为什么呢?是因我不爱你们吗?这有 神知道。
11Quare? quia non diligo vos? Deus scit.
12我现在所做的,后来还要做,为要断绝那些寻机会人的机会,使他们在所夸的事上也不过与我们一样。
12Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
13那等人是假使徒,行事诡诈,装作基督使徒的模样。
13Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
14这也不足为怪,因为连撒但也装作光明的天使。
14Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.
15所以他的差役,若装作仁义的差役,也不算希奇。他们的结局必然照着他们的行为。
15Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum.
16我再说,人不可把我看作愚妄的。纵然如此,也要把我当作愚妄人接纳,叫我可以略略自夸。
16Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),
17我说的话不是奉主命说的,乃是像愚妄人放胆自夸;
17quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ.
18既有好些人凭着血气自夸,我也要自夸了。
18Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor.
19你们既是精明人,就能甘心忍耐愚妄人。
19Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.
20假若有人强你们作奴仆,或侵吞你们,或掳掠你们,或侮慢你们,或打你们的脸,你们都能忍耐他。
20Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit.
21我说这话是羞辱自己,好像我们从前是软弱的。然而,人在何事上勇敢,(我说句愚妄话,)我也勇敢。
21Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego:
22他们是 希伯来 人吗?我也是。他们是 以色列 人吗?我也是。他们是 亚伯拉罕 的后裔吗?我也是。
22Hebræi sunt, et ego: Israëlitæ sunt, et ego: semen Abrahæ sunt, et ego.
23他们是基督的仆人吗?(我说句狂话,)我更是。我比他们多受劳苦,多下监牢,受鞭打是过重的,冒死是屡次有的。
23Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.
24被 犹太 人鞭打五次,每次四十减去一下;
24A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.
25被棍打了三次;被石头打了一次;遇着船坏三次,一昼一夜在深海里。
25Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,
26又屡次行远路,遭江河的危险、盗贼的危险、同族的危险、外邦人的危险、城里的危险、旷野的危险、海中的危险、假弟兄的危险。
26in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus:
27受劳碌、受困苦,多次不得睡,又饥又渴,多次不得食,受寒冷,赤身露体。
27in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,
28除了这外面的事,还有为众教会挂心的事,天天压在我身上。
28præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.
29有谁软弱,我不软弱呢?有谁跌倒,我不焦急呢?
29Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?
30我若必须自夸,就夸那关乎我软弱的事便了。
30Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor.
31那永远可称颂之主耶稣的父 神知道我不说谎。
31Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior.
32在 大马士革 的 亚哩达 王手下的提督把守 大马士革 城,要捉拿我,
32Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet:
33我就从窗户中,在筐子里,从城墙上被人缒下去,脱离了他的手。
33et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.