哥林多后书 2
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1我自己定了主意再到你们那里去,必须大家没有忧愁。
1Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.
2倘若我叫你们忧愁,除了我叫那忧愁的人以外,谁能叫我快乐呢?
2Si enim ego contristo vos: et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me?
3我曾把这事写给你们,恐怕我到的时候,应该叫我快乐的那些人,反倒叫我忧愁。我也深信,你们众人都以我的快乐为自己的快乐。
3Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.
4我先前心里难过痛苦,多多地流泪,写信给你们,不是叫你们忧愁,乃是叫你们知道我格外地疼爱你们。
4Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.
5若有叫人忧愁的,他不但叫我忧愁,也是叫你们众人有几分忧愁。我说几分,恐怕说得太重。
5Si quis autem contristavit, non me contristavit: sed ex parte, ut non onerem omnes vos.
6这样的人受了众人的责罚也就够了,
6Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus:
7倒不如赦免他,安慰他,免得他忧愁太过,甚至沉沦了。
7ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.
8所以我劝你们,要向他显出坚定不移的爱心来。
8Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.
9为此我先前也写信给你们,要试验你们,看你们凡事顺从不顺从。
9Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.
10你们赦免谁,我也赦免谁。我若有所赦免的,是在基督面前为你们赦免的,
10Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,
11免得撒但趁着机会胜过我们,因我们并非不晓得他的诡计。
11ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus.
12我从前为基督的福音到了 特罗亚 ,主也给我开了门。
12Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,
13那时,因为没有遇见兄弟 提多 ,我心里不安,便辞别那里的人往 马其顿 去了。
13non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam.
14感谢 神!常率领我们在基督里夸胜,并借着我们在各处显扬那因认识基督而有的香气。
14Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco:
15因为我们在 神面前,无论在得救的人身上或灭亡的人身上,都有基督馨香之气。
15quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt:
16在这等人,就作了死的香气叫他死;在那等人,就作了活的香气叫他活。这事谁能当得起呢?
16aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus?
17我们不像那许多人,为利混乱 神的道;乃是由于诚实,由于 神,在 神面前凭着基督讲道。
17non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.