撒母耳记上 13
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1扫罗 登基年 四十岁 ;作 以色列 王二年的时候,
1Filius unius anni erat Saul cum regnare cœpisset: duobus autem annis regnavit super Israël.
2就从 以色列 中拣选了三千人:二千跟随 扫罗 在 密抹 和 伯特利 山,一千跟随 约拿单 在 便雅悯 的 基比亚 ;其余的人 扫罗 都打发各回各家去了。
2Et elegit sibi Saul tria millia de Israël: et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel: mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin: porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua.
3约拿单 攻击在 迦巴 的 非利士 人的防营, 非利士 人听见了。 扫罗 就在遍地吹角,意思说,要使 希伯来 人听见。
3Et percussit Jonathas stationem Philisthinorum quæ erat in Gabaa. Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens: Audiant Hebræi.
4以色列 众人听见 扫罗 攻击 非利士 人的防营,又听见 以色列 人为 非利士 人所憎恶,就跟随 扫罗 聚集在 吉甲 。
4Et universus Israël audivit hujuscemodi famam: Percussit Saul stationem Philisthinorum, et erexit se Israël adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala.
5非利士 人聚集,要与 以色列 人争战,有车三万辆,马兵六千,步兵像海边的沙那样多,就上来在 伯·亚文 东边的 密抹 安营。
5Et Philisthiim congregati sunt ad præliandum contra Israël, triginta millia curruum, et sex millia equitum, et reliquum vulgus, sicut arena quæ est in littore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven.
6以色列 百姓见自己危急窘迫,就藏在山洞、丛林、石穴、隐密处,和坑中。
6Quod cum vidissent viri Israël se in arcto positos (afflictus enim erat populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque, et in antris, et in cisternis.
7有些 希伯来 人过了 约旦河 ,逃到 迦得 和 基列 地。 扫罗 还是在 吉甲 ,百姓都战战兢兢地跟随他。
7Hebræi autem transierunt Jordanem in terram Gad et Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est qui sequebatur eum.
8扫罗 照着 撒母耳 所定的日期等了七日。 撒母耳 还没有来到 吉甲 ,百姓也离开 扫罗 散去了。
8Et expectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo.
9扫罗 说:「把燔祭和平安祭带到我这里来。」 扫罗 就献上燔祭。
9Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum et pacifica. Et obtulit holocaustum.
10刚献完燔祭, 撒母耳 就到了。 扫罗 出去迎接他,要问他好。
10Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat: et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum.
11撒母耳 说:「你做的是什么事呢?」 扫罗 说:「因为我见百姓离开我散去,你也不照所定的日期来到,而且 非利士 人聚集在 密抹 。
11Locutusque est ad eum Samuel: Quid fecisti? Respondit Saul: Quia vidi quod populus dilaberetur a me, et tu non veneras juxta placitos dies, porro Philisthiim congregati fuerant in Machmas,
12所以我心里说:恐怕我没有祷告耶和华。 非利士 人下到 吉甲 攻击我,我就勉强献上燔祭。」
12dixi: Nunc descendent Philisthiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus, obtuli holocaustum.
13撒母耳 对 扫罗 说:「你做了糊涂事了,没有遵守耶和华—你 神所吩咐你的命令。若遵守,耶和华必在 以色列 中坚立你的王位,直到永远。
13Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum:
14现在你的王位必不长久。耶和华已经寻着一个合他心意的人,立他作百姓的君,因为你没有遵守耶和华所吩咐你的。」
14sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quæsivit Dominus sibi virum juxta cor suum: et præcepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quæ præcepit Dominus.
15撒母耳 就起来,从 吉甲 上到 便雅悯 的 基比亚 。 扫罗 数点跟随他的,约有六百人。
15Surrexit autem Samuel, et ascendit de Galgalis in Gabaa Benjamin. Et reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabant eos venientes de Galgala in Gabaa, in colle Benjamin. Et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo, quasi sexcentos viros.
16扫罗 和他儿子 约拿单 ,并跟随他们的人,都住在 便雅悯 的 迦巴 ;但 非利士 人安营在 密抹 。
16Et Saul et Jonathas filius ejus, populusque qui inventus fuerat cum eis, erat in Gabaa Benjamin: porro Philisthiim consederant in Machmas.
17有掠兵从 非利士 营中出来,分为三队:一队往 俄弗拉 向 书亚 地去,
17Et egressi sunt ad prædandum de castris Philisthinorum tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Sual:
18一队往 伯·和 去,一队往 洗波音谷 对面的地境向旷野去。
18porro alius ingrediebatur per viam Beth-horon: tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum.
19那时, 以色列 全地没有一个铁匠;因为 非利士 人说,恐怕 希伯来 人制造刀枪。
19Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israël: caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam.
20以色列 人要磨锄、犁、斧、铲,就下到 非利士 人那里去磨。
20Descendebat ergo omnis Israël ad Philisthiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, et ligonem, et securim, et sarculum.
21但有锉可以锉铲、犁、三齿叉、斧子,并赶牛锥。
21Retusæ itaque erant acies vomerum, et ligonum, et tridentum, et securium, usque ad stimulum corrigendum.
22所以到了争战的日子,跟随 扫罗 和 约拿单 的人没有一个手里有刀有枪的,惟独 扫罗 和他儿子 约拿单 有。
22Cumque venisset dies prælii, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saule et Jonatha, excepto Saul et Jonatha filio ejus.
23非利士 人的一队防兵到了 密抹 的隘口。
23Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.