撒母耳记上 16
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1耶和华对 撒母耳 说:「我既厌弃 扫罗 作 以色列 的王,你为他悲伤要到几时呢?你将膏油盛满了角,我差遣你往 伯利恒 人 耶西 那里去;因为我在他众子之内,预定一个作王的。」
1Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem.
2撒母耳 说:「我怎能去呢? 扫罗 若听见,必要杀我。」耶和华说:「你可以带一只牛犊去,就说:『我来是要向耶和华献祭。』
2Et ait Samuel: Quomodo vadam? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino veni.
3你要请 耶西 来吃祭肉,我就指示你所当行的事。我所指给你的人,你要膏他。」
3Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi.
4撒母耳 就照耶和华的话去行。到了 伯利恒 ,那城里的长老都战战兢兢地出来迎接他,问他说:「你是为平安来的吗?」
4Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei: dixeruntque: Pacificusne est ingressus tuus?
5他说:「为平安来的,我是给耶和华献祭。你们当自洁,来与我同吃祭肉。」 撒母耳 就使 耶西 和他众子自洁,请他们来吃祭肉。
5Et ait: Pacificus: ad immolandum Domino veni: sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium.
6他们来的时候, 撒母耳 看见 以 利押 ,就心里说,耶和华的受膏者必定在他面前。
6Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait: Num coram Domino est christus ejus?
7耶和华却对 撒母耳 说:「不要看他的外貌和他身材高大,我不拣选他。因为, 耶和华 不像人看人:人是看外貌;耶和华是看内心。」
7Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.
8耶西 叫 亚比拿达 从 撒母耳 面前经过, 撒母耳 说:「耶和华也不拣选他。」
8Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit: Nec hunc elegit Dominus.
9耶西 又叫 沙玛 从 撒母耳 面前经过, 撒母耳 说:「耶和华也不拣选他。」
9Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: Etiam hunc non elegit Dominus.
10耶西 叫他七个儿子都从 撒母耳 面前经过, 撒母耳 说:「这都不是耶和华所拣选的。」
10Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele: et ait Samuel ad Isai: Non elegit Dominus ex istis.
11撒母耳 对 耶西 说:「你的儿子都在这里吗?」他回答说:「还有个小的,现在放羊。」 撒母耳 对 耶西 说:「你打发人去叫他来;他若不来,我们必不坐席。」
11Dixitque Samuel ad Isai: Numquid jam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat.
12耶西 就打发人去叫了他来。他面色光红,双目清秀,容貌俊美。耶和华说:「这就是他,你起来膏他。」
12Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie: et ait Dominus: Surge, unge eum: ipse est enim.
13撒母耳 就用角里的膏油,在他诸兄中膏了他。从这日起,耶和华的灵就大大感动 大卫 。 撒母耳 起身回 拉玛 去了。
13Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus: et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.
14耶和华的灵离开 扫罗 ,有恶魔从耶和华那里来扰乱他。
14Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.
15扫罗 的臣仆对他说:「现在有恶魔从 神那里来扰乱你。
15Dixeruntque servi Saul ad eum: Ecce spiritus Dei malus exagitat te.
16我们的主可以吩咐面前的臣仆,找一个善于弹琴的来,等 神那里来的恶魔临到你身上的时候,使他用手弹琴,你就好了。」
16Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quærent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras.
17扫罗 对臣仆说:「你们可以为我找一个善于弹琴的,带到我这里来。」
17Et ait Saul ad servos suos: Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me.
18其中有一个少年人说:「我曾见 伯利恒 人 耶西 的一个儿子善于弹琴,是大有勇敢的战士,说话合宜,容貌俊美,耶和华也与他同在。」
18Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum: et Dominus est cum eo.
19于是 扫罗 差遣使者去见 耶西 ,说:「请你打发你放羊的儿子 大卫 到我这里来。」
19Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens: Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis.
20耶西 就把几个饼和一皮袋酒,并一只山羊羔,都驮在驴上,交给他儿子 大卫 ,送与 扫罗 。
20Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hædum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli.
21大卫 到了 扫罗 那里,就侍立在 扫罗 面前。 扫罗 甚喜爱他,他就作了 扫罗 拿兵器的人。
21Et venit David ad Saul, et stetit coram eo: at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger.
22扫罗 差遣人去见 耶西 ,说:「求你容 大卫 侍立在我面前,因为他在我眼前蒙了恩。」
22Misitque Saul ad Isai, dicens: Stet David in conspectu meo: invenit enim gratiam in oculis meis.
23从 神那里来的恶魔临到 扫罗 身上的时候, 大卫 就拿琴,用手而弹, 扫罗 便舒畅爽快,恶魔离了他。
23Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.