撒母耳记上 10
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1撒母耳 拿瓶膏油倒在 扫罗 的头上,与他亲嘴,说:「这不是耶和华膏你作他产业的君吗?
1Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus: et deosculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Dominus super hæreditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem.
2你今日与我离别之后,在 便雅悯 境内的 泄撒 ,靠近 拉结 的坟墓,要遇见两个人。他们必对你说:『你去找的那几头驴已经找着了。现在你父亲不为驴挂心,反为你担忧,说:我为儿子怎么才好呢?』
2Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Benjamin, in meridie: dicentque tibi: Inventæ sunt asinæ ad quas ieras perquirendas: et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio meo?
3你从那里往前行,到了 他泊 的橡树那里,必遇见三个往 伯特利 去拜 神的人:一个带着三只山羊羔,一个带着三个饼,一个带着一皮袋酒。
3Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres hædos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini.
4他们必问你安,给你两个饼,你就从他们手中接过来。
4Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.
5此后你到 神的山,在那里有 非利士 人的防兵。你到了城的时候,必遇见一班先知从邱坛下来,前面有鼓瑟的、击鼓的、吹笛的、弹琴的,他们都受感说话。
5Post hæc venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum: et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.
6耶和华的灵必大大感动你,你就与他们一同受感说话;你要变为新人。
6Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium.
7这兆头临到你,你就可以趁时而做,因为 神与你同在。
7Quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi, fac quæcumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est.
8你当在我以先下到 吉甲 ,我也必下到那里献燔祭和平安祭。你要等候七日,等我到了那里,指示你当行的事。」
8Et descendes ante me in Galgala (ego quippe descendam ad te), ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas: septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias.
9扫罗 转身离别 撒母耳 , 神就赐他一个新心。当日这一切兆头都应验了。
9Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa hæc in die illa.
10扫罗 到了那山,有一班先知遇见他, 神的灵大大感动他,他就在先知中受感说话。
10Veneruntque ad prædictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei: et insiluit super eum spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum.
11素来认识 扫罗 的,看见他和先知一同受感说话,就彼此说:「 基士 的儿子遇见什么了? 扫罗 也列在先知中吗?」
11Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quænam res accidit filio Cis? num et Saul inter prophetas?
12那地方有一个人说:「这些人的父亲是谁呢?」此后有句俗语说:「 扫罗 也列在先知中吗?」
12Responditque alius ad alterum, dicens: Et quis pater eorum? Propterea versum est in proverbium: Num et Saul inter prophetas?
13扫罗 受感说话已毕,就上邱坛去了。
13Cessavit autem prophetare, et venit ad excelsum.
14扫罗 的叔叔问 扫罗 和他仆人说:「你们往哪里去了?」回答说:「找驴去了。我们见没有驴,就到了 撒母耳 那里。」
14Dixitque patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus: Quo abistis? Qui responderunt: Quærere asinas: quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem.
15扫罗 的叔叔说:「请将 撒母耳 向你们所说的话告诉我。」
15Et dixit ei patruus suus: Indica mihi quid dixerit tibi Samuel.
16扫罗 对他叔叔说:「他明明地告诉我们驴已经找着了。」至于 撒母耳 所说的国事, 扫罗 却没有告诉叔叔。
16Et ait Saul ad patruum suum: Indicavit nobis quia inventæ essent asinæ. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel.
17撒母耳 将百姓招聚到 米斯巴 耶和华那里,
17Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha:
18对他们说:「耶和华— 以色列 的 神如此说:『我领你们 以色列 人出 埃及 ,救你们脱离 埃及 人的手,又救你们脱离欺压你们各国之人的手。』
18et ait ad filios Israël: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego eduxi Israël de Ægypto, et erui vos de manu Ægyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos.
19你们今日却厌弃了救你们脱离一切灾难的 神,说:『求你立一个王治理我们。』现在你们应当按着支派、宗族都站在耶和华面前。」
19Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris: et dixistis: Nequaquam: sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias.
20于是, 撒母耳 使 以色列 众支派近前来掣签,就掣出 便雅悯 支派来;
20Et applicuit Samuel omnes tribus Israël, et cecidit sors tribus Benjamin.
21又使 便雅悯 支派按着宗族近前来,就掣出 玛特利 族,从其中又掣出 基士 的儿子 扫罗 。众人寻找他却寻不着,
21Et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit cognatio Metri: et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quæsierunt ergo eum, et non est inventus.
22就问耶和华说:「那人到这里来了没有?」耶和华说:「他藏在器具中了。」
22Et consuluerunt post hæc Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus: Ecce absconditus est domi.
23众人就跑去从那里领出他来。他站在百姓中间,身体比众民高过一头。
23Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde: stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.
24撒母耳 对众民说:「你们看耶和华所拣选的人,众民中有可比他的吗?」众民就大声欢呼说:「愿王万岁!」
24Et ait Samuel ad omnem populum: Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait: Vivat rex.
25撒母耳 将国法对百姓说明,又记在书上,放在耶和华面前,然后遣散众民,各回各家去了。
25Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino: et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam.
26扫罗 往 基比亚 回家去,有 神感动的一群人跟随他。
26Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa: et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda.
27但有些匪徒说:「这人怎能救我们呢?」就藐视他,没有送他礼物; 扫罗 却不理会。
27Filii vero Belial dixerunt: Num salvare nos poterit iste? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera: ille vero dissimulabat se audire.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.