撒母耳记上 20
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1大卫 从 拉玛 的 拿约 逃跑,来到 约拿单 那里,对他说:「我做了什么?有什么罪孽呢?在你父亲面前犯了什么罪,他竟寻索我的性命呢?」
1Fugit autem David de Najoth, quæ est in Ramatha, veniensque locutus est coram Jonatha: Quid feci? quæ est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quærit animam meam?
2约拿单 回答说:「断然不是!你必不致死。我父做事,无论大小,没有不叫我知道的。怎么独有这事隐瞒我呢?决不如此。」
2Qui dixit ei: Absit, non morieris: neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi: hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo? nequaquam erit istud.
3大卫 又起誓说:「你父亲准知我在你眼前蒙恩。他心里说,不如不叫 约拿单 知道,恐怕他愁烦。我指着永生的耶和华,又敢在你面前起誓,我离死不过一步。」
3Et juravit rursum Davidi. Et ille ait: Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, et dicet: Nesciat hoc Jonathas, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu ego morsque dividimur.
4约拿单 对 大卫 说:「你心里所求的,我必为你成就。」
4Et ait Jonathas ad David: Quodcumque dixerit mihi anima tua, faciam tibi.
5大卫 对 约拿单 说:「明日是初一,我当与王同席,求你容我去藏在田野,直到第三日晚上。
5Dixit autem David ad Jonathan: Ecce calendæ sunt crastino, et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum: dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiæ.
6你父亲若见我不在席上,你就说:『 大卫 切求我许他回本城 伯利恒 去,因为他全家在那里献年祭。』
6Si respiciens requisierit me pater tuus, respondebis ei: Rogavit me David ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimæ solemnes ibi sunt universis contribulibus suis.
7你父亲若说好,仆人就平安了;他若发怒,你就知道他决意要害我。
7Si dixerit: Bene: pax erit servo tuo. Si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia ejus.
8求你施恩与仆人,因你在耶和华面前曾与仆人结盟。我若有罪,不如你自己杀我,何必将我交给你父亲呢?」
8Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia fœdus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti: si autem est iniquitas aliqua in me, tu me interfice, et ad patrem tuum ne introducas me.
9约拿单 说:「断无此事!我若知道我父亲决意害你,我岂不告诉你呢?」
9Et ait Jonathas: Absit hoc a te: neque enim fieri potest, ut si certe cognovero completam esse patris mei malitiam contra te, non annuntiem tibi.
10大卫 对 约拿单 说:「你父亲若用厉言回答你,谁来告诉我呢?」
10Responditque David ad Jonathan: Quis renuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure de me?
11约拿单 对 大卫 说:「你我且往田野去。」二人就往田野去了。
11Et ait Jonathas ad David: Veni, et egrediamur foras in agrum. Cumque exissent ambo in agrum,
12约拿单 对 大卫 说:「愿耶和华— 以色列 的 神 为证 。明日约在这时候,或第三日,我探我父亲的意思,若向你有好意,我岂不打发人告诉你吗?
12ait Jonathas ad David: Domine Deus Israël, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie, et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te, et notum tibi fecero,
13我父亲若有意害你,我不告诉你使你平平安安地走,愿耶和华重重地降罚与我。愿耶和华与你同在,如同从前与我父亲同在一样。
13hæc faciat Dominus Jonathæ, et hæc addat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace, et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo.
14你要照耶和华的慈爱恩待我,不但我活着的时候免我死亡,
14Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini: si vero mortuus fuero,
15就是我死后,耶和华从地上剪除你仇敌的时候,你也永不可向我家绝了恩惠。」
15non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra: auferat Jonathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David.
16于是 约拿单 与 大卫 家结盟, 说 :「愿耶和华借 大卫 的仇敌追讨 背约 的罪。」
16Pepigit ergo Jonathas fœdus cum domo David: et requisivit Dominus de manu inimicorum David.
17约拿单 因爱 大卫 如同爱自己的性命,就使他再起誓。
17Et addidit Jonathas dejerare David, eo quod diligeret illum: sicut enim animam suam, ita diligebat eum.
18约拿单 对他说:「明日是初一,你的座位空设,人必理会你不在那里。
18Dixitque ad eum Jonathas: Cras calendæ sunt, et requireris:
19你等三日,就要速速下去,到你从前遇事所藏的地方,在 以色 磐石那里等候。
19requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendes ergo festinus, et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet, et sedebis juxta lapidem cui nomen est Ezel.
20我要向磐石旁边射三箭,如同射箭靶一样。
20Et ego tres sagittas mittam juxta eum, et jaciam quasi exercens me ad signum.
21我要打发童子, 说 :『去把箭找来。』我若对童子说:『箭在后头,把箭拿来』,你就可以回来;我指着永生的耶和华起誓,你必平安无事。
21Mittam quoque et puerum, dicens ei: Vade, et affer mihi sagittas.
22我若对童子说:『箭在前头』,你就要去,因为是耶和华打发你去的。
22Si dixero puero: Ecce sagittæ intra te sunt, tolle eas: tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: Ecce sagittæ ultra te sunt: vade in pace, quia dimisit te Dominus.
23至于你我今日所说的话,有耶和华在你我中间 为证 ,直到永远。」
23De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum.
24大卫 就去藏在田野。到了初一日,王坐席要吃饭。
24Absconditus est ergo David in agro, et venerunt calendæ, et sedit rex ad comedendum panem.
25王照常坐在靠墙的位上, 约拿单 侍立, 押尼珥 坐在 扫罗 旁边, 大卫 的座位空设。
25Cumque sedisset rex super cathedram suam (secundum consuetudinem) quæ erat juxta parietem, surrexit Jonathas, et sedit Abner ex latere Saul: vacuusque apparuit locus David.
26然而这日 扫罗 没有说什么,他想 大卫 遇事,偶染不洁,他必定是不洁。
26Et non est locutus Saul quidquam in die illa: cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus, nec purificatus.
27初二日 大卫 的座位还空设。 扫罗 问他儿子 约拿单 说:「 耶西 的儿子为何昨日、今日没有来吃饭呢?」
27Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursus apparuit vacuus locus David. Dixitque Saul ad Jonathan filium suum: Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum?
28约拿单 回答 扫罗 说:「 大卫 切求我容他往 伯利恒 去。
28Responditque Jonathas Sauli: Rogavit me obnixe ut iret in Bethlehem,
29他说:『求你容我去,因为我家在城里有献祭的事;我长兄吩咐我去。如今我若在你眼前蒙恩,求你容我去见我的弟兄』;所以 大卫 没有赴王的席。」
29et ait: Dimitte me, quoniam sacrificium solemne est in civitate, unus de fratribus meis accersivit me: nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito, et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis.
30扫罗 向 约拿单 发怒,对他说:「你这顽梗背逆之妇人所生的,我岂不知道你喜悦 耶西 的儿子,自取羞辱,以致你母亲露体蒙羞吗?
30Iratus autem Saul adversum Jonathan, dixit ei: Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosæ matris tuæ?
31耶西 的儿子若在世间活着,你和你的国位必站立不住。现在你要打发人去,将他捉拿交给我;他是该死的。」
31Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte, et adduc eum ad me: quia filius mortis est.
32约拿单 对父亲 扫罗 说:「他为什么该死呢?他做了什么呢?」
32Respondens autem Jonathas Sauli patri suo, ait: Quare morietur? quid fecit?
33扫罗 向 约拿单 抡枪要刺他, 约拿单 就知道他父亲决意要杀 大卫 。
33Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Jonathas quod definitum esset a patre suo, ut interficeret David.
34于是 约拿单 气忿忿地从席上起来,在这初二日没有吃饭。他因见父亲羞辱 大卫 ,就为 大卫 愁烦。
34Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.
35次日早晨, 约拿单 按着与 大卫 约会的时候出到田野,有一个童子跟随。
35Cumque illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo.
36约拿单 对童子说:「你跑去,把我所射的箭找来。」童子跑去, 约拿单 就把箭射在童子前头。
36Et ait ad puerum suum: Vade, et affer mihi sagittas quas ego jacio. Cumque puer cucurrisset, jecit aliam sagittam trans puerum.
37童子到了 约拿单 落箭之地, 约拿单 呼叫童子说:「箭不是在你前头吗?」
37Venit itaque puer ad locum jaculi quod miserat Jonathas: et clamavit Jonathas post tergum pueri, et ait: Ecce ibi est sagitta porro ultra te.
38约拿单 又呼叫童子说:「速速地去,不要迟延!」童子就拾起箭来,回到主人那里。
38Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri, dicens: Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathæ sagittas, et attulit ad dominum suum:
39童子却不知道这是什么意思,只有 约拿单 和 大卫 知道。
39et quid ageretur, penitus ignorabat, tantummodo enim Jonathas et David rem noverant.
40约拿单 将弓箭交给童子,吩咐说:「你拿到城里去。」
40Dedit ergo Jonathas arma sua puero, et dixit ei: Vade, et defer in civitatem.
41童子一去, 大卫 就从 磐石 的南边出来,俯伏在地,拜了三拜;二人亲嘴,彼此哭泣, 大卫 哭得更恸。
41Cumque abiisset puer, surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio: et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius.
42约拿单 对 大卫 说:「我们二人曾指着耶和华的名起誓说:『愿耶和华在你我中间,并你我后裔中间 为证 ,直到永远。』如今你平平安安地去吧!」 大卫 就起身走了; 约拿单 也回城里去了。
42Dixit ergo Jonathas ad David: Vade in pace: quæcumque juravimus ambo in nomine Domini, dicentes: Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum.
no verse 43 in this text
43Et surrexit David, et abiit: sed et Jonathas ingressus est civitatem.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.