撒母耳记上 25
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1撒母耳 死了, 以色列 众人聚集,为他哀哭,将他葬在 拉玛 —他自己的坟墓里。 大卫 起身,下到 巴兰 的旷野。
1Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus Israël, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Ramatha. Consurgensque David descendit in desertum Pharan.
2在 玛云 有一个人,他的产业在 迦密 ,是一个大富户,有三千绵羊,一千山羊;他正在 迦密 剪羊毛。
2Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, et homo ille magnus nimis: erantque ei oves tria millia, et mille capræ: et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo.
3那人名叫 拿八 ,是 迦勒 族的人;他的妻名叫 亚比该 ,是聪明俊美的妇人。 拿八 为人刚愎凶恶。
3Nomen autem viri illius erat Nabal. Et nomen uxoris ejus Abigail: eratque mulier illa prudentissima, et speciosa: porro vir ejus durus, et pessimus, et malitiosus: erat autem de genere Caleb.
4大卫 在旷野听见说 拿八 剪羊毛,
4Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum,
5大卫 就打发十个仆人,吩咐他们说:「你们上 迦密 去见 拿八 ,提我的名问他安。
5misit decem juvenes, et dixit eis: Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice.
6要对那富户如此说:『愿你平安,愿你家平安,愿你一切所有的都平安。
6Et dicetis: Sit fratribus meis et tibi pax, et domui tuæ pax, et omnibus, quæcumque habes, sit pax.
7现在我听说有人为你剪羊毛,你的牧人在 迦密 的时候和我们在一处,我们没有欺负他们,他们也未曾失落什么。
7Audivi quod tonderent pastores tui, qui erant nobiscum in deserto: numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit quidquam eis de grege, omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo.
8可以问你的仆人,他们必告诉你。所以愿我的仆人在你眼前蒙恩,因为是在好日子来的。求你随手取点赐与仆人和你儿子 大卫 。』」
8Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui gratiam in oculis tuis: in die enim bona venimus: quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis, et filio tuo David.
9大卫 的仆人到了,将这话提 大卫 的名都告诉了 拿八 ,就住了口。
9Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba hæc ex nomine David: et siluerunt.
10拿八 回答 大卫 的仆人说:「 大卫 是谁? 耶西 的儿子是谁?近来悖逆主人奔逃的仆人甚多,
10Respondens autem Nabal pueris David, ait: Quis est David? et quis est filius Isai? hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos.
11我岂可将饮食和为我剪羊毛人所宰的肉给我不知道从哪里来的人呢?」
11Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum quæ occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint?
12大卫 的仆人就转身从原路回去,照这话告诉 大卫 。
12Regressi sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt, et nuntiaverunt ei omnia verba quæ dixerat.
13大卫 向跟随他的人说:「你们各人都要带上刀!」众人就都带上刀, 大卫 也带上刀。跟随 大卫 上去的约有四百人,留下二百人看守器具。
13Tunc ait David pueris suis: Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis, accinctusque est et David ense suo: et secuti sunt David quasi quadringenti viri: porro ducenti remanserunt ad sarcinas.
14有 拿八 的一个仆人告诉 拿八 的妻 亚比该 说:「 大卫 从旷野打发使者来问我主人的安,主人却辱骂他们。
14Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis, dicens: Ecce David misit nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro: et aversatus est eos.
15但是那些人待我们甚好;我们在田野与他们来往的时候,没有受他们的欺负,也未曾失落什么。
15Homines isti boni satis fuerant nobis, et non molesti: nec quidquam aliquando periit omni tempore quo fuimus conversati cum eis in deserto:
16我们在他们那里牧羊的时候,他们昼夜作我们的保障。
16pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges.
17所以你当筹划,看怎样行才好;不然,祸患定要临到我主人和他全家。他性情凶暴,无人敢与他说话。」
17Quam ob rem considera, et recogita quid facias: quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui.
18亚比该 急忙将二百饼,两皮袋酒,五只收拾好了的羊,五细亚烘好了的穗子,一百葡萄饼,二百无花果饼,都驮在驴上,
18Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polentæ, et centum ligaturas uvæ passæ, et ducentas massas caricarum, et posuit super asinos:
19对仆人说:「你们前头走,我随着你们去。」这事她却没有告诉丈夫 拿八 。
19dixitque pueris suis: Præcedite me: ecce ego post tergum sequar vos: viro autem suo Nabal non indicavit.
20亚比该 骑着驴,正下山坡,见 大卫 和跟随他的人从对面下来, 亚比该 就迎接他们。
20Cum ergo ascendisset asinum, et descenderet ad radices montis, David et viri ejus descendebant in occursum ejus: quibus et illa occurrit.
21大卫 曾说:「我在旷野为那人看守所有的,以致他一样不失落,实在是徒然了!他向我以恶报善。
21Et ait David: Vere frustra servavi omnia quæ hujus erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis quæ ad eum pertinebant: et reddidit mihi malum pro bono.
22凡属 拿八 的男丁,我若留一个到明日早晨,愿 神重重降罚与我!」
22Hæc faciat Deus inimicis David, et hæc addat, si reliquero de omnibus quæ ad ipsum pertinent usque mane mingentem ad parietem.
23亚比该 见 大卫 ,便急忙下驴,在 大卫 面前脸伏于地叩拜,
23Cum autem vidisset Abigail David, festinavit, et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam, et adoravit super terram,
24俯伏在 大卫 的脚前,说:「我主啊,愿这罪归我!求你容婢女向你进言,更求你听婢女的话。
24et cecidit ad pedes ejus, et dixit: In me sit, domine mi, hæc iniquitas: loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulæ tuæ.
25我主不要理这坏人 拿八 ,他的性情与他的名相称;他名叫 拿八 ,他为人果然愚顽。但我主所打发的仆人,婢女并没有看见。
25Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal: quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo: ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine mi, quos misisti.
26我主啊,耶和华既然阻止你亲手报仇,取流血的罪,所以我指着永生的耶和华、又敢在你面前起誓说:『愿你的仇敌和谋害你的人都像 拿八 一样。』
26Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in sanguinem, et salvavit manum tuam tibi: et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui quærunt domino meo malum.
27如今求你将婢女送来的礼物给跟随你的仆人。
27Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo, et da pueris qui sequuntur te dominum meum.
28求你饶恕婢女的罪过。耶和华必为我主建立坚固的家,因我主为耶和华争战;并且在你平生的日子查不出有什么过来。
28Aufer iniquitatem famulæ tuæ: faciens enim faciet Dominus tibi domino meo domum fidelem, quia prælia Domini, domine mi, tu præliaris: malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitæ tuæ.
29虽有人起来追逼你,寻索你的性命,你的性命却在耶和华—你的 神那里蒙保护,如包裹宝器一样;你仇敌的性命,耶和华必抛去,如用机弦甩石一样。
29Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quærens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum: porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fundæ.
30我主现在若不亲手报仇流无辜人的血,到了耶和华照所应许你的话赐福与你,立你作 以色列 的王,那时我主必不至心里不安,觉得良心有亏。耶和华赐福与我主的时候,求你记念婢女。」
30Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia quæ locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Israël,
no verse 31 in this text
31non erit tibi hoc in singultum, et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris: et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillæ tuæ.
32大卫 对 亚比该 说:「耶和华— 以色列 的 神是应当称颂的,因为他今日使你来迎接我。
32Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israël, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum,
33你和你的见识也当称赞;因为你今日拦阻我亲手报仇、流人的血。
33et benedicta tu, quæ prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea.
34我指着阻止我加害于你的耶和华— 以色列 永生的 神起誓,你若不速速地来迎接我,到明日早晨,凡属 拿八 的男丁必定不留一个。」
34Alioquin vivit Dominus Deus Israël, qui prohibuit me ne malum facerem tibi: nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem.
35大卫 受了 亚比该 送来的礼物,就对她说:「我听了你的话,准了你的情面,你可以平平安安地回家吧!」
35Suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ attulerat ei, dixitque ei: Vade pacifice in domum tuam: ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam.
36亚比该 到 拿八 那里,见他在家里设摆筵席,如同王的筵席; 拿八 快乐大醉。 亚比该 无论大小事都没有告诉他,就等到次日早晨。
36Venit autem Abigail ad Nabal: et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum: erat enim ebrius nimis: et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane.
37到了早晨, 拿八 醒了酒,他的妻将这些事都告诉他,他就魂不附体,身僵如石头一般。
37Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba hæc: et emortuum est cor ejus intrinsecus, et factus est quasi lapis.
38过了十天,耶和华击打 拿八 ,他就死了。
38Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est.
39大卫 听见 拿八 死了,就说:「应当称颂耶和华,因他伸了 拿八 羞辱我的冤,又阻止仆人行恶;也使 拿八 的恶归到 拿八 的头上。」于是 大卫 打发人去,与 亚比该 说,要娶她为妻。
39Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: Benedictus Dominus, qui judicavit causam opprobrii mei de manu Nabal, et servum suum custodivit a malo, et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus. Misit ergo David, et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem.
40大卫 的仆人到了 迦密 见 亚比该 ,对她说:「 大卫 打发我们来见你,想要娶你为妻。」
40Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum, et locuti sunt ad eam, dicentes: David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem.
41亚比该 就起来,俯伏在地,说:「我情愿作婢女,洗我主仆人的脚。」
41Quæ consurgens, adoravit prona in terram, et ait: Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei.
42亚比该 立刻起身,骑上驴,带着五个使女,跟从 大卫 的使者去了,就作了 大卫 的妻。
42Et festinavit, et surrexit Abigail, et ascendit super asinum, et quinque puellæ ierunt cum ea, pedissequæ ejus, et secuta est nuntios David: et facta est illi uxor.
43大卫 先娶了 耶斯列 人 亚希暖 ,她们二人都作了他的妻。
43Sed et Achinoam accepit David de Jezraël: et fuit utraque uxor ejus.
44扫罗 已将他的女儿 米甲 ,就是 大卫 的妻,给了 迦琳 人 拉亿 的儿子 帕提 为妻。
44Saul autem dedit Michol filiam suam, uxorem David, Phalti filio Lais, qui erat de Gallim.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.