Iudicum 8
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Dixeruntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? jurgantes fortiter, et prope vim inferentes.
1以法莲 人对 基甸 说:「你去与 米甸 人争战,没有招我们同去,为什么这样待我们呢?」他们就与 基甸 大大地争吵。
2Quibus ille respondit: Quod enim tale facere potui, quale vos fecistis? nonne melior est racemus Ephraim, vindemiis Abiezer?
2基甸 对他们说:「我所行的岂能比你们所行的呢? 以法莲 拾取剩下的葡萄不强过 亚比以谢 所摘的葡萄吗?
3In manus vestras Dominus tradidit principes Madian, Oreb et Zeb: quid tale facere potui, quale vos fecistis? Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum.
3神已将 米甸 人的两个首领 俄立 和 西伊伯 交在你们手中;我所行的岂能比你们所行的呢?」 基甸 说了这话, 以法莲 人的怒气就消了。
4Cumque venisset Gedeon ad Jordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant: et præ lassitudine, fugientes persequi non poterant.
4基甸 和跟随他的三百人到 约旦河 过渡,虽然疲乏,还是追赶。
5Dixitque ad viros Soccoth: Date, obsecro, panes populo qui mecum est, quia valde defecerunt: ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian.
5基甸 对 疏割 人说:「求你们拿饼来给跟随我的人吃,因为他们疲乏了;我们追赶 米甸 人的两个王 西巴 和 撒慕拿 。」
6Responderunt principes Soccoth: Forsitan palmæ manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes.
6疏割 人的首领回答说:「 西巴 和 撒慕拿 已经在你手里,你使我们将饼给你的军兵吗?」
7Quibus ille ait: Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti.
7基甸 说:「耶和华将 西巴 和 撒慕拿 交在我手之后,我就用野地的荆条和枳棘打伤你们。」
8Et inde conscendens, venit in Phanuel: locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Soccoth.
8基甸 从那里上到 毗努伊勒 ,对那里的人也是这样说; 毗努伊勒 人也与 疏割 人回答他的话一样。
9Dixit itaque et eis: Cum reversus fuero victor in pace, destruam turrim hanc.
9他向 毗努伊勒 人说:「我平平安安回来的时候,我必拆毁这楼。」
10Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, cæsis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium.
10那时 西巴 和 撒慕拿 ,并跟随他们的军队都在 加各 ,约有一万五千人,就是东方人全军所剩下的;已经被杀约有十二万拿刀的。
11Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur, ad orientalem partem Nobe et Jegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, et nihil adversi suspicabantur.
11基甸 就由 挪巴 和 约比哈 东边,从住帐棚人的路上去,杀败了 米甸 人的军兵,因为他们坦然无惧。
12Fugeruntque Zebee et Salmana, quos persequens Gedeon comprehendit, turbato omni exercitu eorum.
12西巴 和 撒慕拿 逃跑; 基甸 追赶他们,捉住 米甸 的二王 西巴 和 撒慕拿 ,惊散全军。
13Revertensque de bello ante solis ortum,
13约阿施 的儿子 基甸 由 希列斯 坡从阵上回来,
14apprehendit puerum de viris Soccoth: interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth, et descripsit septuaginta septem viros.
14捉住 疏割 的一个少年人,问他:「 疏割 的首领长老是谁?」他就将首领长老七十七个人的名字写出来。
15Venitque ad Soccoth, et dixit eis: En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi, dicentes: Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, et idcirco postulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecerunt, panes.
15基甸 到了 疏割 ,对那里的人说:「你们从前讥诮我说:『 西巴 和 撒慕拿 已经在你手里,你使我们将饼给 跟随 你的疲乏人吗?』现在 西巴 和 撒慕拿 在这里。」
16Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth.
16于是捉住那城内的长老,用野地的荆条和枳棘责打 疏割 人;
17Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis.
17又拆了 毗努伊勒 的楼,杀了那城里的人。
18Dixitque ad Zebee et Salmana: Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor? Qui responderunt: Similes tui, et unus ex eis quasi filius regis.
18基甸 问 西巴 和 撒慕拿 说:「你们在 他泊山 所杀的人是什么样式?」回答说:「他们好像你,各人都有王子的样式。」
19Quibus ille respondit: Fratres mei fuerunt, filii matris meæ. Vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem.
19基甸 说:「他们是我同母的弟兄,我指着永生的耶和华起誓,你们从前若存留他们的性命,我如今就不杀你们了。」
20Dixitque Jether primogenito suo: Surge, et interfice eos. Qui non eduxit gladium: timebat enim, quia adhuc puer erat.
20于是对他的长子 益帖 说:「你起来杀他们。」但 益帖 因为是童子,害怕,不敢拔刀。
21Dixeruntque Zebee et Salmana: Tu surge, et irrue in nos: quia juxta ætatem robur est hominis. Surrexit Gedeon, et interfecit Zebee et Salmana: et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent.
21西巴 和 撒慕拿 说:「你自己起来杀我们吧!因为人如何,力量也是如何。」 基甸 就起来,杀了 西巴 和 撒慕拿 ,夺获他们骆驼项上戴的月牙圈。
22Dixeruntque omnes viri Israël ad Gedeon: Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui: quia liberasti nos de manu Madian.
22以色列 人对 基甸 说:「你既救我们脱离 米甸 人的手,愿你和你的儿孙管理我们。」
23Quibus ille ait: Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus.
23基甸 说:「我不管理你们,我的儿子也不管理你们,惟有耶和华管理你们。」
24Dixitque ad eos: Unam petitionem postulo a vobis: date mihi inaures ex præda vestra. Inaures enim aureas Ismaëlitæ habere consueverant.
24基甸 又对他们说:「我有一件事求你们:请你们各人将所夺的耳环给我。」(原来仇敌是 以实玛利 人,都是戴金耳环的。)
25Qui responderunt: Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium, projecerunt in eo inaures de præda:
25他们说:「我们情愿给你」,就铺开一件外衣,各人将所夺的耳环丢在其上。
26et fuit pondus postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, et monilibus, et veste purpurea, quibus reges Madian uti soliti erant, et præter torques aureas camelorum.
26基甸 所要出来的金耳环重一千七百 舍客勒 金子。此外还有 米甸 王所戴的月环、耳坠,和所穿的紫色衣服,并骆驼项上的 金 链子。
27Fecitque ex eo Gedeon ephod, et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israël in eo, et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam.
27基甸 以此制造了一个以弗得,设立在本城 俄弗拉 。后来 以色列 人拜那以弗得行了邪淫;这就作了 基甸 和他全家的网罗。
28Humiliatus est autem Madian coram filiis Israël, nec potuerunt ultra cervices elevare: sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon præfuit.
28这样, 米甸 人被 以色列 人制伏了,不敢再抬头。 基甸 还在的日子,国中太平四十年。
29Abiit itaque Jerobaal filius Joas, et habitavit in domo sua:
29约阿施 的儿子 耶路·巴力 回去,住在自己家里。
30habuitque septuaginta filios, qui egressi sunt de femore ejus: eo quod plures haberet uxores.
30基甸 有七十个亲生的儿子,因为他有许多的妻。
31Concubina autem illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium nomine Abimelech.
31他的妾住在 示剑 ,也给他生了一个儿子。 基甸 与他起名叫 亚比米勒 。
32Mortuusque est Gedeon filius Joas in senectute bona, et sepultus est in sepulchro Joas patris sui in Ephra de familia Ezri.
32约阿施 的儿子 基甸 ,年纪老迈而死,葬在 亚比以谢 族的 俄弗拉 ,在他父亲 约阿施 的坟墓里。
33Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israël, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum:
33基甸 死后, 以色列 人又去随从诸 巴力 行邪淫,以 巴力·比利土 为他们的神。
34nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manibus inimicorum suorum omnium per circuitum:
34以色列 人不记念耶和华—他们的 神,就是拯救他们脱离四围仇敌之手的,
35nec fecerunt misericordiam cum domo Jerobaal Gedeon, juxta omnia bona quæ fecerat Israëli.
35也不照着 耶路·巴力 ,就是 基甸 向他们所施的恩惠厚待他的家。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.