Iudicum
Chapter 14
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Iudicum 14

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Descendit ergo Samson in Thamnatha: vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim,
1参孙 下到 亭拿 ,在那里看见一个女子,是 非利士 人的女儿。
2ascendit, et nuntiavit patri suo et matri suæ, dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum: quam quæso ut mihi accipiatis uxorem.
2参孙 上来禀告他父母说:「我在 亭拿 看见一个女子,是 非利士 人的女儿,愿你们给我娶来为妻。」
3Cui dixerunt pater et mater sua: Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt? Dixitque Samson ad patrem suum: Hanc mihi accipe: quia placuit oculis meis.
3他父母说:「在你弟兄的女儿中,或在本国的民中,岂没有一个女子,何至你去在未受割礼的 非利士 人中娶妻呢?」 参孙 对他父亲说:「愿你给我娶那女子,因我喜悦她。」
4Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et quæreret occasionem contra Philisthiim: eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israëli.
4他的父母却不知道这事是出于耶和华,因为他找机会攻击 非利士 人。那时, 非利士 人辖制 以色列 人。
5Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis sævus, et rugiens, et occurrit ei.
5参孙 跟他父母下 亭拿 去,到了 亭拿 的葡萄园,见有一只少壮狮子向他吼叫。
6Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu: et hoc patri et matri noluit indicare.
6耶和华的灵大大感动 参孙 ,他虽然手无器械,却将狮子撕裂,如同撕裂山羊羔一样。他行这事并没有告诉父母。
7Descenditque, et locutus est mulieri quæ placuerat oculis ejus.
7参孙 下去与女子说话,就喜悦她;
8Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis.
8过了些日子,再下去要娶那女子,转向道旁要看死狮,见有一群蜂子和蜜在死狮之内,
9Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via: veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comederunt: nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat.
9就用手取蜜,且吃且走;到了父母那里,给他父母,他们也吃了;只是没有告诉这蜜是从死狮之内取来的。
10Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium: sic enim juvenes facere consueverant.
10他父亲下去见女子。 参孙 在那里设摆筵宴,因为向来少年人都有这个规矩。
11Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo.
11众人看见 参孙 ,就请了三十个人陪伴他。
12Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema: quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas:
12参孙 对他们说:「我给你们出一个谜语,你们在七日筵宴之内,若能猜出意思告诉我,我就给你们三十件里衣,三十套衣裳;
13sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et ejusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei: Propone problema, ut audiamus.
13你们若不能猜出意思告诉我,你们就给我三十件里衣,三十套衣裳。」他们说:「请将谜语说给我们听。」
14Dixitque eis: [De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo.] Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.
14参孙 对他们说: 吃的从吃者出来; 甜的从强者出来。 他们三日不能猜出谜语的意思。
15Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson: Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema: quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui: an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis?
15到第七天,他们对 参孙 的妻说:「你诓哄你丈夫,探出谜语的意思告诉我们,免得我们用火烧你和你父家。你们请了我们来,是要夺我们所有的吗?」
16Quæ fundebat apud Samson lacrimas, et quærebatur, dicens: Odisti me, et non diligis: idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit: Patri meo et matri nolui dicere: et tibi indicare potero?
16参孙 的妻在丈夫面前啼哭说:「你是恨我,不是爱我,你给我本国的人出谜语,却没有将意思告诉我。」 参孙 回答说:「连我父母我都没有告诉,岂可告诉你呢?」
17Septem igitur diebus convivii flebat ante eum: tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Quæ statim indicavit civibus suis.
17七日筵宴之内,她在丈夫面前啼哭,到第七天逼着他,他才将谜语的意思告诉他妻,他妻就告诉本国的人。
18Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum: [Quid dulcius melle, et quid fortius leone?] Qui ait ad eos: [Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam.]
18到第七天,日头未落以前,那城里的人对 参孙 说: 有什么比蜜还甜呢? 有什么比狮子还强呢? 参孙 对他们说: 你们若非用我的母牛犊耕地, 就猜不出我谜语的意思来。
19Irruit itaque in eum spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros: quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui:
19耶和华的灵大大感动 参孙 ,他就下到 亚实基伦 ,击杀了三十个人,夺了他们的衣裳,将 衣裳 给了猜出谜语的人。 参孙 发怒,就上父家去了。
20uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis.
20参孙 的妻便归了 参孙 的陪伴,就是作过他朋友的。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.