Iudicum 20
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Egressi itaque sunt omnes filii Israël, et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee, et terra Galaad, ad Dominum in Maspha.
1于是 以色列 从 但 到 别是巴 ,以及住 基列 地的众人都出来,如同一人,聚集在 米斯巴 耶和华面前。
2Omnesque anguli populorum, et cunctæ tribus Israël in ecclesiam populi Dei convenerunt, quadringenta millia peditum pugnatorum.
2以色列 民的首领,就是各支派的军长,都站在 神百姓的会中;拿刀的步兵共有四十万。
3(Nec latuit filios Benjamin quod ascendissent filii Israël in Maspha.) Interrogatusque Levita, maritus mulieris interfectæ, quomodo tantum scelus perpetratum esset,
3以色列 人上到 米斯巴 , 便雅悯 人都听见了。 以色列 人说:「请你将这件恶事的情由对我们说明。」
4respondit: Veni in Gabaa Benjamin cum uxore mea, illucque diverti:
4那 利未 人,就是被害之妇人的丈夫,回答说:「我和我的妾到了 便雅悯 的 基比亚 住宿。
5et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili furore libidinis vexantes, denique mortua est.
5基比亚 人夜间起来,围了我住的房子,想要杀我,又将我的妾强奸致死。
6Quam arreptam, in frustra concidi, misique partes in omnes terminos possessionis vestræ: quia numquam tantum nefas, et tam grande piaculum, factum est in Israël.
6我就把我妾的尸身切成块子,使人拿着传送 以色列 得为业的全地,因为 基比亚 人在 以色列 中行了凶淫丑恶的事。
7Adestis, omnes filii Israël: decernite quid facere debeatis.
7你们 以色列 人都当筹划商议。」
8Stansque omnis populus, quasi unius hominis sermone respondit: Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum:
8众民都起来如同一人,说:「我们连一人都不回自己帐棚、自己房屋去。
9sed hoc contra Gabaa in commune faciamus.
9我们向 基比亚 人必这样行,照所掣的签去攻击他们。
10Decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israël, et centum de mille, et mille de decem millibus, ut comportent exercitui cibaria, et possimus pugnare contra Gabaa Benjamin, et reddere ei pro scelere, quod meretur.
10我们要在 以色列 各支派中,一百人挑取十人,一千人挑取百人,一万人挑取千人,为民运粮,等大众到了 便雅悯 的 基比亚 ,就照 基比亚 人在 以色列 中所行的丑事征伐他们。」
11Convenitque universus Israël ad civitatem, quasi homo unus eadem mente, unoque consilio.
11于是 以色列 众人彼此连合如同一人,聚集攻击那城。
12Et miserunt nuntios ad omnem tribum Benjamin, qui dicerent: Cur tantum nefas in vobis repertum est?
12以色列 众支派打发人去,问 便雅悯 支派的各家说:「你们中间怎么做了这样的恶事呢?
13Tradite homines de Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israël. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israël audire mandatum:
13现在你们要将 基比亚 的那些匪徒交出来,我们好治死他们,从 以色列 中除掉这恶。」 便雅悯 人却不肯听从他们弟兄 以色列 人的话。
14sed ex cunctis urbibus, quæ sortis suæ erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium, et contra universum populum Israël dimicarent.
14便雅悯 人从他们的各城里出来,聚集到了 基比亚 ,要与 以色列 人打仗。
15Inventique sunt viginti quinque millia de Benjamin educentium gladium, præter habitatores Gabaa,
15那时 便雅悯 人从各城里点出拿刀的,共有二万六千;另外还有 基比亚 人点出七百精兵。
16qui septingenti erant viri fortissimi, ita sinistra ut dextra præliantes: et sic fundis lapides ad certum jacientes, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur.
16在众军之中有拣选的七百精兵,都是左手便利的,能用机弦甩石打人,毫发不差。
17Virorum quoque Israël, absque filiis Benjamin, inventa sunt quadringenta millia educentium gladium, et paratorum ad pugnam.
17便雅悯 人之外,点出 以色列 人拿刀的,共有四十万,都是战士。
18Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo: consulueruntque Deum, atque dixerunt: Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Benjamin? Quibus respondit Dominus: Judas sit dux vester.
18以色列 人就起来,到 伯特利 去求问 神说:「我们中间谁当首先上去与 便雅悯 人争战呢?」耶和华说:「 犹大 当先 上去 。」
19Statimque filii Israël surgentes mane, castrametati sunt juxta Gabaa:
19以色列 人早晨起来,对着 基比亚 安营。
20et inde procedentes ad pugnam contra Benjamin, urbem oppugnare cœperunt.
20以色列 人出来,要与 便雅悯 人打仗,就在 基比亚 前摆阵。
21Egressique filii Benjamin de Gabaa, occiderunt de filiis Israël die illo viginti duo millia virorum.
21便雅悯 人就从 基比亚 出来,当日杀死 以色列 人二万二千。
22Rursum filii Israël et fortitudine et numero confidentes, in eodem loco in quo prius certaverant, aciem direxerunt:
22以色列 人彼此奋勇,仍在头一日摆阵的地方又摆阵。
23ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem, consulerentque eum, et dicerent: Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Benjamin fratres meos, an non? Quibus ille respondit: Ascendite ad eos, et inite certamen.
23未摆阵之先, 以色列 人上去,在耶和华面前哭号,直到晚上,求问耶和华说:「我们再去与我们弟兄 便雅悯 人打仗可以不可以?」耶和华说:「可以上去攻击他们。」
24Cumque filii Israël altera die contra filios Benjamin ad prælium processissent,
24第二日, 以色列 人就上前攻击 便雅悯 人。
25eruperunt filii Benjamin de portis Gabaa: et occurrentes eis tanta in illos cæde bacchati sunt, ut decem et octo millia virorum educentium gladium prosternerent.
25便雅悯 人也在这日从 基比亚 出来,与 以色列 人接战,又杀死他们一万八千,都是拿刀的。
26Quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino: jejunaveruntque die illo usque ad vesperam, et obtulerunt ei holocausta, atque pacificas victimas,
26以色列 众人就上到 伯特利 ,坐在耶和华面前哭号,当日禁食直到晚上;又在耶和华面前献燔祭和平安祭。
27et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca fœderis Dei,
27那时, 神的约柜在那里; 亚伦 的孙子、 以利亚撒 的儿子 非尼哈 侍立在约柜前。 以色列 人问耶和华说:「我们当再出去与我们弟兄 便雅悯 人打仗呢?还是罢兵呢?」耶和华说:「你们当上去,因为明日我必将他们交在你们手中。」
28et Phinees filius Eleazari filii Aaron præpositus domus. Consuluerunt igitur Dominum, atque dixerunt: Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Benjamin fratres nostros, an quiescere? Quibus ait Dominus: Ascendite: cras enim tradam eos in manus vestras.
no verse 28 in this text
29Posueruntque filii Israël insidias per circuitum urbis Gabaa:
29以色列 人在 基比亚 的四围设下伏兵。
30et tertia vice, sicut semel et bis, contra Benjamin exercitum produxerunt.
30第三日, 以色列 人又上去攻击 便雅悯 人,在 基比亚 前摆阵,与前两次一样。
31Sed et filii Benjamin audacter eruperunt de civitate, et fugientes adversarios longius persecuti sunt, ita ut vulnerarent ex eis sicut primo die et secundo, et cæderent per duas semitas vertentes terga, quarum una ferebatur in Bethel et altera in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros:
31便雅悯 人也出来迎敌,就被引诱离城;在田间两条路上,一通 伯特利 ,一通 基比亚 ,像前两次,动手杀死 以色列 人约有三十个。
32putaverunt enim solito eos more cedere. Qui fugam arte simulantes inierunt consilium ut abstraherent eos de civitate, et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent.
32便雅悯 人说:「他们仍旧败在我们面前。」但 以色列 人说:「我们不如逃跑,引诱他们离开城到路上来。」
33Omnes itaque filii Israël surgentes de sedibus suis, tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar. Insidiæ quoque, quæ circa urbem erant, paulatim se aperire cœperunt,
33以色列 众人都起来,在 巴力·他玛 摆阵, 以色列 的伏兵从 马利·迦巴 埋伏的地方冲上前去。
34et ab occidentali urbis parte procedere. Sed et alia decem millia virorum de universo Israël, habitatores urbis ad certamina provocabant. Ingravatumque est bellum contra filios Benjamin: et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus.
34有 以色列 人中的一万精兵,来到 基比亚 前接战,势派甚是凶猛; 便雅悯 人却不知道灾祸临近了。
35Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israël, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque millia, et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium.
35耶和华使 以色列 人杀败 便雅悯 人。那日, 以色列 人杀死 便雅悯 人二万五千一百,都是拿刀的。
36Filii autem Benjamin cum se inferiores esse vidissent, cœperunt fugere. Quod cernentes filii Israël, dederunt eis ad fugiendum locum, ut ad præparatas insidias devenirent, quas juxta urbem posuerant.
36于是 便雅悯 人知道自己败了。先是 以色列 人;因为靠着在 基比亚 前所设的伏兵,就在 便雅悯 人面前诈败。
37Qui cum repente de latibulis surrexissent, et Benjamin terga cædentibus daret, ingressi sunt civitatem, et percusserunt eam in ore gladii.
37伏兵急忙闯进 基比亚 ,用刀杀死全城的人。
38Signum autem dederant filii Israël his quos in insidiis collocaverant, ut postquam urbem cepissent, ignem accenderent: ut ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent.
38以色列 人预先同伏兵约定在城内放火,以烟气上腾为号。
39Quod cum cernerent filii Israël in ipso certamine positi (putaverunt enim filii Benjamin eos fugere, et instantius persequebantur, cæsis de exercitu eorum triginta viris),
39以色列 人临退阵的时候, 便雅悯 人动手杀死 以色列 人,约有三十个,就说:「他们仍像前次被我们杀败了。」
40et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere: Benjamin quoque aspiciens retro, cum captam cerneret civitatem, et flammas in sublime ferri:
40当烟气如柱从城中上腾的时候, 便雅悯 人回头观看,见全城的 烟气 冲天。
41qui prius simulaverant fugam, versa facie fortius resistebant. Quod cum vidissent filii Benjamin, in fugam versi sunt,
41以色列 人又转身回来, 便雅悯 人就甚惊惶,因为看见灾祸临到自己了。
42et ad viam deserti ire cœperunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus: sed et hi qui urbem succenderant, occurrerunt eis.
42他们在 以色列 人面前转身往旷野逃跑; 以色列 人在后面追杀。那从各城里出来的,也都夹攻杀灭他们。
43Atque ita factum est, ut ex utraque parte ab hostibus cæderentur, nec erat ulla requies morientium. Ceciderunt, atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa.
43以色列 人围绕 便雅悯 人,追赶他们,在他们歇脚之处、对着日出之地的 基比亚 践踏他们。
44Fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt, decem et octo millia virorum, omnes robustissimi pugnatores.
44便雅悯 人死了的有一万八千,都是勇士。
45Quod cum vidissent qui remanserant de Benjamin, fugerunt in solitudinem: et pergebant ad petram, cujus vocabulum est Remmon. In illa quoque fuga palantes, et in diversa tendentes, occiderunt quinque millia virorum. Et cum ultra tenderent, persecuti sunt eos, et interfecerunt etiam alia duo millia.
45其余的人转身向旷野逃跑,往 临门磐 去。 以色列 人在道路上杀了他们五千人,如拾取遗穗一样,追到 基顿 又杀了他们二千人。
46Et sic factum est, ut omnes qui ceciderant de Benjamin in diversis locis essent viginti quinque millia pugnatores ad bella promptissimi.
46那日 便雅悯 死了的共有二万五千人,都是拿刀的勇士。
47Remanserunt itaque de omni numero Benjamin, qui evadere et fugere in solitudinem potuerunt, sexcenti viri: sederuntque in petra Remmon mensibus quatuor.
47只剩下六百人,转身向旷野逃跑,到了 临门磐 ,就在那里住了四个月。
48Regressi autem filii Israël, omnes reliquias civitatis a viris usque ad jumenta gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Benjamin vorax flamma consumpsit.
48以色列 人又转到 便雅悯 地,将各城的人和牲畜,并一切所遇见的,都用刀杀尽,又放火烧了一切城邑。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.