Iudicum
Chapter 6
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Iudicum 6

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini: qui tradidit illos in manu Madian septem annis,
1以色列 人又行耶和华眼中看为恶的事,耶和华就把他们交在 米甸 人手里七年。
2et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca.
2米甸 人压制 以色列 人; 以色列 人因为 米甸 人,就在山中挖穴、挖洞、建造营寨。
3Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum:
3以色列 人每逢撒种之后, 米甸 人、 亚玛力 人,和东方人都上来攻打他们,
4et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ: nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël, non oves, non boves, non asinos.
4对着他们安营,毁坏土产,直到 迦萨 ,没有给 以色列 人留下食物,牛、羊、驴也没有留下;
5Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes.
5因为那些人带着牲畜帐棚来,像蝗虫那样多,人和骆驼无数,都进入国内,毁坏全地。
6Humiliatusque est Israël valde in conspectu Madian.
6以色列 人因 米甸 人的缘故,极其穷乏,就呼求耶和华。
7Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas.
7以色列 人因 米甸 人的缘故,呼求耶和华,
8Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego vos feci conscendere de Ægypto, et eduxi vos de domo servitutis,
8耶和华就差遣先知到 以色列 人那里,对他们说:「耶和华— 以色列 的 神如此说:『我曾领你们从 埃及 上来,出了为奴之家,
9et liberavi de manu Ægyptiorum, et omnium inimicorum qui affligebant vos: ejecique eos ad introitum vestrum, et tradidi vobis terram eorum.
9救你们脱离 埃及 人的手,并脱离一切欺压你们之人的手,把他们从你们面前赶出,将他们的地赐给你们』;
10Et dixi: Ego Dominus Deus vester: ne timeatis deos Amorrhæorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam.
10又对你们说:『我是耶和华—你们的 神。你们住在 亚摩利 人的地,不可敬畏他们的神。你们竟不听从我的话。』」
11Venit autem angelus Domini, et sedit sub quercu, quæ erat in Ephra, et pertinebat ad Joas patrem familiæ Ezri. Cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian,
11耶和华的使者到了 俄弗拉 ,坐在 亚比以谢 族人 约阿施 的橡树下。 约阿施 的儿子 基甸 正在酒榨那里打麦子,为要防备 米甸 人。
12apparuit ei angelus Domini, et ait: Dominus tecum, virorum fortissime.
12耶和华的使者向 基甸 显现,对他说:「大能的勇士啊,耶和华与你同在!」
13Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc omnia? ubi sunt mirabilia ejus, quæ narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De Ægypto eduxit nos Dominus? nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manu Madian.
13基甸 说:「主啊,耶和华若与我们同在,我们何至遭遇这一切事呢?我们的列祖不是向我们说『耶和华领我们从 埃及 上来』吗?他那样奇妙的作为在哪里呢?现在他却丢弃我们,将我们交在 米甸 人手里。」
14Respexitque ad eum Dominus, et ait: Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israël de manu Madian: scito quod miserim te.
14耶和华观看 基甸 ,说:「你靠着你这能力去从 米甸 人手里拯救 以色列 人,不是我差遣你去的吗?」
15Qui respondens ait: Obsecro, mi domine, in quo liberabo Israël? ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei.
15基甸 说:「主啊,我有何能拯救 以色列 人呢?我家在 玛拿西 支派中是至贫穷的。我在我父家是至微小的。」
16Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum: et percuties Madian quasi unum virum.
16耶和华对他说:「我与你同在,你就必击打 米甸 人,如击打一人一样。」
17Et ille: Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris ad me:
17基甸 说:「我若在你眼前蒙恩,求你给我一个证据,使我知道与我说话的就是主。
18nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium, et offerens tibi. Qui respondit: Ego præstolabor adventum tuum.
18求你不要离开这里,等我归回将礼物带来供在你面前。」主说:「我必等你回来。」
19Ingressus est itaque Gedeon, et coxit hædum, et de farinæ modio azymos panes: carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, et obtulit ei.
19基甸 去预备了一只山羊羔,用一伊法细面做了无酵饼,将肉放在筐内,把汤盛在壶中,带到橡树下,献在使者面前。
20Cui dixit angelus Domini: Tolle carnes et azymos panes, et pone supra petram illam, et jus desuper funde. Cumque fecisset ita,
20神的使者吩咐 基甸 说:「将肉和无酵饼放在这磐石上,把汤倒出来。」他就这样行了。
21extendit angelus Domini summitatem virgæ, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et panes azymos: ascenditque ignis de petra, et carnes azymosque panes consumpsit: angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus.
21耶和华的使者伸出手内的杖,杖头挨了肉和无酵饼,就有火从磐石中出来,烧尽了肉和无酵饼。耶和华的使者也就不见了。
22Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini, ait: Heu mi Domine Deus: quia vidi angelum Domini facie ad faciem.
22基甸 见他是耶和华的使者,就说:「哀哉!主耶和华啊,我不好了,因为我觌面看见耶和华的使者。」
23Dixitque ei Dominus: Pax tecum: ne timeas, non morieris.
23耶和华对他说:「你放心,不要惧怕,你必不至死。」
24Ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in præsentem diem. Cumque adhuc esset in Ephra, quæ est familiæ Ezri,
24于是 基甸 在那里为耶和华筑了一座坛,起名叫「耶和华沙龙」。(这坛在 亚比以谢 族的 俄弗拉 直到如今。)
25nocte illa dixit Dominus ad eum: Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, quæ est patris tui, et nemus, quod circa aram est, succide.
25当那夜,耶和华吩咐 基甸 说:「你取你父亲的牛来,就是那七岁的第二只牛,并拆毁你父亲为 巴力 所筑的坛,砍下坛旁的木偶,
26Et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo in summitate petræ hujus, super quam ante sacrificium posuisti: tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum super struem lignorum, quæ de nemore succideris.
26在这磐石上整整齐齐地为耶和华—你的 神筑一座坛,将第二只牛献为燔祭,用你所砍下的木偶作柴。」
27Assumptis ergo Gedeon decem viris de servis suis, fecit sicut præceperat ei Dominus. Timens autem domum patris sui, et homines illius civitatis, per diem noluit id facere, sed omnia nocte complevit.
27基甸 就从他仆人中挑了十个人,照着耶和华吩咐他的行了。他因怕父家和本城的人,不敢在白昼行这事,就在夜间行了。
28Cumque surrexissent viri oppidi ejus mane, viderunt destructam aram Baal, lucumque succisum, et taurum alterum impositum super altare, quod tunc ædificatum erat.
28城里的人清早起来,见 巴力 的坛拆毁,坛旁的木偶砍下,第二只牛献在新筑的坛上,
29Dixeruntque ad invicem: Quis hoc fecit? Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: Gedeon filius Joas fecit hæc omnia.
29就彼此说:「这事是谁做的呢?」他们访查之后,就说:「这是 约阿施 的儿子 基甸 做的。」
30Et dixerunt ad Joas: Produc filium tuum huc, ut moriatur: quia destruxit aram Baal, et succidit nemus.
30城里的人对 约阿施 说:「将你儿子交出来,好治死他;因为他拆毁了 巴力 的坛,砍下坛旁的木偶。」
31Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo? qui adversarius est ejus, moriatur antequam lux crastina veniat: si deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram ejus.
31约阿施 回答站着攻击他的众人说:「你们是为 巴力 争论吗?你们要救他吗?谁为他争论,趁早将谁治死! 巴力 若果是神,有人拆毁他的坛,让他为自己争论吧!」
32Ex illo die vocatus est Gedeon Jerobaal, eo quod dixisset Joas: Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram ejus.
32所以当日人称 基甸 为 耶路·巴力 ,意思说:「他拆毁 巴力 的坛,让 巴力 与他争论。」
33Igitur omnis Madian, et Amalec, et orientales populi, congregati sunt simul: et transeuntes Jordanem, castrametati sunt in valle Jezraël.
33那时, 米甸 人、 亚玛力 人,和东方人都聚集过河,在 耶斯列 平原安营。
34Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur se.
34耶和华的灵降在 基甸 身上,他就吹角; 亚比以谢 族都聚集跟随他。
35Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum: et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei.
35他打发人走遍 玛拿西 地, 玛拿西 人也聚集跟随他;又打发人去见 亚设 人、 西布伦 人、 拿弗他利 人,他们也都出来与他们会合。
36Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es,
36基甸 对 神说:「你若果照着所说的话,借我手拯救 以色列 人,
37ponam hoc vellus lanæ in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israël.
37我就把一团羊毛放在禾场上:若单是羊毛上有露水,别的地方都是干的,我就知道你必照着所说的话,借我手拯救 以色列 人。」
38Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit.
38次日早晨 基甸 起来,见果然是这样;将羊毛挤一挤,从羊毛中拧出满盆的露水来。
39Dixitque rursus ad Deum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum quærens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens.
39基甸 又对 神说:「求你不要向我发怒,我再说这一次:让我将羊毛再试一次。但愿羊毛是干的,别的地方都有露水。」
40Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat: et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.
40这夜 神也如此行:独羊毛上是干的,别的地方都有露水。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.