Isaiæ 32
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Modern Hebrew Bible
1[Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt.
1הן לצדק ימלך מלך ולשרים למשפט ישרו׃
2Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta.
2והיה איש כמחבא רוח וסתר זרם כפלגי מים בציון כצל סלע כבד בארץ עיפה׃
3Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.
3ולא תשעינה עיני ראים ואזני שמעים תקשבנה׃
4Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
4ולבב נמהרים יבין לדעת ולשון עלגים תמהר לדבר צחות׃
5Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major;
5לא יקרא עוד לנבל נדיב ולכילי לא יאמר שוע׃
6stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
6כי נבל נבלה ידבר ולבו יעשה און לעשות חנף ולדבר אל יהוה תועה להריק נפש רעב ומשקה צמא יחסיר׃
7Fraudulenti vasa pessima sunt; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
7וכלי כליו רעים הוא זמות יעץ לחבל ענוים באמרי שקר ובדבר אביון משפט׃
8Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.]
8ונדיב נדיבות יעץ והוא על נדיבות יקום׃
9[Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum.
9נשים שאננות קמנה שמענה קולי בנות בטחות האזנה אמרתי׃
10Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
10ימים על שנה תרגזנה בטחות כי כלה בציר אסף בלי יבוא׃
11Obstupescite, opulentæ; conturbamini, confidentes: exuite vos et confundimini; accingite lumbos vestros.
11חרדו שאננות רגזה בטחות פשטה וערה וחגורה על חלצים׃
12Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
12על שדים ספדים על שדי חמד על גפן פריה׃
13Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis !
13על אדמת עמי קוץ שמיר תעלה כי על כל בתי משוש קריה עליזה׃
14Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum; gaudium onagrorum, pascua gregum.
14כי ארמון נטש המון עיר עזב עפל ובחן היה בעד מערות עד עולם משוש פראים מרעה עדרים׃
15Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur.
15עד יערה עלינו רוח ממרום והיה מדבר לכרמל וכרמל ליער יחשב׃
16Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit.
16ושכן במדבר משפט וצדקה בכרמל תשב׃
17Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum.
17והיה מעשה הצדקה שלום ועבדת הצדקה השקט ובטח עד עולם׃
18Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.
18וישב עמי בנוה שלום ובמשכנות מבטחים ובמנוחת שאננות׃
19Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas.
19וברד ברדת היער ובשפלה תשפל העיר׃
20Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.]
20אשריכם זרעי על כל מים משלחי רגל השור והחמור׃
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.