Isaiæ
Chapter 22
Clementine Vulgate, 1598
vs Modern Hebrew Bible
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Isaiæ 22

Clementine Vulgate, 1598
Modern Hebrew Bible
1Onus vallis Visionis. [Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta?
1משא גיא חזיון מה לך אפוא כי עלית כלך לגגות׃
2Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello.
2תשאות מלאה עיר הומיה קריה עליזה חלליך לא חללי חרב ולא מתי מלחמה׃
3Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter; procul fugerunt.
3כל קציניך נדדו יחד מקשת אסרו כל נמצאיך אסרו יחדו מרחוק ברחו׃
4Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei;
4על כן אמרתי שעו מני אמרר בבכי אל תאיצו לנחמני על שד בת עמי׃
5dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem.
5כי יום מהומה ומבוסה ומבוכה לאדני יהוה צבאות בגיא חזיון מקרקר קר ושוע אל ההר׃
6Et Ælam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus.
6ועילם נשא אשפה ברכב אדם פרשים וקיר ערה מגן׃
7Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta.
7ויהי מבחר עמקיך מלאו רכב והפרשים שת שתו השערה׃
8Et revelabitur operimentum Judæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus.
8ויגל את מסך יהודה ותבט ביום ההוא אל נשק בית היער׃
9Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt; et congregastis aquas piscinæ inferioris,
9ואת בקיעי עיר דוד ראיתם כי רבו ותקבצו את מי הברכה התחתונה׃
10et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum.
10ואת בתי ירושלם ספרתם ותתצו הבתים לבצר החומה׃
11Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis.
11ומקוה עשיתם בין החמתים למי הברכה הישנה ולא הבטתם אל עשיה ויצרה מרחוק לא ראיתם׃
12Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci;
12ויקרא אדני יהוה צבאות ביום ההוא לבכי ולמספד ולקרחה ולחגר שק׃
13et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur.
13והנה ששון ושמחה הרג בקר ושחט צאן אכל בשר ושתות יין אכול ושתו כי מחר נמות׃
14Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.]
14ונגלה באזני יהוה צבאות אם יכפר העון הזה לכם עד תמתון אמר אדני יהוה צבאות׃
15[Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum:
15כה אמר אדני יהוה צבאות לך בא אל הסכן הזה על שבנא אשר על הבית׃
16Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi.
16מה לך פה ומי לך פה כי חצבת לך פה קבר חצבי מרום קברו חקקי בסלע משכן לו׃
17Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus; et quasi amictum, sic sublevabit te.
17הנה יהוה מטלטלך טלטלה גבר ועטך עטה׃
18Coronas coronabit te tribulatione; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam; ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ, ignominia domus domini tui.
18צנוף יצנפך צנפה כדור אל ארץ רחבת ידים שמה תמות ושמה מרכבות כבודך קלון בית אדניך׃
19Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.
19והדפתיך ממצבך וממעמדך יהרסך׃
20Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliacim, filium Helciæ,
20והיה ביום ההוא וקראתי לעבדי לאליקים בן חלקיהו׃
21et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda.
21והלבשתיו כתנתך ואבנטך אחזקנו וממשלתך אתן בידו והיה לאב ליושב ירושלם ולבית יהודה׃
22Et dabo clavem domus David super humerum ejus; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat.
22ונתתי מפתח בית דוד על שכמו ופתח ואין סגר וסגר ואין פתח׃
23Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriæ domui patris ejus.
23ותקעתיו יתד במקום נאמן והיה לכסא כבוד לבית אביו׃
24Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus; vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum.
24ותלו עליו כל כבוד בית אביו הצאצאים והצפעות כל כלי הקטן מכלי האגנות ועד כל כלי הנבלים׃
25In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est.]
25ביום ההוא נאם יהוה צבאות תמוש היתד התקועה במקום נאמן ונגדעה ונפלה ונכרת המשא אשר עליה כי יהוה דבר׃

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.