Isaiæ
Chapter 57
Clementine Vulgate, 1598
vs Modern Hebrew Bible
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Isaiæ 57

Clementine Vulgate, 1598
Modern Hebrew Bible
1[Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiæ collectus est justus.
1הצדיק אבד ואין איש שם על לב ואנשי חסד נאספים באין מבין כי מפני הרעה נאסף הצדיק׃
2Veniat pax; requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua.
2יבוא שלום ינוחו על משכבותם הלך נכחו׃
3Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariæ.
3ואתם קרבו הנה בני עננה זרע מנאף ותזנה׃
4Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,
4על מי תתענגו על מי תרחיבו פה תאריכו לשון הלוא אתם ילדי פשע זרע שקר׃
5qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras?
5הנחמים באלים תחת כל עץ רענן שחטי הילדים בנחלים תחת סעפי הסלעים׃
6In partibus torrentis pars tua; hæc est sors tua: et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor?
6בחלקי נחל חלקך הם הם גורלך גם להם שפכת נסך העלית מנחה העל אלה אנחם׃
7Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias.
7על הר גבה ונשא שמת משכבך גם שם עלית לזבח זבח׃
8Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis fœdus; dilexisti stratum eorum manu aperta.
8ואחר הדלת והמזוזה שמת זכרונך כי מאתי גלית ותעלי הרחבת משכבך ותכרת לך מהם אהבת משכבם יד חזית׃
9Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos.
9ותשרי למלך בשמן ותרבי רקחיך ותשלחי צריך עד מרחק ותשפילי עד שאול׃
10In multitudine viæ tuæ laborasti; non dixisti: Quiescam. Vitam manus tuæ invenisti; propterea non rogasti.
10ברב דרכך יגעת לא אמרת נואש חית ידך מצאת על כן לא חלית׃
11Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es.
11ואת מי דאגת ותיראי כי תכזבי ואותי לא זכרת לא שמת על לבך הלא אני מחשה ומעלם ואותי לא תיראי׃
12Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.
12אני אגיד צדקתך ואת מעשיך ולא יועילוך׃
13Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura.] [Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram, et possidebit montem sanctum meum.
13בזעקך יצילך קבוציך ואת כלם ישא רוח יקח הבל והחוסה בי ינחל ארץ ויירש הר קדשי׃
14Et dicam: Viam facite, præbete iter; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei.
14ואמר סלו סלו פנו דרך הרימו מכשול מדרך עמי׃
15Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.
15כי כה אמר רם ונשא שכן עד וקדוש שמו מרום וקדוש אשכון ואת דכא ושפל רוח להחיות רוח שפלים ולהחיות לב נדכאים׃
16Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam.
16כי לא לעולם אריב ולא לנצח אקצוף כי רוח מלפני יעטוף ונשמות אני עשיתי׃
17Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui.
17בעון בצעו קצפתי ואכהו הסתר ואקצף וילך שובב בדרך לבו׃
18Vias ejus vidi, et sanavi eum; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus.
18דרכיו ראיתי וארפאהו ואנחהו ואשלם נחמים לו ולאבליו׃
19Creavi fructum labiorum pacem; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum.
19בורא נוב שפתים שלום שלום לרחוק ולקרוב אמר יהוה ורפאתיו׃
20Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.
20והרשעים כים נגרש כי השקט לא יוכל ויגרשו מימיו רפש וטיט׃
21Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.]
21אין שלום אמר אלהי לרשעים׃

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.