Isaiæ 17
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Onus Damasci. [Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina.
1ダマスコについての宣告。 「見よ、ダマスコは町でなくなり、廃墟の山となる。
2Derelictæ civitates Aroër gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
2アロエルの町々は見捨てられ、羊の群れのものとなる。群れはそこに伏し、脅かす者はだれもいない。
3Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco; et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israël erunt, dicit Dominus exercituum.
3エフライムから要塞がなくなり、ダマスコから王国がなくなり、シリアの残りの者も消え去る。彼らはイスラエルの子らの栄光のようになる」と万軍の主は言う。
4Et erit in die illa: attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet.
4「その日、ヤコブの栄光は衰え、その肥えた肉体はやせ細る。
5Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget; et erit sicut quærens spicas in valle Raphaim.
5それは、刈り入れる者が穀物を集め、腕で穂を刈り取る時のようになる。レファイムの谷で落ち穂を拾う時のようになる。
6Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël.
6しかし、オリーブの木を揺すった後のように、取り残された実がそこに残る。最も高い枝の先に二つ三つ、実をつける木の外側の枝に四つ五つ残る」とイスラエルの神、主は言う。
7In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient;
7その日、人は自分を造られた方に目を向け、その目はイスラエルの聖なる方を仰ぐ。
8et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus; et quæ operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra.
8彼らは自分たちの手で造った祭壇に目を向けず、自分たちの指で造ったアシェラ像や香の祭壇を仰ぐこともない。
9In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut aratra, et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël; et eris deserta.
9その日、彼らの堅固な町々は、森や山頂にある、かつてイスラエルの子らを前にして捨て去られた場所のようになり、荒れ果てる。
10Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis;
10あなたは自分の救いの神を忘れ、自分の力の岩を覚えていなかった。それゆえ、あなたは美しい植え木を植え、異国の苗木を植える。
11in die plantationis tuæ labrusca, et mane semen tuum florebit; ablata est messis in die hæreditatis, et dolebit graviter.
11植えた日に、あなたはその周りに垣を巡らし、朝には種から芽を出させる。しかし、苦しみと絶望的な悲しみの日には、収穫は失われる。
12Væ multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum.
12ああ、多くの民の騒ぎ。彼らは海がとどろくように騒ぐ。諸国の民のどよめき。彼らは大水がどよめくようにどよめく。
13Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.
13諸国の民は多くの水がどよめくようにどよめく。しかし、主が彼らを叱ると、彼らは遠くへ逃げ、山のもみ殻が風に追われるように、つむじ風の前の転がるちりのように追い払われる。
14In tempore vespere, et ecce turbatio; in matutino, et non subsistet. Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.]
14夕暮れには、見よ、恐怖がある。朝になる前に、彼らはもういない。これが、われわれから略奪する者たちの受ける分、われわれから奪う者たちの受ける割り当てである。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.