Isaiæ 66
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1[Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meæ?
1主はこう言われる。 「天はわたしの王座、地はわたしの足台である。 あなたがたは、わたしのためにどのような家を建てるのか。 わたしの休む場所はどこにあるのか。
2Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos?
2わたしの手がこれらすべてを造ったので、 これらすべてが存在するようになった」と主は言われる。 「しかし、わたしが目を留めるのは、 貧しく、霊の打ち砕かれた者、 わたしの言葉に震える者である。
3Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Hæc omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est.
3牛をほふる者は、人を殺す者のようであり、 子羊をいけにえとしてささげる者は、犬の首を折る者のようであり、 ささげ物を供える者は、豚の血をささげる者のようであり、 乳香をたく者は、偶像を祝福する者のようである。 まことに、彼らは自分たちの道を選び、 彼らは忌まわしいものを喜んでいる。
4Unde et ego eligam illusiones eorum, et quæ timebant adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet; locutus sum, et non audierunt; feceruntque malum in oculis meis, et quæ nolui elegerunt.
4わたしも彼らを惑わせるものを選び、 彼らの恐れるものを彼らにもたらす。 わたしが呼んでも、だれも答えず、 わたしが語っても、彼らは聞かなかったからだ。 彼らはわたしの目に悪いことを行い、 わたしが喜ばないことを選んだ。」
5Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra; ipsi autem confundentur.
5主の言葉に震える者たちよ、 主の言葉を聞け。 「あなたがたを憎み、 わたしの名のためにあなたがたを追い出した兄弟たちは言った。 『主が栄光を受けられるように。 われわれがあなたがたの喜びを見ることができるように。』 しかし、恥を受けるのは彼らである。
6Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis.
6町から騒ぎの声がする。 神殿から声がする。 敵にふさわしい報いを返す主の声である。
7Antequam parturiret, peperit; antequam veniret partus ejus, peperit masculum.
7シオンは産みの苦しみを味わう前に産み、 痛みが来る前に男の子を産んだ。
8Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos?
8だれがこのようなことを聞いたことがあるか。 だれがこのようなことを見たことがあるか。 一つの地が一日のうちに生まれるだろうか。 一つの民が一度に生まれるだろうか。 シオンは産みの苦しみを味わうやいなや、 その子どもたちを産んだからだ。
9Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus.
9わたしが胎を開いておきながら、産ませないことがあるだろうか」と主は言われる。 「産ませるわたしが、胎を閉ざすことがあるだろうか」と、あなたの神は言われる。
10Lætamini cum Jerusalem et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam:
10「エルサレムとともに喜び、彼女を愛するすべての者よ、彼女のために楽しめ。 彼女のために嘆いていたすべての者よ、彼女とともに大いに喜べ。
11ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus; ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus.
11あなたがたが、その慰めの乳房から乳を飲んで満たされ、 十分に飲み、 その豊かな栄光を喜ぶためである。」
12Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis.
12主はこう言われる。「見よ、わたしは平和を川のように彼女に注ぎ、 国々の栄光をあふれる流れのように注ぐ。 あなたがたは乳を飲む。 あなたがたは脇に抱かれ、 膝の上であやされる。
13Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini.
13母が自分の子を慰めるように、 わたしはあなたがたを慰める。 あなたがたはエルサレムで慰められる。」
14Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt: et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis.
14あなたがたはこれを見て、心は喜び、 骨は若草のように生き生きとする。 主の御手は、そのしもべたちの間で知られ、 主は敵に憤りを示される。
15Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigæ ejus, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis:
15見よ、主は火をもって来られ、 その戦車はつむじ風のようである。 激しい怒りを注ぎ、 火の炎をもって叱責するためである。
16quia in igne Dominus dijudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem; et multiplicabuntur interfecti a Domino,
16主は火と剣によって、すべての人を裁かれる。 主に殺される者は多い。
17qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem: simul consumentur, dicit Dominus.
17「園へ行くために身を聖別し、身を清め、中央にいる一人に従い、豚の肉と忌まわしいものとねずみを食べる者たちは、ともに滅びる」と主は言われる。
18Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis: et venient, et videbunt gloriam meam.
18「わたしは彼らの行いと、その思いを知っている。すべての国々と、あらゆる言語を話す民を集める時が来る。彼らは来て、わたしの栄光を見る。
19Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam; in Italiam et Græciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus;
19「わたしは彼らの間にしるしを置く。彼らのうち逃れた者たちを、国々へ、タルシシュ、弓を引くプルとルド、トバルとヤワン、また、わたしの名声を聞いたことも、わたしの栄光を見たこともない遠い島々へ遣わす。彼らは国々の間で、わたしの栄光を告げ知らせる。
20et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini.
20彼らは、イスラエルの子らが清い器にささげ物を入れて主の宮に携えて来るように、あなたがたのすべての兄弟を、馬、戦車、輿、らば、らくだに乗せ、すべての国々から、わたしの聖なる山エルサレムへ、主へのささげ物として連れて来る」と主は言われる。
21Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.
21「わたしは彼らの中からも祭司とレビ人を選ぶ」と主は言われる。
22Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
22「わたしが造る新しい天と新しい地が、わたしの前に残るように」と主は言われる。「あなたがたの子孫と、あなたがたの名も残る。
23Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus.
23新月から次の新月まで、安息日から次の安息日まで、すべての人がわたしの前に来て礼拝する」と主は言われる。
24Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.]
24「彼らは出て行き、わたしに背いた者たちの死体を見る。そのうじは死なず、その火は消されない。彼らはすべての人に忌み嫌われるものとなる。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.