Osee Propheta 9
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1[Noli lætari, Israël; noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo; dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
1以色列 啊,不要像外邦人欢喜快乐; 因为你行邪淫离弃你的 神, 在各谷场上 如妓女 喜爱赏赐。
2Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis:
2谷场和酒榨都不够 以色列 人使用; 新酒也必缺乏。
3non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit.
3他们必不得住耶和华的地; 以法莲 却要归回 埃及 , 必在 亚述 吃不洁净的食物。
4Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium; omnes qui comedent eum, contaminabuntur: quia panis eorum animæ ipsorum: non intrabit in domum Domini.
4他们必不得向耶和华奠酒, 即便奠酒也不蒙悦纳。 他们的祭物必如居丧者的食物, 凡吃的必被玷污; 因他们的食物只为自己的口腹, 必不奉入耶和华的殿。
5Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini?
5在大会的日子, 到耶和华的节期,你们怎样行呢?
6Ecce enim profecti sunt a vastitate: Ægyptus congregabit eos; Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum.
6看哪,他们逃避灾难; 埃及 人必收殓他们的尸首, 摩弗 人必葬埋他们的骸骨。 他们用银子做的美物上必长蒺藜; 他们的帐棚中必生荆棘。
7Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudinem amentiæ.
7以色列 人必知道降罚的日子临近, 报应的时候来到。 民说 :作先知的是愚昧; 受灵感的是狂妄, 皆因他们多多作孽,大怀怨恨。
8Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus; insania in domo Dei ejus.
8以法莲 曾作我 神守望的; 至于先知,在他一切的道上作为捕鸟人的网罗, 在他 神的家中怀怨恨。
9Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.
9以法莲 深深地败坏, 如在 基比亚 的日子一样。 耶和华必记念他们的罪孽, 追讨他们的罪恶。
10Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.
10主说 :我遇见 以色列 如葡萄在旷野; 我看见你们的列祖如无花果树上春季初熟的果子。 他们却来到 巴力·毗珥 专拜那可羞耻的, 就成为可憎恶的, 与他们所爱的一样。
11Ephraim quasi avis avolavit; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.
11至于 以法莲 人,他们的荣耀必如鸟飞去, 必不生产,不怀胎,不成孕。
12Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus; sed et væ eis cum recessero ab eis !
12纵然养大儿女, 我却必使他们丧子,甚至不留一个。 我离弃他们,他们就有祸了。
13Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.
13我看 以法莲 如 泰尔 栽于美地。 以法莲 却要将自己的儿女带出来, 交与行杀戮的人。
14Da eis, Domine. Quid dabis eis? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.
14耶和华啊,求你加给他们— 加什么呢? 要使他们胎坠乳干。
15Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos; non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes.
15耶和华说 :他们一切的恶事都在 吉甲 ; 我在那里憎恶他们。 因他们所行的恶, 我必从我地上赶出他们去, 不再怜爱他们; 他们的首领都是悖逆的。
16Percussus est Ephraim; radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.
16以法莲 受责罚, 根本枯干,必不能结果, 即或生产, 我必杀他们所生的爱子。
17Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.]
17我的 神必弃绝他们, 因为他们不听从他; 他们也必飘流在列国中。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.