Osee Propheta
Chapter 4

Osee Propheta

Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Osee Propheta 4

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1[Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.
1以色列 人哪,你们当听耶和华的话。 耶和华与这地的居民争辩, 因这地上无诚实, 无良善,无人认识 神。
2Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.
2但起 假 誓,不践前言, 杀害,偷盗,奸淫,行强暴, 杀人流血,接连不断。
3Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli; sed et pisces maris congregabuntur.
3因此,这地悲哀, 其上的民、田野的兽、 空中的鸟必都衰微, 海中的鱼也必消灭。
4Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir: populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.
4然而,人都不必争辩,也不必指责, 因为这民与抗拒祭司的人一样。
5Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.
5你这祭司必日间跌倒; 先知也必夜间与你一同跌倒; 我必灭绝你的母亲。
6Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.
6我的民因无知识而灭亡。 你弃掉知识, 我也必弃掉你, 使你不再给我作祭司。 你既忘了你 神的律法, 我也必忘记你的儿女。
7Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo.
7祭司越发增多,就越发得罪我; 我必使他们的荣耀变为羞辱。
8Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
8他们吃我民的 赎 罪 祭 , 满心愿意我民犯罪。
9Et erit sicut populus, sic sacerdos; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.
9将来民如何, 祭司也必如何; 我必因他们所行的惩罚他们, 照他们所做的报应他们。
10Et comedent, et non saturabuntur; fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.
10他们吃,却不得饱; 行淫,而不得立后; 因为他们离弃耶和华, 不遵 他的命 。
11Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.
11奸淫和酒,并新酒, 夺去人的心。
12Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.
12我的民求问木偶, 以为木杖能指示他们; 因为他们的淫心使他们失迷, 他们就行淫离弃 神, 不守约束,
13Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.
13在各山顶,各高冈的橡树、 杨树、栗树之下,献祭烧香, 因为树影美好。 所以,你们的女儿淫乱, 你们的新妇行淫。
14Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant; et populus non intelligens vapulabit.
14你们的女儿淫乱, 你们的新妇行淫, 我却不惩罚她们; 因为你们自己离群与娼妓同居, 与妓女一同献祭。 这无知的民必致倾倒。
15Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis: Vivit Dominus !
15以色列 啊,你虽然行淫, 犹大 却不可犯罪。 不要往 吉甲 去, 不要上到 伯·亚文 , 也不要指着永生的耶和华起誓。
16Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.
16以色列 倔强, 犹如倔强的母牛; 现在耶和华要放他们, 如同放羊羔在宽阔之地。
17Particeps idolorum Ephraim: dimitte eum.
17以法莲 亲近偶像, 任凭他吧!
18Separatum est convivium eorum; fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.
18他们所喝的已经发酸, 他们时常行淫, 他们的官长最爱羞耻的事。
19Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.]
19风把他们裹在翅膀里; 他们因所献的祭必致蒙羞。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.