Esdræ 4
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Audierunt autem hostes Judæ et Benjamin, quia filii captivitatis ædificarent templum Domino Deo Israël:
1犹大 和 便雅悯 的敌人听说被掳归回的人为耶和华— 以色列 的 神建造殿宇,
2et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt eis: Ædificemus vobiscum, quia ita ut vos, quærimus Deum vestrum: ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc.
2就去见 所罗巴伯 和 以色列 的族长,对他们说:「请容我们与你们一同建造;因为我们寻求你们的 神,与你们一样。自从 亚述 王 以撒哈顿 带我们上这地以来,我们常祭祀 神。」
3Et dixit eis Zorobabel, et Josue, et reliqui principes patrum Israël: Non est vobis et nobis ut ædificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis Cyrus rex Persarum.
3但 所罗巴伯 、 耶书亚 ,和其余 以色列 的族长对他们说:「我们建造 神的殿与你们无干,我们自己为耶和华— 以色列 的 神协力建造,是照 波斯 王 塞鲁士 所吩咐的。」
4Factum est igitur ut populus terræ impediret manus populi Judæ, et turbaret eos in ædificando.
4那地的民,就在 犹大 人建造的时候,使他们的手发软,扰乱他们;
5Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum, et usque ad regnum Darii regis Persarum.
5从 波斯 王 塞鲁士 年间,直到 波斯 王 大流士 登基的时候,贿买谋士,要败坏他们的谋算。
6In regno autem Assueri, in principio regni ejus, scripserunt accusationem adversus habitatores Judæ et Jerusalem.
6在 亚哈随鲁 才登基的时候,上本控告 犹大 和 耶路撒冷 的居民。
7Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates, et Thabeel, et reliqui qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum: epistola autem accusationis scripta erat syriace, et legebatur sermone syro.
7亚达薛西 年间, 比施兰 、 米特利达 、 他别 ,和他们的同党上本奏告 波斯 王 亚达薛西 。本章是用 亚兰 文字 , 亚兰 方言 。
8Reum Beelteem, et Samsai scriba, scripserunt epistolam unam de Jerusalem Artaxerxi regi, hujuscemodi:
8省长 利宏 、书记 伸帅 要控告 耶路撒冷 人,也上本奏告 亚达薛西 王。
9Reum Beelteem, et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinæi, et Apharsathachæi, Terphalæi, Apharsæi, Erchuæi, Babylonii, Susanechæi, Dievi, et Ælamitæ,
9省长 利宏 、书记 伸帅 ,和同党的 底拿 人、 亚法萨提迦 人、 他毗拉 人、 亚法撒 人、 亚基卫 人、 巴比伦 人、 书珊迦 人、 底亥 人、 以拦 人,
10et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus, et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ, et in reliquis regionibus trans flumen in pace
10和尊大的 亚斯那巴 所迁移、安置在 撒马利亚 城,并大 河西 一带地方的人等,
11(hoc est exemplar epistolæ, quam miserunt ad eum), Artaxerxi regi, servi tui, viri qui sunt trans fluvium, salutem dicunt.
11上奏 亚达薛西 王说:「 河西 的臣民云云:
12Notum sit regi quia Judæi, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Jerusalem civitatem rebellem et pessimam, quam ædificant exstruentes muros ejus, et parietes componentes.
12王该知道,从王那里上到我们这里的 犹大 人,已经到 耶路撒冷 重建这反叛恶劣的城,筑立根基,建造城墙。
13Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa ædificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges hæc noxa perveniet.
13如今王该知道,他们若建造这城,城墙完毕就不再与王进贡,交课,纳税,终久王必受亏损。
14Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia læsiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi,
14我们既食御盐,不忍见王吃亏,因此奏告于王。
15ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis: quam ob rem et civitas ipsa destructa est.
15请王考察先王的实录,必在其上查知这城是反叛的城,与列王和各省有害;自古以来,其中常有悖逆的事,因此这城曾被拆毁。
16Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa ædificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis.
16我们谨奏王知,这城若再建造,城墙完毕, 河西 之地王就无分了。」
17Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos, qui erant in consilio eorum habitatores Samariæ, et ceteris trans fluvium, salutem dicens et pacem.
17那时王谕复省长 利宏 、书记 伸帅 ,和他们的同党,就是住 撒马利亚 并 河西 一带地方的人,说:「愿你们平安云云。
18Accusatio, quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me,
18你们所上的本,已经明读在我面前。
19et a me præceptum est: et recensuerunt, inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones, et prælia concitantur in ea:
19我已命人考查,得知此城古来果然背叛列王,其中常有反叛悖逆的事。
20nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati sunt omni regioni quæ trans fluvium est: tributum quoque et vectigal, et reditus accipiebant.
20从前 耶路撒冷 也有大君王统管 河西 全 地 ,人就给他们进贡,交课,纳税。
21Nunc ergo audite sententiam: prohibeatis viros illos, ut urbs illa non ædificetur donec si forte a me jussum fuerit.
21现在你们要出告示命这些人停工,使这城不得建造,等我降旨。
22Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges.
22你们当谨慎,不可迟延,为何容害加重,使王受亏损呢?」
23Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum Beelteem, et Samsai scriba, et consiliariis eorum: et abierunt festini in Jerusalem ad Judæos, et prohibuerunt eos in brachio et robore.
23亚达薛西 王的上谕读在 利宏 和书记 伸帅 ,并他们的同党面前,他们就急忙往 耶路撒冷 去见 犹大 人,用势力强迫他们停工。
24Tunc intermissum est opus domus Domini in Jerusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.
24于是,在 耶路撒冷 神殿的工程就停止了,直停到 波斯 王 大流士 第二年。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.