Deuteronomii 2
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Profectique inde, venimus in solitudinem, quæ ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus: et circuivimus montem Seir longo tempore.
1「此后,我们转回,从 红海 的路往旷野去,是照耶和华所吩咐我的。我们在 西珥山 绕行了许多日子。
2Dixitque Dominus ad me:
2耶和华对我说:
3Sufficit vobis circuire montem istum: ite contra aquilonem:
3『你们绕行这山的日子够了,要转向北去。
4et populo præcipe, dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos.
4你吩咐百姓说:你们弟兄 以扫 的子孙住在 西珥 ,你们要经过他们的境界。他们必惧怕你们,所以你们要分外谨慎。
5Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir.
5不可与他们争战;他们的地,连脚掌可踏之处,我都不给你们,因我已将 西珥山 赐给 以扫 为业。
6Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis: aquam emptam haurietis, et bibetis.
6你们要用钱向他们买粮吃,也要用钱向他们买水喝。
7Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum: novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit.
7因为耶和华—你的 神在你手里所办的一切事上已赐福与你。你走这大旷野,他都知道了。这四十年,耶和华—你的 神常与你同在,故此你一无所缺。』
8Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter quod ducit in desertum Moab.
8「于是,我们离了我们弟兄 以扫 子孙所住的 西珥 ,从 亚拉巴 的路,经过 以拉他 、 以旬·迦别 ,转向 摩押 旷野的路去。
9Dixitque Dominus ad me: Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos prælium: non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem.
9耶和华吩咐我说:『不可扰害 摩押 人,也不可与他们争战。他们的地,我不赐给你为业,因我已将 亚珥 赐给 罗得 的子孙为业。』
10Emim primi fuerunt habitatores ejus, populus magnus, et validus, et tam excelsus ut de Enacim stirpe,
10先前,有 以米 人住在那里,民数众多,身体高大,像 亚衲 人一样。
11quasi gigantes crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabitæ appellant eos Emim.
11这 以米 人像 亚衲 人;也算为 利乏音 人; 摩押 人称他们为 以米 人。
12In Seir autem prius habitaverunt Horrhæi: quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israël in terra possessionis suæ, quam dedit illi Dominus.
12先前, 何利 人也住在 西珥 ,但 以扫 的子孙将他们除灭,得了他们的地,接着居住,就如 以色列 在耶和华赐给他为业之地所行的一样。
13Surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum.
13现在,起来过 撒烈溪 !于是我们过了 撒烈溪 。
14Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus:
14自从离开 加低斯·巴尼亚 ,到过了 撒烈溪 的时候,共有三十八年,等那世代的兵丁都从营中灭尽,正如耶和华向他们所起的誓。
15cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.
15耶和华的手也攻击他们,将他们从营中除灭,直到灭尽。
16Postquam autem universi ceciderunt pugnatores,
16「兵丁从民中都灭尽死亡以后,
17locutus est Dominus ad me, dicens:
17耶和华吩咐我说:
18Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar:
18『你今天要从 摩押 的境界 亚珥 经过,
19et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad prælium: non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem.
19走近 亚扪 人之地,不可扰害他们,也不可与他们争战。 亚扪 人的地,我不赐给你们为业,因我已将那地赐给 罗得 的子孙为业。』
20Terra gigantum reputata est: et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitæ vocant Zomzommim,
20那地也算为 利乏音 人之地,先前 利乏音 人住在那里, 亚扪 人称他们为 散送冥 。
21populus magnus, et multus, et proceræ longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum: et fecit illos habitare pro eis,
21那民众多,身体高大,像 亚衲 人一样,但耶和华从 亚扪 人面前除灭他们, 亚扪 人就得了他们的地,接着居住。
22sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrhæos, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in præsens.
22正如耶和华从前为住 西珥 的 以扫 子孙将 何利 人从他们面前除灭、他们得了 何利 人的地、接着居住一样,直到今日。
23Hevæos quoque, qui habitabant in Haserim usque Gazan, Cappadoces expulerunt: qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et habitaverunt pro illis.
23从 迦斐托 出来的 迦斐托 人将先前住在乡村直到 迦萨 的 亚卫 人除灭,接着居住。
24Surgite, et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhæum, et terram ejus incipe possidere, et committe adversus eum prælium.
24你们起来前往,过 亚嫩谷 ;我已将 亚摩利 人 希实本 王 西宏 和他的地交在你手中,你要与他争战,得他的地为业。
25Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni cælo: ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur.
25从今日起,我要使天下万民听见你的名声都惊恐惧怕,且因你发颤伤恸。」
26Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens:
26「我从 基底莫 的旷野差遣使者去见 希实本 王 西宏 ,用和睦的话说:
27Transibimus per terram tuam: publica gradiemur via; non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram.
27『求你容我从你的地经过,只走大道,不偏左右。
28Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur: aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum,
28你可以卖粮给我吃,也可以卖水给我喝,只要容我步行过去,
29sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitæ, qui morantur in Ar: donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
29就如住 西珥 的 以扫 子孙和住 亚珥 的 摩押 人待我一样,等我过了 约旦河 ,好进入耶和华—我们 神所赐给我们的地。』
30Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum: quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides.
30但 希实本 王 西宏 不容我们从他那里经过;因为耶和华—你的 神使他心中刚硬,性情顽梗,为要将他交在你手中,像今日一样。
31Dixitque Dominus ad me: Ecce cœpi tibi tradere Sehon, et terram ejus: incipe possidere eam.
31耶和华对我说:『从此起首,我要将 西宏 和他的地交给你;你要得他的地为业。』
32Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad prælium in Jasa.
32那时, 西宏 和他的众民出来攻击我们,在 雅杂 与我们交战。
33Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis: percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo.
33耶和华—我们的 神将他交给我们,我们就把他和他的儿子,并他的众民,都击杀了。
34Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus et parvulis: non reliquimus in eis quidquam,
34我们夺了他的一切城邑,将有人烟的各城,连女人带孩子,尽都毁灭,没有留下一个。
35absque jumentis, quæ in partem venere prædantium: et spoliis urbium, quas cepimus
35惟有牲畜和所夺的各城,并其中的财物,都取为自己的掠物。
36ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quæ nostras effugeret manus: omnes tradidit Dominus Deus noster nobis,
36从 亚嫩谷 边的 亚罗珥 和谷中的城,直到 基列 ,耶和华—我们的 神都交给我们了,没有一座城高得使我们不能攻取的。
37absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessimus: et cunctis quæ adjacent torrenti Jeboc, et urbibus montanis, universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.
37惟有 亚扪 人之地,凡靠近 雅博河 的地,并山地的城邑,与耶和华—我们 神所禁止我们去的地方,都没有挨近。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.