Deuteronomii
Chapter 9
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Deuteronomii 9

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Audi, Israël: tu transgredieris hodie Jordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes, et ad cælum usque muratas,
1「 以色列 啊,你当听!你今日要过 约旦河 ,进去赶出比你强大的国民,得着广大坚固、高得顶天的城邑。
2populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse vidisti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere.
2那民是 亚衲 族的人,又大又高,是你所知道的;也曾听见有人指着他们说:『谁能在 亚衲 族人面前站立得住呢?』
3Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te, ignis devorans atque consumens, qui conterat eos, et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter, sicut locutus est tibi:
3你今日当知道,耶和华—你的 神在你前面过去,如同烈火,要灭绝他们,将他们制伏在你面前。这样,你就要照耶和华所说的赶出他们,使他们速速灭亡。
4ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istæ deletæ sint nationes.
4「耶和华—你的 神将这些国民从你面前撵出以后,你心里不可说:『耶和华将我领进来得这地是因我的义。』其实,耶和华将他们从你面前赶出去是因他们的恶。
5Neque enim propter justitias tuas, et æquitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum: sed quia illæ egerunt impie, introëunte te deletæ sunt: et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob.
5你进去得他们的地,并不是因你的义,也不是因你心里正直,乃是因这些国民的恶,耶和华—你的 神将他们从你面前赶出去,又因耶和华要坚定他向你列祖 亚伯拉罕 、 以撒 、 雅各 起誓所应许的话。
6Scito ergo quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimæ cervicis sis populus.
6「你当知道,耶和华—你 神将这美地赐你为业,并不是因你的义;你本是硬着颈项的百姓。
7Memento, et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex Ægypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti.
7你当记念不忘,你在旷野怎样惹耶和华—你 神发怒。自从你出了 埃及 地的那日,直到你们来到这地方,你们时常悖逆耶和华。
8Nam et in Horeb provocasti eum, et iratus delere te voluit,
8你们在 何烈山 又惹耶和华发怒;他恼怒你们,要灭绝你们。
9quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus: et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus, panem non comedens, et aquam non bibens.
9我上了山,要领受两块石版,就是耶和华与你们立约的版。那时我在山上住了四十昼夜,没有吃饭,也没有喝水。
10Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei, et continentes omnia verba quæ vobis locutus est in monte de medio ignis, quando concio populi congregata est.
10耶和华把那两块石版交给我,是 神用指头写的。版上 所写的 是照耶和华在大会的日子、在山上、从火中对你们所说的一切话。
11Cumque transissent quadraginta dies, et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas fœderis,
11过了四十昼夜,耶和华把那两块石版,就是约版,交给我。
12dixitque mihi: Surge, et descende hinc cito: quia populus tuus, quem eduxisti de Ægypto, deseruerunt velociter viam, quam demonstrasti eis, feceruntque sibi conflatile.
12对我说:『你起来,赶快下去!因为你从 埃及 领出来的百姓已经败坏了自己;他们快快地偏离了我所吩咐的道,为自己铸成了偶像。』
13Rursumque ait Dominus ad me: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit:
13「耶和华又对我说:『我看这百姓是硬着颈项的百姓。
14dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen ejus de sub cælo, et constituam te super gentem, quæ hac major et fortior sit.
14你且由着我,我要灭绝他们,将他们的名从天下涂抹,使你的后裔比他们成为更大更强的国。』
15Cumque de monte ardente descenderem, et duas tabulas fœderis utraque tenerem manu,
15于是我转身下山,山被火烧着,两块约版在我两手之中。
16vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro, et fecisse vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam ejus, quam vobis ostenderat:
16我一看见你们得罪了耶和华—你们的 神,铸成了牛犊,快快地偏离了耶和华所吩咐你们的道,
17projeci tabulas de manibus meis, confregique eas in conspectu vestro.
17我就把那两块版从我手中扔下去,在你们眼前摔碎了。
18Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis:
18因你们所犯的一切罪,行了耶和华眼中看为恶的事,惹他发怒,我就像从前俯伏在耶和华面前四十昼夜,没有吃饭,也没有喝水。
19timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus, delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice.
19我因耶和华向你们大发烈怒,要灭绝你们,就甚害怕;但那次耶和华又应允了我。
20Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum.
20耶和华也向 亚伦 甚是发怒,要灭绝他;那时我又为 亚伦 祈祷。
21Peccatum autem vestrum quod feceratis, id est, vitulum, arripiens, igne combussi, et in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, projeci in torrentem, qui de monte descendit.
21我把那叫你们犯罪所铸的牛犊用火焚烧,又捣碎磨得很细,以致细如灰尘,我就把这灰尘撒在从山上流下来的溪水中。
22In incendio quoque, et in tentatione, et in Sepulchris concupiscentiæ provocastis Dominum:
22「你们在 他备拉 、 玛撒 、 基博罗·哈他瓦 又惹耶和华发怒。
23et quando misit vos de Cadesbarne, dicens: Ascendite, et possidete terram, quam dedi vobis, et contempsistis imperium Domini Dei vestri, et non credidistis ei, neque vocem ejus audire voluistis:
23耶和华打发你们离开 加低斯·巴尼亚 ,说:『你们上去得我所赐给你们的地。』那时你们违背了耶和华—你们 神的命令,不信服他,不听从他的话。
24sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos cœpi.
24自从我认识你们以来,你们常常悖逆耶和华。
25Et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos ut fuerat comminatus:
25「我因耶和华说要灭绝你们,就在耶和华面前照旧俯伏四十昼夜。
26et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et hæreditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Ægypto in manu forti.
26我祈祷耶和华说:『主耶和华啊,求你不要灭绝你的百姓。他们是你的产业,是你用大力救赎的,用大能从 埃及 领出来的。
27Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac, et Jacob: ne aspicias duritiam populi hujus, et impietatem atque peccatum:
27求你记念你的仆人 亚伯拉罕 、 以撒 、 雅各 ,不要想念这百姓的顽梗、邪恶、罪过,
28ne forte dicant habitatores terræ, de qua eduxisti nos: Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos: idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine:
28免得你领我们出来的那地之人说,耶和华因为不能将这百姓领进他所应许之地,又因恨他们,所以领他们出去,要在旷野杀他们。
29qui sunt populus tuus et hæreditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento.
29其实他们是你的百姓,你的产业,是你用大能和伸出来的膀臂领出来的。』」

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.